[  1] 
Schottus Experimenta Magdeburgica bis descripsit
[  2] 
primum in arte
Hydraulico-pneumatica
, deinde in
Technica
Otto Gerickii
Experimenta
[  3] 
nova ut vocantur Magdeburgica de
[  4] 
spatio vacuo
Amst. ap. Joh. Janson de
[  5]  Waesberge 1672. fol.        
[  6]  Gerick. lib. 1. c. 19. citat Hevelii
diss. de nativa
[  7] 
Saturni facie ejusque variis phasibus certa periodo
[  8] 
redeuntibus
, et Christ. Hugenii lib. pecul. 1659.
[  9]  de
Systemate Saturnio
. Hevelii liber ni fallor
[ 10]  fuit prior, et Hugenio facem alluxit.        
[ 11]  C. 35. refert Lessium
perfect. divin.
[ 12]  lib. 2. cap. 2. statuentem, spatium infinitum imagina–
[ 13]  rium, esse ipsum DEUM, (+ Timplerus quoque DEUM esse locum coeli +)
[ 14]  et ipse cap. 6. lib. 2. idem innuere
[ 15]  videtur Gerickius etsi enuntiare satis clare non audeat
[ 16]  et clarius cap. 9. spatium rerum esse ipsam divi–
[ 17]  nam essentiam tam intra quam extra Mundum.        
[ 18]  Lib. 2. c. 10.
per interrogationem simulque
[ 19] 
sponsionem detuli 100 thaleros cuidam Arithme–
[ 20] 
tico excellenti pro labore ejus si intra destina–
[ 21] 
tum tempus quartam scilicet anni partem, quo
[ 22] 
inter nos conventum fuerat compulare posset
[ 23] 
summam Numeri 2. vicies
quadratice
in se ducti.
Ille pro–
[ 24] 
mittebat deponens 10 imperiales, et quidem non
[ 25] 
intra anni quadrantem sed unum mensem se praesti–
[ 26] 
turum illud, et productum propositi exempli ela–
[ 27] 
pso tempore in praesentia eorum qui tunc aderant
[ 28] 
adhibere, non cogitans ob emergentem characte–
[ 29] 
rum multitudinem, id opus nullius esse mortalis,
[ 30] 
ut sequitur in operatione:        
[ 31] 
2. semel in se ducta faciunt 4
[ 32] 
2 bis (id est 4.) in se ducta faciunt 16.
[ 33] 
2 ter in se ducta (id est
2 ∩ 2 = 4. ∩ 4 = 16. ∩ 16. =
[ 34]  256 )        
[ 35] 
2 quater (id est 256) in se ducta faciunt 65536.
[ 36] 
2. quinquies in se ducta faciunt 4294967
[ 37] 
296.        
[ 38] 
2 sexies in se ducta faciunt 18446744073
[ 39] 
709551616; etc.
       
[ 40] 
Ex his videmus tali modo si semper productus rursus
[ 41] 
in se ducatur; et ita procedatur vicies
[ 42] 
duplum fere semper oriri numerum characte–
[ 43] 
rum. Ergo in septima multiplicatione
[ 44] 
fierent cyphrae 40. in octava 80, in
[ 45] 
vigesima Zyphrae nimirum 327680.
[ 46] 
Quis haec umquam multiplicet, ne dicam
[ 47] 
addat. Et in ultima operatione vigesima
[ 48] 
volens 327680. in se ducere opus haberet
[ 49] 
26843000,00,0 Ziphris, cum tot literas 1242
[ 50] 
volumina corporis juris non contineant si enim
[ 51] 
corpus juris cum notis Gothofredis contineat 1000 folia,
[ 52] 
folium 4 columnas, columna 90 lineas, linea 60
[ 53] 
literas fient 21600000 literae quae in 26.843.
[ 54] 
000.000 Ziphris continentur 1242 vicibus. Et
[ 55] 
unde sumetur papyri folium in cujus superficie fiat
[ 56] 
calculus.
Et quantus revera iste cumulus
[ 57]  rerum numeratarum, si 53 Ziphrae
[ 58]  Clavii calculo Archimedeum continuante
[ 59] 
sunt.
, majorem comprehendunt
numerum, quam
[ 60]  qui contineri possit orbe terrarum, supposito Ptole–
[ 61]  maico systemate. Quid ergo hic numerus qui nec
[ 62]  scribi potest (+ cum tamen possit uno verbo enuntiari +)
[ 63]  vigesimum quadrato quadratum de 2.        
[ 64]  Gerick. lib. 3 (+ de propriis experimentis +) cap. 1.
hyeme tempore valde
[ 65] 
frigido quando aer scintillulis instar atomorum
[ 66] 
quasi scintillat, id fit ab aqua illa tenui in aere
[ 67] 
dispersa ac pendula, quae tunc congelatur ac se–
[ 68] 
paratur ab aere.
       
[ 69]  Gerick. lib. 3. cap. 1.
Aer totus premit, ut aqua 20 ulnas
[ 70] 
Magdeburgenses alta.
Quando cecidere pluviae fit levior.
       
