[ 1] 
longius diffundit calorem quam carbo accensus
, quia plus
[ 2]  partium accensum est. Vitis et olea flammam lucu–
[ 3]  lentiorem nutriunt, quia plus in iis uliginis seu ignis.
Aqua
[ 4] 
calida stanneo vasi probe obstructo inclusa
aliquot
[ 5]  horis calorem servat. Haec vasa
vulgo adhibentur ad
[ 6] 
conciliandum calorem
, quippe satis moderatum febri correptis
[ 7]  tempore horroris. Corpora incalescunt per affrictum
[ 8]  ut serra, percussionem, ut malleus, unde non raro ignis
[ 9]  percussione exilit,
pressione, sic funis a gravi pondere
[10] 
tensus, et maxime ad trochleam pressus
. Quia ubicunque humo–
[11]  ris particulae motu separantur, id avolent, sequitur contra
[12]  partium ignis quippe uliginosarum collectio seu calor,
[13]  (+ NB. nondum capio quod partes uliginosae sint rarefa–
[14]  ctivae +) vulgo dicunt incalescere sagittam motu per ae–
[15]  rem hoc experientia comprobare non potui, imo appulsus aeris
[16]  facit frigus.
Animal motu incalescit
, quia agitatio fibras muscu–
[17]  lorum divellit, ut humor exprimatur, calor vitalis colligatur.
Calor
[18] 
vitalis mirificam habet originem [...] nempe tot percolationes in cor–
[19] 
pore animato fiunt, ut secretis
humidis ignis particulae col–
[20]  ligantur NB.
Calor aquarum thermalium vel est ab ignibus
[21] 
subterraneis, vel [...] ab eadem percolatione. [...] Calor febris immo–
[22] 
deratus internus quidem ideo accenditur, quod sanguinis ar–
[23] 
teriosi percolatio
obstructione impediatur, unde non mirum si san–
[24]  guis quasi
in intimis praecordiis effervescat, externus quod
[25] 
tandem superata obstructione fractoque obice in exteriores
partes
quasi
[26] 
torrens exundet
caloris virtualis eadem ratio, qui calefacit
[27]  certo partium dispositione, v.g. piper attritum, vinum haustum
[28]  quia saliva devehit ignem liberatum in fibras subtilissiores etc.
[29]  Unde piperis acrimonia, vini calor in stomacho ab humore se–
[30]  paratur,
si aqua calida primo soli admoveatur deinde re–
[31] 
moveatur facilius
frigescit. Quia vis solis extrahere facit ha–
[32]  litum igneum: aestus aestivus non est solum a radio perpendiculari
[33]  magis, quia is et hyeme excipi plano obliquo potest, sed
[34]  quia tunc in aere sunt innumerae ignis particulae calorem
[35]  augentes, ut multi ignes positi in una linea recta.       


all layers on
all layers off
last version
text replacement
editor's addition


back to index