[  1]  Hon. Fab. tr. Phys. 1. lib. 4. prop.
125.
124. sq.
[  2]  Re a pluribus sustentata minuitur ejus
[  3]  gravitas, multis igitur tenuissimis filis ma–
[  4]  gnum pondus appendi potest, hinc multis festu–
[  5]  cis vasta moles sustinetur,
hinc tecta gra–
[  6] 
via a debilioribus cylindris vel
tabulatis
tabulis
[  7] 
sustinentur, item dico de tabulatis.
Hinc
[  8]  aqua in caput urinatoris non gravitat,
[  9]  quia cum urinatore tota a communi fundo
[ 10]  sustinetur.       
[ 11]  Hon. Fab. tr. Phys. 1. lib. 4. prop. 128.
[ 12]  Centrum gravitatis solum est in corpore
[ 13]  quod tendit perfecte quomodocunque vertas
[ 14]  corpus, ad centrum terrae, imo dirigit
[ 15]  et vim gravitationis extrinsecae. Distantia
[ 16]  ab illo centro determinantur proportiones
[ 17]  gravitatis extrinsecae. Nam quod magis
[ 18]  distat a centro gravitatis minus gra–
[ 19]  vitat in eodem corpore, de quo pluribus in
[ 20]  statica. Unde et major vis impactus est
[ 21]  in centro gravitatis.       
[ 22]  Hon. Fab. tr. Phys. 1. lib. 4. prop. 130.
[ 23]  Fumus ascendit vi elateris, ubi
[ 24]  humus aliquandiu summa vi ascendit, len–
[ 25]  tescit, ut in aqua per tubum sursum extrusa.
[ 26]  Fumus miscetur aëri ut aqua vino,
[ 27]  et saepe totam aulam occupat, ut halitus
[ 28]  odorifer:
fumo
flante per lineam hori–
[ 29] 
zontalem vento ex camino fumus
iden–
[ 30]  tidem non erumpit. Quia fumus ca–
[ 31]  mino exit, quia ab aëre gravitante
[ 32]  exprimitur, sed vis gravitationis ejus a
[ 33]  vento frangitur (+ donec collectus satis
[ 34]  fumus ipse se e latere expellat +).
Aperitur
[ 35] 
non raro aeri via per canaliculos,
quia
[ 36]  per eundem tubum difficulter magna fumi
[ 37]  vis ascendit.
Analogiam habes in dolio
[ 38] 
aere pleno, dum immergitur, si enim unum
[ 39] 
tantum foramen sit difficilius aer ab aqua
[ 40] 
subeunte extruditur, [...] quomodo vero componi
[ 41] 
possint ii canaliculi, sive sint paralleli plano in–
[ 42] 
clinato sursum, sive inclinato deorsum quasi perinde
[ 43] 
est,
dummodo multitudo canaliculorum habeatur.
Hinc
[ 44] 
superior camini vertex ita construitur ut variis sit
[ 45] 
fenestellis pervius totus, ad praebendum scil. tum
[ 46] 
aeri aditum tum fumo exitum, si enim una sit
[ 47] 
via non sine collisione et lucta fumus extrudi potest,
[ 48] 
analogiam habes in aqua quae in vas immer–
[ 49] 
sum subit, ubi aer per vices tantum interruptus
[ 50] 
extruditur. Aperitur vulgo fenestra ad abigendum ex
[ 51] 
fumoso cubiculo fumum non propter ven–
[ 52] 
tum, ut vulgo creditur, ventus enim potius
[ 53] 
fumum intro repelleret, sed quia aer gravior
[ 54] 
per fenestram intrans fumum extrudit, [...] hinc quo
[ 55] 
altior est fenestra facilius fumum extrudit,
nam
[ 56]  alioqui fumus qui in superiori est laqueari extrudi
[ 57]  non potest.
Qui astant igni a tergo auram
[ 58] 
frigidam quasi aspirantem sentiunt, illi ma–
[ 59] 
xime qui lateribus camini adhaerent, quod
[ 60] 
certe provenit ab aeris illapsu, qui non sine ac–
[ 61] 
celeratione per caminum descendit, maxime si vel
[ 62] 
porta pateat vel fenestra. [...] Porro si radius solis a meridie fumi verticem feriat, fumus quasi repercutitur
[ 63]  quia calore
marini
meridiani
aestus rarescit aer, minus ergo in subjacentem fumum levior factus gravitat.       
