[ 1] 
ipsi rotae centro exacte respondeat. Nempe si rota post lentam
[ 2] 
motionem torqueatur concitatius, aqua ipso medio in quendam velut umbilicum
[ 3] 
excavato dilabitur, et versus oram exturbatur, et si rota postea agatur remissius
[ 4] 
aqua ex ora relabitur ac se in medium recipit. Ita in globo terrae
[ 5] 
si circumvolvi admittatur si habeat aequator rationem orae, et polus
[ 6] 
uterque medii seu umbilici necesse est aquam increscente motus veloci–
[ 7] 
tate diffluere a polo versus aequatorem et decrescente refluere
[ 8] 
ex aequatore versus polum.
Notabile illud quoque quod observationes
[ 9]  ejus testantur excurrere et recurrere perpendiculum quasi ex Caecia in
[10]  Africum et contra, non intra Boream et Austrum praecise. Ita fieri scilicet
[11]  fluxum et refluxum maris quoque cum aqua non
directe ex medio in oram
[12] 
sed oblique quasi quibusdam spiris factis aufugiat et refugiat.
Cumque
[13]  parallelus viri sit inter polum et aequatorem medius,
perpendiculorum
[14] 
excursus et recursus obliquitate media fient
prope polos magis accedent
[15]  ad
boream
meridianam inter
austroborealem
sed an non deberet
[16]  etiam in pleniluniis et noviluniis major esse motus
perpendiculi
ut aestus.
[17] 
At cum semel, solum dietim velocitas motus telluris increscat, ad noctem
[18] 
mediam, cur perpendiculum bis recurrit? An quod excursus uno vi verti–
[19] 
citatis terrae absoluto alius peragatur,
vi
solo ponderis
prolapsu, et idem
[20] 
fiat in motu maris, ita, ut altera itio, sit tantum repetitio
[21] 
prioris, at tertia rursus ex nova impressione. An dicendum perpen–
[22] 
diculum ita nutare, quod terra vacillet eam autem vacillare a centro gravi–
[23] 
tatis aquarum motu variato.
Qui deinde a luna. At luna quod
[24]  aerem premit, cum non sit membranae inclusus, et si esset, cur non nos
[25]  aeque ac mare? (Responderi potest experimentis Pascalii de pressione)
[26]  Gellibrandi opusculum admonuit variationem magneticam mutari.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
insertion 1


back to index