[ 1]  Honor. Fab. Phys. tract. 1. praefat. num. 27. sqq.
In Metaphysica rationes universales discussi
[ 2] 
earumque proprietates demonstravi
(+ ni fallor Mousnerius adjutor +) ordine rebus congruo, etsi enim
[ 3]  universalis ratio sit quae corpori et incorporeo competit, dantur tamen gradus universalitatis,
[ 4] 
v.g. ratio objectiva omnium universalissima est, cum Enti, non Enti, universalibus et singularibus
[ 5] 
competat, tum ratio universalis, ratio Entis absoluti respectivi, ratio substantiae accidentis,
[ 6]  multam forte iis lucem attulimus quae Aristoteles confuse, et saepe repetita prolixis cum
[ 7]  prooemiis tradidit. Verum objectum igitur scientiae statui rationem universalem ejusque
16 ca–
[ 8] 
pita
, quia
totidem subjecta universalia, quorum proprietates praemissis definitio–
[ 9] 
nibus et axiomatis more geometrico demonstravi.
Doctrinam de
DEo et Angelis
a Meta–
[10]  physica rescidi. Tractatus meus
de motu locali corporum a multis annis juxta meam hypo–
[11] 
thesin in publicam lucem editus multa nova continet.
Edidimus et dialogos, puta in
[12]  prima parte dialogorum physicorum, multa dixi de motu, sed potissimum in secunda in qua mul–
[13]  tos dialogos habes de motu locali.
Omnia
nostra (+ physica +)
in grande
[14] 
volumen congesta
aliquando habebis.
Quod
attinet
theologiam naturalem, eam
[15] 
Tibi Mousnerius promiserat, imo forte non injucundam adumbrationem seu breve
[16] 
ejus compendium habes in quarta parte philosophiae nostrae per propositiones
[17] 
digestae (+ quae illa? +) sed ne bis eadem repeterem illam traducendam existimavi
[18] 
in summulam universae theologiae, quam in lucem jam editam habes.
Quod attinet
[19] 
ad moralem philosophiam cujus etiam adumbrationem habes in quinta parte
[20] 
philosophiae nostrae per propositiones digestae, illam justo et singulari vo–
[21] 
lumine complexus sum, quod statim Physicis attexui; brevior forte fui in tradenda
[22] 
Elementari, sed cum ad eum tantum finem a me illa promissa sit, ut meras de–
[23] 
finitiones, quas majori saltem ex parte, ex physica excerpsi et divisiones ter–
[24] 
minorum moralium explicarem, modo res definitae intelligantur, frustra certe
[25] 
verba multiplicarentur; negari non potest, quin haec moralis analytica sit nova
[26] 
scientia.
       
[27]  Honor. Fab. Phys. tract. 1. praefat. n. 36.Aristoteles vult
formam esse rationem quandam,
[28] 
τὸνλόγον ordinem, respectum, numerum; non fieri non produci, specie tantum distinctam non
[29] 
numero, ac proinde unam, in quolibet igne, item in quolibet ligno ejusdem speciei unam,
[30] 
uti eadem est ratio
nihil horum de Entitate quadam absoluta intelligi potest. Cur
[31] 
ergo illam philosopho imponis.
       
[32]  Honor. Fab. phys. tract. 1. praefat. n. 38. Plumbi gravitas ad aquam, ut 10. ad 1. plum–
[33]  bum igitur in aqua descendens partem 10mam gravitatis amittit.       
[34]  Honor. Fab. Phys. tract. 1. praefat. n. 41. In rebus naturalibus nihil aliud agnosco quam
[35]  quatuor Elementa calorem, et impetum, et his omnia compingo. Nunquam ad antipersistases, sym–
[36]  pathias, qualitates occultas confugio,
nunquam ad atomos hamatas striatas cochleatas.
       
[37]  Hon. Fab. Phys. Tract. lib. 1. def. 1.
Corpus est substantia per se necessario exigens im–
[38] 
penetrabilitatem.
       
[39]  Hon. Fab. Phys. Tract. lib. 1. def. 4.
Staticam
esse
purae matheseos partem.
[40]  Hon. Fab. Phys. Tract. lib. 1. ax. 3.Aeque evidens est: ego sentio, ac ego cogito. Et aeque
[41]  evidens est ego habeo in me quicquam impenetrabile, ac: ego habeo in me
[42]  quiddam cogitans.       
[43]  Hon. Fab. Phys. Tract. lib. 1. prop.
13
12
.
Probare conatur quantitatem externam a corpore
[44]  esse separabilem, quia alioqui
nulla
divisio
substantiae in corpoream et incor–
[45]  poream non esset adaequata. Cum enim spiritus sint penetrabiles et impenetrabiles,
[46]  si corpora essent solum penetrabilia, danda essent Entia per naturam et im–
[47]  penetrabilia, per miraculum penetrabilia. Sed debilis haec ratio est nam eodem
[48]  argumento concludet
alius
danda etiam Entia prorsus impenetrabilia.        
[49]  Hon. Fab. Phys. Tract. lib. 1. prop. 15.
Quantitas interna substantiae non distinguitur realiter
[50] 
ab ipsa substantia.
       
[51]  Hon. Fab. Phys. Tract. lib. 1. prop.
33
32
.
Angelum non posse corpori impetum impri–
[52]  mere nisi reddendo se impenetrabilem.
[53]  Hon. Fab. Phys. Tract. lib. 1. prop. 37.Ipsa
impenetrabilitas est Essentialiter impe–
[54] 
netrabilis.
(+ Intelligit scil. molem corporis, seu quod ab eius substantiae quantitate
[55]  interna et externa in corpore separatum est. +)
[56]  Hon. Fab. Phys. Tract. lib. 1. prop.
38
39
.
Unio in corporibus tenacibus est a filamentis,
[57]  unde iis per halitum evaporantibus carbo in cineris abit. Implicamenta ista, filaque
[58]  quae velut nentur in ligno et
carbo
carne
fune conspicua esse. Galileus in Dial. resi–
[59]  stentiam duorum corporum vult a metu vacui oriri. (+ Et forte non inepte quodam
[60]  modo. Quanquam non possent composita intelligi in omnes partes. Et ita nec
[61]  durities facile. Addendum tamen in multis causam resistentiae seu connexionis esse gra–
[62]  vitatem atmosphaerae. Hoc ergo in multis possibile planis. [+)]


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index