[ 64]  Hon. Fab. tr. Phys. 1. lib. 5. prop. 21 sqq.
[ 65]  Perspicuitas est continuitas partium aeque densa–
[ 66]  rum. Hinc vitrum tritum non est perspi–
[ 67]  cuum, quia non continuum. Vinum, atramentum, san–
[ 69]  guis, lac, et alii liquores, quia non aeque
[ 70]  densi, e. g. separato mercurio vini
seu parte
[ 71] 
apparet esse
perspicuum
perspicuus
, quia aeque densus
[ 72]  est
separatibus
separatus
a partibus inaequaliter densis.
[ 73] 
Butyrum liquidum est diaphanum, concretum opacum,
[ 74] 
quia concrescit in sphaerulas, liquidum est semidia–
[ 75] 
phanum, quia tunc replentur cavitates,
et fit den–
[ 76]  sitatis aequabilitas (+ unde charta affuso oleo, fit
[ 77]  perspicua +). Hinc et nix seu aqua conereta inae–
[ 78]  qualiter est opaca. Hinc oleum, adeps, albumen
[ 79]  ovi concreta.
Pila nivis si bene prematur redditur
[ 80] 
ex parte diaφana quia aer
cavitatibus ex–
[ 81]  primitur. Porro superficies perspicui debet esse
[ 82]  levigata, quia alias perturbatur refractio radiorum
[ 83]  incidentium. Id apparet in laminis vitreis asperis et
[ 84]  undatis, aqua fluctibus asperata, fervore in bullas
[ 85]  agitata. Hinc vitrum poliendum ut sic perspicuum optime.
[ 86]  Porro situs partium ejusdem densitatis debet esse in lineam
[ 87]  rectam, ut recta et libera sit laminis trajectio seu
[ 88]  perspicuitas
hinc metalla etsi habeant partes ho–
[ 89] 
mogeneas continuas, non sunt perspicua,
quia habent
[ 90]  quasi in orbem, de quo suo loco idem de cera ligno
[ 91]  sulphure bitumine saxo. Vitrum facile frangitur et qui–
[ 92]  dem in lineam rectam quasi lignum fissile. Vitrum
[ 93]  maxime accedit ad terram puram.
Unde
Nam
[ 94]  elementa pura maxime diaphana praeter ignem,
[ 95]  cum igitur res sint compositae ex elementis, recte
[ 96]  observavit Aquilonius omne corpus
quod
habere
[ 97] 
aliquid
perspicui. Hinc tenuissima ipsius auri la–
[ 98]  mina aliquid radiorum transmittit. Quo crassior res
[ 99]  etiam diaphana hoc opacior. Ut aqua profunda.
[100] 
Si plures ignes in eadem linea recta ponantur majo–
[101] 
rem caloris vim ad utrumque extremum
senties.
[102]  Mersennus scripsit mihi (ait Fabri prop. 55.)
[103]  esse sibi lapidem, qui cum sit opacus immersus
[104]  in aquam
effertur
mox rursus sensim opacatur educitur
diaφanus. Id
[105]  fit proportionaliter eodem modo, ut oleum fa–
[106]  cit diaφanam chartam.
Raφanus aliquando
[107] 
detracta cute est semidiaφanus
scilicet ab humo–
[108]  re quodam quasi congelato quando nondum satis maturuit
[109]  nam postea opacatur seu siccatur. Hinc et hydro–
[110]  picorum crura aliquando apparent diaφana.
[111] 
Hinc si caro illa premitur, non redit, sed ma–
[112] 
net fossula.
Aliquod gyψi genus est semidiaφa–
[113] 
num ad instar lapidis specularis, sed calci–
[114] 
natione perspicuitatem amittit
quia humor ex–
[115]  halatur.
Sal non raro diaφanum est maxime
[116] 
flos salis,
quia partes ejus longae et striatae.
[117] 
Fructus quidam saccaro conditi diaφani ex parte
[118] 
fiunt,
ut charta oleo.
Imo saccarum candidum
[119] 
est semidiaφanum, quia habet poros minores,
hinc
[120]  major homogeneae densitatis continuitas.
Cera
[121] 
flava plus habet diaφani quam alba, [...] quia ut
[122] 
flava fiat alba educitur humor.
Hinc pulvis a
[123]  flava abigendus est quia magis adhaeret ob
[124]  humorem, unde et est gravior.       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editor's change


back to index