[  1] 
Constructio huc redit:        
[  2] 
Globus A. aere plenus
magnitudine Recipientis
ex eo exit Tubus
[  3] 
BC. cupreus amplitudine pollicaris
[  4] 
7. ulnarum huic conjunctus in C. alius
[  5] 
DE. cui certa spiritus vini quan–
[  6] 
titas infunditur. Huic in C. immit–
[  7] 
titur tubus alius KL. in eo na–
[  8] 
tans, in aequilibrium cum spiritu
[  9]  vini redactus per injectos globulos
[ 10] 
plumbeos ne ejus ex superficie
[ 11] 
emineat. Tubus clauditur
[ 12] 
inde extrahitur tantum aeris ex
[ 13] 
Tubo A.
nocte
tempore
aliqua medio, quo
[ 14] 
pruinosae ac frigidae noctes ingruunt,
[ 15] 
ita ut hinc icu
eousque extrahens donec
[ 16] 
icuncula
circiter ad medium assurgat, tubo
[ 17] 
KL. descendente, quia vinum versus A.
[ 18] 
ascendit. (+ Rectus pro primo usu indeter–
[ 19] 
minata sumatur longitudo, unus annus
[ 20] 
tibi ostendet ubi locus medius, exhauries
[ 21] 
ergo pro lubitu. Calida tempestate de–
[ 22] 
scendet frigida ascendet virunculus. +) Est
[ 23] 
et aliud Thermometrum Gerickii imagun–
[ 24] 
cula vitrea immittatur in Tubum vitreum
[ 25] 
2 vel 3. ulnarum longum, ita ut in eo libere
[ 26] 
pendeat, ea calida descendet, frigida ascendet,
[ 27] 
media medium in tubo locum tenebit, item appende
[ 28] 
ad bilancem vitreum recipientem apertum invenias ca–
[ 29] 
lida tempestate levius, frigida gravius.
       
[ 30]  Gerick. lib. 4. c. 1. Virtutes mundanae sunt viventes,
[ 31]  imo animae sentientis.
Virtus est aut corporeum
[ 32] 
aut incorporeum effluvium. Olfactus est organon excipi–
[ 33] 
endi virtutes corporeas seu odores, ex quibus et aer est. Vir–
[ 34] 
tutes incorporeae propagantur etiam per solida,
[ 35] 
omnes hoc habent ut in longiore distantia vis
[ 36] 
attenuetur ac denique evanescat. Reflectuntur
[ 37] 
etiam, ac in subjectis habilibus velut figuntur.
       
[ 38]  Cap. 2. Virtus impulsiva, magis reci–
[ 39]  pitur in corpore magis denso compactove, et majore.
[ 40] 
Duorum corporum ejusdem materiae et
[ 41] 
aeque solidorum, id quod majus est citius
descendit.
[ 42]  (+ Ego dubito. +)
Globus plumbeus duarum unciarum
[ 43] 
citius multo terram attingit quam unius unciae.
[ 44]  (+ Dubito. +)
Arcus magnus sagittam justo minorem
[ 45] 
non eo projiciet quo majorem.
Globus plumbeus
[ 46] 
funi alligatus et in gyrum vibratus vel
[ 47] 
circumductus quanto major est tanto celerius, inque
[ 48] 
majore, circumferentia potest circumduci.
Res
[ 49] 
parva magnae parum virtutis impulsivae imprimere
[ 50] 
potest. Sic malleus incudi non sensibilem imprimit
[ 51] 
effectum hujus virtutis, unde solea equorum
[ 52] 
ferrea ein Huffeisen super incude hominis
[ 53] 
ventri imposita malleo et acuto ferro discuti
[ 54] 
seu in frusta comminui potest sine ulla hominis laesione.
       
