[ 1] 
Physica id est Scientia Rerum Corporearum in decem Tractatus distributa,
auctore Hono–
[ 2]  rato Fabri
Soc. Jesu. Nunc primum in lucem prodit Lugduni sumtibus Laurentii
[ 3] 
Anisson 1669. 4°. cum privilegio Regis.
Dedicat Leopoldo magni Hetruriae ducis fratri
[ 4]  Cardinali. In praefatione ait ultimum jam tractatum physicae olim a se editum. Partes
[ 5]  operis ita enumerat: decem se composuisse tractatus,
quatuor esse de statibus corporum
[ 6] 
sensibilibus, unum de principiis corporis naturalis generatione et corruptione ejusdem et qua–
[ 7] 
tuor elementis, duos de mixtione et mixtis imperfectis et perfectis ut vocant;
[ 8] 
de corpore coelesti unum, duos de plantis animalibus et homine.
Primo tractatu se dicere
[ 9]  de
corpore quanto, de tenso et presso, raro et denso, gravi et levi, opaco et diaphano.
Tra–
[10]  ctatu secundo:
de calido et frigido, lucido et illuminato, humido, sicco, duro, molli, tenui
[11] 
crasso, et multis aliis corporum statibus, qui sub sensus cadunt,
ut et corporum resistentia.
[12]  In tertio fuse et
accurate de coloribus et sonis.
In quarto de
odoribus et saporibus, de altera–
[13] 
tione, reflexione qualitatum et refractione in quinto de generatione corporis physici
[14] 
et principiis utriusque nec non de 4 Elementis.
In 6to
de mixtione in genere et mixtis imper–
[15] 
fectis quibuslibet, igneis scilicet, aqueis aeris et terrestribus;
in 7mo
de mixtis perfe–
[16] 
ctis, metallis scilicet lapidibus et succis; in octavo de corpore coelesti, nimirum de planetis,
[17] 
stellis, cometis, corporum coelestium motibus, et communi medio, nonum jam dedimus, qui est
[18] 
de plantis et generatione animalium, et ultimum qui est de homine.
Cartesium sugillat
[19]  tecto nomine, finxisse sibi potius mundum quam
qualis est
praesentem
illustrasse, Democrito
[20]  suo similes, qui ut res
seu
visibiles
melius cerneret,
oculos ut ajunt sibi eruendos
[21] 
putarit.
Quaeritur ab Arabibus depravatum ad nos Aristotelis sensum pervenisse.
Ignatium
[22] 
jussisse Aristotelem in quantum a fide non deviaret, Averroem minime sequerentur.
       
[23]  Honorat. Fab. praef. tract. prim. Phys. num. 5. Si ampullam vitream longioris et angustioris colli
in quam
[24] 
aqua infusa est ad datam altitudinem in calidam immergas aqua subsidit
, si in gelidam sive
ni–
[25] 
vatam ascendit.
Contra accipe phialam (+ NB +) concavam exterius et convexam interius,
prior enim pro
[26] 
more ampullarum exterius convexa est;
et sic immerge, ascendet aqua in calido, descendet in
[27]  frigido. Hinc concludit oriri hoc non ex contentis in phiala, sed figura vitri. Nam vitrum rarescere
[28]  calore in ampulla priore extrorsum, ita aqua subsidit, in posteriore introrsum, ita aqua
[29]  ascendit; densari frigore illi introrsum hinc ascensus; hic extrorsum hinc descensus. Adde
[30]  aliud experimentum, accipe arcum vitreum tensum,
cujus extremitates ridicula tensa addu–
[31] 
cantur, ubi arcus calescit atque rarescit, magis explicatur arcus et fidicula tenditur
, hinc
[32]  sonat acutius, in frigido gravius, quippe arcu laxato.       
[33]  Honor. Fab. phys. tract. 1. praef. num. 12.
Aer triginta digitorum altitudinis in tubo ad digita–
[34] 
lem molem
contrahi potest.       
[35]  Honor. Fab. phys. tract. 1. praef. num. 15.
Forma etiam dicitur species ratio, actus, quae est ut ordo nu–
[36] 
merus Musica etc. ac proinde respectus et relatio (de forma materiali loquor) hinc seorsum a materia esse vel
[37] 
concipi nequit hinc dicitur educi e potentia materiae hinc cum speciem constituat ab alia forma solo nu–
[38] 
mero non differt cum eadem forma sit, id est eadem ratio, qua ignis A ignis est, et ignis B, hinc forma
[39] 
non dicitur produci, aut generari.
       
[40]  Honor. Fab. phys. tract. 1. praef. num. 19.Aristoteles statuit, ut terram absolute gravem, ita ignem
[41]  absolute levem, putat enim corpus leve propria vi assurgere
ex minus probatis experimentis, quod nimi–
[42] 
rum per medium aquam major aeris moles velocius ascendat quam minor, item ex falsa hypo–
[43] 
thesi coeli solidi, in quibus ab eo discedimus.
       
[44]  Honor. Fab. phys. tract. 1. praef. num.
22
21
.
Finis et forma quasi unum quoddam existimanda sunt,
[45] 
observamus autem vix
philosophum cogitasse de ullo effectu absoluto qui a dictis 4 causarum ge–
[46] 
neribus producatur; ubi enim fabricatur domus, aut fit statua, qui quaeso absolutus effectus
[47] 
de novo est, id est per veram actionem producitur? nullus omnio. Ita prorsus in generatione plan–
[48] 
tae aut bruti, nulla Entitas absoluta de novo est, ipsa enim forma mera est relatio,
[49] 
id est ratio, qua hoc vel illud est, quae revera non producitur ut suo loco demonstrab–
[50] 
bimus: in hominis generatione aliquid de novo est, praeter Ens respectivum, nimirum
[51] 
anima rationalis, sed haec a DEo non a generante producitur.
       
[52]  Honor. Fab. phys. tract. 1. praef. n. 26. Quantitatem non esse Entitatem quandam absolutam.        
[53]  Honor. Fab. phys. tract. 1. praef. n. 26.
Quid in Logicis praestiterim illi revera sciunt, qui meam
[54] 
Analyticen cum Analyticis prioribus conferre dignati fuerunt, cum enim omnia satis confuse de–
[55] 
monstrata licet accuratissime apud Aristotelem legerentur, idque uno tenore absque ulla propositionum
[56] 
fibula aut theorematum serie, in multa distinxi propositionum centena et forte millena prae–
[57] 
missis definitionibus et axiomatis more geometrico, et cum aliqua deessent de meo supplevi prae–
[58] 
sertim de artificio consequentiae enthymematis syllogisimi hypothetici, disjunctivi, copulativi.
[59] 
       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index