[  1]  Honorat. Fab. Tract. 1. φys. lib. 4. prop. 107.
[  2] 
Cum totus aer simul premat superficiem aquae
[  3] 
attolli non potest, posita scil. aequalitate aeris
[  4] 
quoquoversum prementis. [...] Supponit haec
[  5] 
propositio aequalem [...] aeris altitudinem,
alias
[  6] 
haud dubie tantulum aqua extruditur et attollitur
[  7] 
versus illam partem, cui minor aeris portio in–
[  8] 
cumbit, hinc versus terram tantulum attollitur
[  9] 
aqua, hinc perpetua fluctuum atque reciproca
[ 10] 
aestuatione versus
litora
mare agitatur, hinc facilius
[ 11] 
a litore naves recedunt, quam ad illud acce–
[ 12] 
dunt,
per se.
Hinc demum
NB.
recte explicari
[ 13] 
potest ratio aestus marini, quidve ad eum Luna
[ 14] 
conferat, nempe si ea portio aeris assumatur quae
[ 15] 
inter Lunam et terram interjicitur h.e. cylindrus
[ 16] 
aeris cujus
una portio versus ☽nam ,
ut sic
dicam
in–
[ 17] 
cumbit, seu gravitat, alia versus terram, haud
[ 18] 
dubie illa plaga terristris globi, quae hujus
[ 19] 
cylindri quasi basis est, minorem vim ab aere
quando
[ 20] 
gravitante accipit, quam aliae quibus major
[ 21] 
aeris portio incumbit,
[ 22] 
igitur si aqua praedictam plagam occupat,
[ 23] 
necessario attolli debet, idque successive juxta
[ 24] 
lunae motum, sed de
his
alias. Videtur enim
[ 25] 
esse
simplex et facilis aestum marinorum expli–
[ 26]  candorum ratio.       
[ 27]  Honorat. Fab. Tract. 1. φys. lib. 4. prop. 114.
[ 28] 
Navis cujus fundi superficies [...] latior est non
[ 29] 
tam alte immergitur.
       
[ 30]  Honorat. Fab. Tract. 1. φys. lib. 4. prop. 116.
[ 31] 
Si fundus navis sit perforatus per foramen aqua
[ 32] 
sursum erumpit
, nam ab aqua superiore ex–
[ 33]  truditur, ut
si ex tubi foramine incumben–
[ 34] 
tis aquae pondere extruderetur.
Unde eadem pro–
[ 35]  portio quae in tubis. Hinc fieri potest fons arte–
[ 36]  factus in navi si tubus foramini affigatur.       
[ 37]  Honorat. Fab. Tract. 1. φys. lib. 4. prop. 118. sqq.
[ 38] 
Quaedam corpora supernatant propter poros
[ 39] 
ut lignum, glacies
. Unde glacies bene trita ligni
[ 40]  serrati pulvis fundum petit,
modo sit aqua probe
[ 41] 
imputus
imbutus
, idem de charta, fune, folio sicco, tela
[ 42] 
panno, [...] nempe aqua ex laxioribus poris
aerem
aera
[ 43] 
extrudit, et in ejus locum subit
.
Hinc pila lignea
[ 44] 
malleo contusa non innatat
. Hinc
corpora demer–
[ 45] 
sorum post aliquot dies emergunt et innatant [...]
[ 46] 
quia dum aqua per poros laxiores subit, ten–
[ 47] 
duntur membranae, ex qua sane tensione multae
[ 48] 
cavitates intus etiam laxantur, [...] quae multum aera
[ 49] 
vel halitum capiunt, nec autem aqua propter mem–
[ 50] 
branarum
subtilitatem
soliditatem
intus subire potest. Hinc
[ 51] 
longe major corporis extensio sub eadem materia,
[ 52]  hinc levitas. Inepta quae vulgus de eliso felle
[ 53]  cantat.       
[ 54]  Honorat. Fab. Tract. 1. φys. lib. 4. prop. 121.
[ 55] 
Scyphus inversus atque immersus eo majore vi ex–
[ 56] 
truditur sursum quo altius immergitur.
Quia
[ 57]  quo profundis descendit, hinc majus onus incumbit,
[ 58]  et aer contentus magis comprimitur. Hinc
[ 59]  modus quo intra campanas inclusi homines in mare
[ 60]  demittuntur periculosus est ob nimiam aeris compressio–
[ 61]  nem. (+ Imo huic rei facile remedium re–
[ 62]  periemus. +)       
[ 63]  Honorat. Fab. Tract. 1. φys. lib. 4. prop. 122.
[ 64] 
Ars natandi a 3bus causis seu principiis petitur
[ 65] 
scilicet a novo impetu, a majore medii resi–
[ 66] 
stentia, et tertio a porrecta seu producta ex–
[ 67] 
tensione.
Impetus novus est hominis se moventis. Is
[ 68]  porro varius,
nam vel aqua explicatis in orbem
[ 69] 
brachiis dividitur, sic natant ranae vel pro–
[ 70] 
ductis porrectisque alternis brachiis quasi secatur
[ 71] 
seu finditur aqua, sic aliqui caesim vulgo natare
[ 72] 
dicuntur, vel canum more utraque manu quasi tunditur
[ 73] 
seu percutitur aqua, vel demum anatum more
[ 74] 
leviter utraque manu quasi agitatur, quod iis solen–
[ 75] 
ne est, qui supini natant.
Major resistentia
[ 76]  est, ubi major latitudo, qualis est corporis ex–
[ 77]  plicati, plus enim aquae simul extrudendum
[ 78]  est submergenti. Porro in aqua currente
[ 79]  homines facilius natant quam consistente,
[ 80]  quia tunc major medii resistentia. Tertia
[ 81]  causa explicatio corporis manifesta est etiam,
[ 82]  unde
supini optime
navigant
natant
.
[ 83] 
Quia latius dorsum aquae incumbit; hinc apti[ores]
[ 84]  natant, qui latiore pectore, quia diu aquam
[ 85]  in pulmonibus retinent, quatenus
intestina in–
[ 86] 
flata essent, hinc qui vesicae incumbunt
[ 87] 
vel suberi non immerguntur.
Hinc ita
compo–
[ 88] 
ni potest cingulum pneumaticum, vel Zona pneu–
[ 89] 
matica. Hoc est Zona inflata, qua quis ad in–
[ 90] 
star cinguli utens recto situ aquis innateret,
[ 91] 
imo non defuit aliquis, qui hac Zona instru–
[ 92] 
ctus apposito et expanso velo, actis remis hinc
[ 93] 
inde appositoque
aptatoque
inter crura guberna–
[ 94] 
culo, navis simul et nautae munus obiret.
       
