[  1]  Gerick. lib. 3. cap. 10.
Immitte frustum auri, argenti, argen–
[  2] 
ti vivi vel cujusvis metalli aut alterius
rei
in aliquod vas
[  3] 
aqua quodammodo repletum et videbis illud, imo
[  4] 
vitrum ipsum paulo post, innumeris bullulis undiquaque adhae–
[  5] 
rentibus adhaerere, easque paulatim ad aquae superficiem ascendere,
[  6] 
ubi disrumpuntur et se cum aere conjungunt.
Aer omnis est
[  7] 
rerum odor seu effluvium. Sed aerem communem non odoramus
[  8] 
quia ei assuevimus. Res putrescentes majorem emittunt
[  9] 
odorem.
Omnis terra putrida sub aquis stagnis et paludibus semper
[ 10] 
multas emittit bullas. Quod videre est quando hasta vel pertica
[ 11] 
in fundum impingitur.
Unde in omni etiam glacie plures
[ 12] 
inveniuntur bullae, quae ex eadem causa oriuntur, nam quando ascen–
[ 13] 
dunt, tunc congelant una simul ac proinde glaciem aqua
[ 14] 
leviorem reddunt. Eadem quoque de causa ascendunt corpora
[ 15] 
vel cadavera mortua aquis suffocata, nam quando post
[ 16] 
aliquot dies putrescere incipiunt tunc novus ille generatus
[ 17] 
odor seu aer corpora distendit, levioraque facit, consequenter
[ 18] 
denique supernatare cogit. Haec cum percepissem periculum feci,
[ 19] 
parvamque immisi carpam mortuam in vitreum vas
[ 20] 
instar catini, aqua repletum, quam texi alio vitro forma
[ 21] 
calicis ita ut omnis aer esset exclusus, calixque aqua omnino
[ 22] 
repletus et pisciculus undique aquis immersus post aliquot
[ 23] 
dies multae egrediebantur bullae, quae tandem corpus ipsum
[ 24] 
ascendere coegere. Et quia se propter interpositum
[ 25] 
vitrum cum communi aere non poterant conjungere,
[ 26] 
ideo in summo vitri fastigio conglobatae novum aerem consti–
[ 27] 
tuebant.
(+ Explorandum post quot dies surrexerit carpa,
[ 28]  an item permanserit natans. Nota: ex his colligi rationes
[ 29]  veras
cohaesionis
caloris
, et frigoris. Calore agitatus aer aquae miscetur
[ 30]  subtiliter, frigore, cessat mixtio et subactio ac proinde motus varius par–
[ 31]  tium, sed motu generali comprimuntur, connectunturque tum lateribus
[ 32]  tum inter se: aer quoque interceptus se conjungit, hinc bullae ingentes,
[ 33]  quae exurgunt. +)        
[ 34]  Cap. 11.
Recipienti cucurbitam superponas,
[ 35] 
Epistomium commune aperias aer cucurbitae in recipientem
[ 36] 
exhaustum instar venti descendet, fortiter flabit, et in fundo
[ 37] 
res immissas, ut lapillulos, avellanas nuces, dissipabit
[ 38] 
et projiciet.
Quia vero ex hac subitanea aeris in superiori
[ 39] 
vitro dilatatione et descensu in inferius aer residuus valde
[ 40] 
alteratur et minuitur, multum autem aeris plus humi–
[ 41] 
ditatis continere potest quam parum, ideoque relinquit inibi
[ 42] 
aer superfluam suam humiditatem, quae oculariter videri
[ 43] 
potest in guttulis minimis, quae pedetentim ad fundum descen–
[ 44] 
dunt
(+ nota usus in 10. +). Aer enim compressior plus aquae
[ 45]  continere potest. Haec
tanto magis apparent, quanto
[ 46] 
magis vitrum interne, humoribus refertum est. Tunc enim
[ 47] 
plures et copiosiores exurgunt bullae, ita ut (praesertim
[ 48] 
quando Epistomium Cucurbitae sic evacuatae in aquam
[ 49] 
immittitur et aperitur tunc enim insorbet aquam, et
[ 50] 
diffundit cum impetu per totum vitrum aeremque in–
[ 51] 
clusum longe humidiorem facit) nebulam constituant; quae
[ 52] 
per intromissionem aeris aliquanti in nubes distri–
[ 53] 
bui potest. Nam quando Epistomia clauduntur, et vitra
[ 54] 
ab invicem separantur, et cucurbitae Epistomium paulis–
[ 55] 
per relaxatur, parumque aeris intromittitur, tunc nebula
[ 56] 
ista in nubes dispergitur.
At si
aer plene intromitti–
[ 57] 
tur Epistomio relaxato, illico nubes vel nebulae eva–
[ 58] 
nescunt, quia ab intrante aere absorbentur. Porro
[ 59] 
quando per breve tempus cucurbita haec una cum nebula
[ 60] 
servatur, potest luculenter videri descensus nebulae,
[ 61] 
et separatio ejus ab aere sereniori, potest etiam motus
[ 62] 
vel undulatio in vitro cieri talis, qualem forsan
[ 63] 
habent evaporationes in aere superiori, quod ad cognitio–
[ 64] 
nem meliorem aerei systematis pertinet.
Vapores enim
[ 65]  in aere procul dubio fluctuant.