[ 55]  Cap. 3.
Virtus impulsiva in
[ 56] 
omnem partem operari potest, ut in Hollandia experiuntur
[ 57] 
illi, qui super glaciem soleis ferreis induti uno impetu
[ 58] 
tam rectum quam circularem cursum instituere
[ 59] 
possunt.
(+ Quaerendum quomodo. +)
Experimen–
[ 60] 
tum circa vim impulsivam circularem. Sit
[ 61] 
globus plumbeus a. mediante filo ab. alligatus
[ 62] 
baculo bc; hic globulus a. beneficio istius baculi ab aliquo (si
[ 63] 
filum est in debita longitudine vel proportio–
[ 64] 
nata distantia), optime in gyrum circum–
[ 65] 
duci vel vibrari potest. Quando autem di–
[ 66] 
stantia seu filum nimis longum, contra glo–
[ 67] 
bulus ad talem distantiam non satis ponderis
[ 68] 
habet, circumductio aut perficitur difficillime, aut
[ 69] 
denique in nullum volatum seu vibrationem per–
[ 70] 
duci potest.
(+ Videtur ergo tum demum fieri circulatio,
[ 71]  quando impressio satis fortis. An non recepti virtus
[ 72]  subjecti vi impressa pensari potest? Seu an ictus
[ 73]  fortis potest plumae impingi: non videtur,
[ 74]  quia non satis resistit. Hinc experimenta
[ 75]  intuenda, de ultimo termino projectio–
[ 76]  nis ad aliquam distantiam, v. g. arenae gra–
[ 77]  vium satis longe produci potest. Imo verius nullus est
[ 78]  ultimus gradus. Sed potius determinan–
[ 79]  dum dato pondere corporis, et vi projicientis et
[ 80]  medio, quousque projici possit, et plura conferenda
[ 81]  inter se, ut appareat an res reduci queat ad
[ 82]  calculum vide Servierii projectionem. +)        
[ 83] 
Si segmentum sphaerae concavae satis capax,
[ 84] 
instar patinae circa axem erectum cir–
[ 85] 
cumagas, et injicias globulos marmoreos, ob
[ 86] 
circumactionem majores ad marginem acce–
[ 87] 
dent minores ad centrum se applicabunt, et si
[ 88] 
sint diversa
grana in paroψde, ut semina
semina in paroψde, ut gra–
[ 89] 
na
papaveris, cannabis, pisi semper majora
[ 90] 
ascendent a centro. Hic ordo apparet in satelli–
[ 91] 
tibus Jovis.
(+ Si projicerentur quasi a sole et simul
[ 92]  circumagerentur planetae, et esset virtus illa impressa
[ 93]  deficiens ut ait Gerickius, aliquot gyris absolutis
[ 94]  cessaret. Sed dicendum renovari a sole.)
Porro
[ 95] 
ampliorem locum ut aequatorem quaerunt,
sicut
[ 96] 
in priore experimento globus plumbeus filo alligatus
[ 97] 
quando vibratur et pedetentim prolongatur filum
[ 98] 
magis et magis ampliorem circumferentiam petit.
[ 99] 
Et quamvis ob impressam virtutem aliquo modo
[100] 
vel supra vel infra excedant, atque ad axem vel
[101] 
Tropicum accedant tamen semper revertuntur ad
[102] 
priorem vel ampliorem locum.
(Instituenda
[103]  exempla in Trochis inter ejaculandum tortis. +)        
[104] 
Pendulorum oscillantium qualita–
[105] 
tes principales hae sunt: ut Galilaeus, Balianus, Wen–
[106]  delinus, Ricciolus, aliique notavere
1. Duorum per–
[107] 
pendiculorum in omnibus aequalium praeterquam in al–
[108] 
titudine altitudinem minorem ad majorem ita se
[109] 
habere, ut quadratum vibrationum majoris altitu–
[110] 
dinis, ad quadratum vibrationum minoris, aequa–
[111] 
li tempore peractarum, et e contrario: duorum per–
[112] 
pendicularium in omnibus aequalium praeterquam
[113] 
in gravitate, gravius diutius in motu perseverare
[114] 
et intra aequale tempus
aequalem numerum vibra–
[115] 
tionum
plures numero vibra–
[116] 
tiones
peragere. (+ Sed determinandum quanto. An
[117]  scilicet, ut rationes
duritiei
Determinandum
[118]  item, quousque assurgat prima vibratione data lon–
[119]  gitudine et gravitate. An longius
sed aeque grave,
[120]  habeat omnia proportionalia breviori. An vibratio
[121]  una hujus sit diuturnior una alterius. Longiora an fa–
[122]  ciant multo majores vibrationes seu diuturniores. Si determinari
[123]  potest data longitudine et gravitate quousque assurgat
[124]  pendulum, hoc potissimum est, inde quousque secundo tempore
[125]  assurgat etc. hinc caetera omnia demonstrabuntur. +) Non
[126]  est detecta vera proportio quomodo data altitudine
[127]  seu longitudine perpendiculi opus sit pondere ad virtutem
[128]  impulsivam gyrantem. Nam hoc facto ex planetae mo–
[129]  tu periodico determinari posset radius seu distantia a sole,
[130]  quia proportio Telluris periodi ad semidiametrum, distantiam
[131]  a sole, seu quo tempore absolvat, cognita inde per
[132]  regulam auream, caetera determinentur.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index
Catalogue information