[ 95]  Honorat. Fab. Tract. 1. φys. lib. 4. prop. 123.
[ 96] 
Construi potest navigium, quod aliquando aquis
[ 97] 
more solito innatet, alias vero prorsus immer–
[ 98] 
gatur, rursumque al libitum naucleri emergat. Hoc
[ 99] 
ante aliquot annos cum hominum stupore prodiit.
Ratio
[100]  quod navis est gravior, cum apposita pondera
[101]  ex laqueari navis in libero aere pendent, levius cum
[102]  demittuntur in mare per foramina saccis coriaceis
[103]  instructa, quae modo stringi modo dilatari possunt
[104]  vel laxari (+ +), observandum, possent aperta
[105]  foramina esse in fundo navis, ut tantulum aquae subi–
[106]  ret, quae tamen sentinam tantum occupans reliquam navigii
[107]  partem liberam relinqueret, at maximum unde resulta–
[108]  ret incommodum, quia aer aqua comprimeretur et pulmo–
[109]  nimbus duci non posset. Ergo potius omnia sint clausa. 2.
[110]  Debet navis operculum ita componi, ut modo attolli modo
[111]  adduci possit sine aquae ingressu, ergo accurate,
[112]  ne aqua per rimas intret. Debet esse ampla
[113]  navigii cavitas, ne aer anhelitu et fumo corrumpa–
[114]  tur. 4. Sacci coriacei debent esse flexibiles omnis mot–
[115]  us dociles, gemino ligamine instructi, ut omnis aditus
[116]  obstruatur quod facile intelligi
[117]  potest (+ imo non adeo +) imo praedictorum sac–
[118]  corum opera remi adhiberi possunt, sed profecto
[119]  remi inutiles sunt, modo longiores sudes non absint
[120]  quorum opera navis attolli potest.
5 talis esse
[121] 
debet hujusmodi ponderum proportio, ut
aquam
navim
[122] 
tantulo
leviorem
graviorem
aequali aquea mole
[123] 
afficiant, ut scilicet minimo negotio pelli
[124] 
navis et agi possit.
Hac arte vitari
[125]  poterunt innumera, incommoda, eluderentur
[126]  piratae, fallereturque tempestas, quia
[127]  servissima agitatio vix aliquot passus
[128]  in mare pervenit.       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
editor's change


back to index