[ 71]  Cap. 2.
Aquam dolio minori,
[ 72] 
posito in alio aqua pleno, ope syringis extraxit,
[ 73] 
aqua ut locum impleret, ex dolio majore, per lignum
[ 74] 
minoris intravit.
       
[ 75]  Cap. 7. Gerickius observat aquam in
spatium
[ 76] 
exhaustum vitrum
violenter intrantem sonitum effecisse
[ 77]  materiae durae, ut saxi, et ipsum vitrum fregisse. Item
[ 78]  si vitrum
ex
aqua semivacuum,
aqua semiplenum,
spatio
[ 79]  residuo aqua exhausto concutiatur vehementer,
[ 80] 
aquam sese in semet ipsa dilatare, spatiumque vacuum in ipsa aqua
[ 81] 
oriri, et illico cum fragore quasi duo asserculi ad invicem
concur–
[ 82] 
rentes
conquassarentur, aequaliter concurrere,
semper autem
bullam
[ 83] 
in ipso concursu bullulam
parvam in medio
aquae
nasci, cum
[ 84]  antea momento separationis necesse fuerit spatium esse va–
[ 85]  cuum. Idem repetit cap. 8. pag. 82. Omni aquae
[ 86]  allisione bullulam aquae ex ea gigni.
Aqua
[ 87] 
        Aerem extrahit ex vase
[ 88] 
Cap. 8. Vacuum Summum.
[ 89] 
Ex vase a.
ex
aqua
[ 90] 
repleto ad b. in quam
[ 91] 
descendit Tubulus longus, sed
[ 92] 
tenuis cd.
[ 93] 
aqua plenus. Aerem extrahit
per ef. orificio f.
[ 94]  intrans in recipiens Magdeburgicum. Ita enim
[ 95]  continuis suctionibus non aqua, sed aer omnis in
[ 96]  ea resuctus exit, et aqua penitus descendit ex cd.
[ 97]  usque ad horizontem
ordinariae
altitudinis aquae
[ 98] 
circumfusae
b. Ita semper vacuum demonstrari potest,
[ 99] 
aere
inversa machinula,
ut cd. impleatur aqua,
[100]  et iterum erecta, ut tota aqua ex ea exeat. Et
[101]  vero subinde bullae oriebantur, sed e. inverso tubo
[102]  statim
per majus
versus
ef. tenebant. Et ait semper
[103]  novas generatas successu temporis ejusmodi bullas
[104]  nisi magnitudine circiter, eversione Tubi cd. expel–
[105]  lendas. (+ Hinc contra ipsum probatur nunquam intus
[106]  ostendi posse verum vacuum. Hinc aquam aere perfecte
[107]  purgare difficile: at contra Boylius et Hugenius, purgare se
[108]  ajunt posse, at non diu. +)
Si Machinula
[109] 
impleatur cerevisia, ad dimidiam scilicet partem, ut ante
[110] 
factum erat aqua, et postea extrahatur, tunc tota
aqua
Cerevisia
[111] 
in spumam redigitur seque ita elevat, ut partim in siphonem
[112] 
e. ascendat.
Si subito aperiatur aditus aeri externo, tunc
[113] 
is tanta vi aquam ascendere facit in cd. ut pars e.
[114] 
vi avellatur. Etiam machinula lente inflectenda est,
[115] 
ut aqua in cd. intret, alioquin tanto impetu illa–
[116] 
bitur, ut duritiem lapidis referat, quo Tubi vitrei franguntur
[117] 
et tunc externus aer per c. irrumpens in A. ipsum
[118] 
quoque disrumpet.
Cavendum quoque ne nimis vibretur machinula
[119] 
frangitur enim. Notatu hoc loco dignum est, quod aqua
[120] 
e fistula minori cd. (quando scilicet machinula per aliquot
[121] 
tempus inversa, ac sic fistula aqua repleta steterit, posteaque
[122] 
erigitur) non descendat, etiamsi fistula 100 credo ulnas
[123]  alta esset. Ratio haec est quod aqua in se ita consolidatur, et
[124] 
conjungitur, ut nullo in loco velit initium sese disjungendi
[125] 
vel rumpendi sumere, nisi machinula illidatur ad mensam
[126] 
vel pavimentum tunc ob violentiam, et quidem cum fra–
[127] 
gore rumpit aliquo loco incerto quamvis cum maximo fi–
[128] 
stulae periculo. Idem facit bene lavatum, nec hoc in passu
[129] 
quicquam facit aerei cylindri gravitas. Sicut autem cum
[130] 
tempore hi liquores ita consolidantur, ut absque violentia diruptio–
[131] 
nem non patiantur, tamen fallit quando fistula plena per unum
[132] 
alterumve diem conservatur erecta (omnes enim liquores prae–
[133] 
sertim quando pendent, uti hoc modo aqua in fistula effluvium
[134] 
quoddam aereum emittunt, quod cum tempore in Tubi apice con–
[135] 
globatur et discrimen vel separationem partium vitri scilicet
[136] 
et liquorum causatur) namque tunc aqua communiter in–
[137] 
sperato invenitur delapsa.
       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text layer 3.1
text layer 3.2
text replacement
insertion 1


back to index
Catalogue information