Deinde ex his omnibus potest
[ 66] 
disci causa nubium et ventorum nam quando ex mon–
[ 67] 
tium radicibus et cavernis subterraneis assurgunt va–
[ 68] 
pores, vel etiam novus in iis generatus aer sicut in au–
[ 69] 
rifodinis deprehendimus diverso tempore ex meatibus aerem
[ 70] 
flare, ille propter qualitatem suam diversam, quam
[ 71] 
habet cum externo aere contractionem vel altera–
[ 72] 
tionem causatur, ea propter aquea materia quae
[ 73] 
in aere est, separatur condensaturque, unde nubes
[ 74] 
existunt. Sicut eadem ex causa accidit, ut tempore
[ 75] 
hyberno animalia ex oribus fumam quasi vel
[ 76] 
nebulam exhalent. Nam calidior aer in
[ 77] 
frigidiore condensatur quando autem condensa–
[ 78] 
tur fit minor. Minor autem aer non potest continere
[ 79] 
tantum aquae quantum major
(+ supra dixerat:
[ 80]  aer compressior plus aquae continere potest +)
ergo
[ 81] 
relinquit humiditatem suam quae nobis fit visibilis
[ 82] 
ob conjunctionem tot multorum corpusculorum. Atque
[ 83] 
hoc modo aestate vel etiam in locis calidis vitra
[ 84] 
aliaque vasa vinaria ex frigidis cellis allata
[ 85] 
quasi sudant, quia aer circumambiens vas
[ 86] 
refringeratur ab eodem, unde contrahitur, con–
[ 87] 
sequenter aquosum suum humorem relinquit
[ 88] 
qui deinde lateribus vitri adhaeret
(+ an fortasse
[ 89]  revera non densitas, nec raritas causa est
[ 90]  depositi humoris, sed transitus ex uno in aliud +).
[ 91]  Denique
quando vitra haec soli
exhibentur
exponuntur,
[ 92] 
atque tunc operatio instituitur, tunc aer in
[ 93] 
superiori vitro valde primum candescere incipit,
[ 94] 
postea iridis colores reddit evidentissimos.
(+
[ 95]  Separatio aquae ab aere si aer cogatur transire
[ 96]  per angustias, ut linum, lanam, ex vase
[ 97]  in vas, ubi aquam suam relinquet. +)        
[ 98]  Gerick. lib. 3. c. 12
Ellychnium
Flamma
in Recipiente exhausto
[ 99] 
extinguitur, caeruleo sub finem calore, Ellychnium
[100] 
tamen extincta flamma per unam vel duas
[101] 
horas ignitum mansit, fumumque emisit. Flammae
[102]  figura oblonga ab aeris gravitate quae sursum
[103] 
pellit, ut aqua aeris bullam, sed flamma
[104] 
tamen manet in Ellychnio quia fortior ejus connexio
[105] 
quam aeris gravitas, auferre conantis, sed in locis
[106] 
subterraneis, ubi aer gravissimus et impurus, ibi
[107] 
flamma ab aeris gravitate aufertur (+ videmus
[108] 
saepe flammam in eo esse, praesertim cum
[109] 
propinqua extinctioni, ut quasi elevetur in
[110] 
altum, et abeat, estre enlevée +). Alia vice
[111] 
flammam in Recipientem aere plenum, sed
[112] 
tantum probe obturatum immisi. Extincta est post
[113] 
tres vel 4 minutas, expirabat eodem modo sed
[114] 
non cum caeruleo colore nec in cacumine Elly–
[115] 
chnii sed in medio.
(+ Experimenta hic facienda.
[116]  Primum, une meche, quamdiu possit in recipiente
[117]  continuari. Deinde an aliquam aeris ut sic dicam
[118]  essentiam consumat flamma, ut respiratio.
[119]  An eodem tempore quo flamma, et animal in
[120]  recipiente extinguatur obturato tantum an
[121]  is aer capax alterius candelae tantundem tempo–
[122]  ris sustinendi, an prima omne ex eo nutri–
[123]  mentum abtraxerit. +)
Gerick. lib. 3. c. 13
Sumatur Cucurbita
[124] 
clavae abscissae ahbg. pars angustior
[125] 
b. in theca laminea cc. glutine solito
[126] 
firmetur, tubus lamineus de. per me–
[127] 
dium vitri et thecae constituatur, ita
[128] 
ut foramen ejus e. ad vel in Episto–
[129]  miumq. recipientis L. accommo–
[130] 
dari possit. Vitrum ad dimidiam
[131] 
partem gh. aqua impleatur,
[132] 
et desuper immittatur minor
[133] 
aliqua cucurbitaf. ad fundum
[134] 
b. fere pertingens totum appli–
[135] 
cetur ad exemtile Recipientis
[136] 
L. Epistomiumq. appensa intus candela, ne ullus intra–
[137] 
re vel exire possit aer, nisi
[138] 
per tubum ed. in tubum superpositum
[139] 
f. Ita primo quidem vitrum f. se
[140] 
elevavit flamma
a.
recipientis
[141] 
calefacta in ipsum intrante, sed
[142] 
post unam alteramve minutam
[143] 
Vitrum f. iterum descendit et fundum petit. Et videa–
[144] 
tur aqua omnis in vitrum f. ascendere, et
[145] 
insuper bullas multas sorbere, quod
[146] 
oculare indicium aeris consumti ad partem minimum 10mam, et consumtus
[147] 
fuisset omnis, credo, nisi extinctionem accelerasset impuritas aeris ob sevum vel ceram, relinquitur niger fumus.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change
editor's addition


back to index
Catalogue information