[  1]  frigidi esse, ecce enim arsenicum saccarum,
[  2]  mercurius sublimatus, adde puram flammam.
[  3]  Ratio igitur est, quod candida plus
lumen
reflectunt, ergo
[  4]  minus retinent. Hinc conclavia dealbata magis
[  5]  lumen reflectunt. Si lumen ergo calorem.
[  6]  Aqua est frigidor in summo, et suprema
[  7]  eius superficies prius congelatur,
quia in eam
[  8] 
prae caeteris mercurius incubat.
Et ratio est
[  9]  quia mediae partis ignis dividitur tantum
[ 10] 
ab igne ha
a mercurio
partis inferioris,
[ 11]  summus a mercurio partis suae et inferioris
[ 12]  configitur ergo quasi totidem telis (+ non
[ 13]  omnia satis subito exhalare possunt, hinc
[ 14]  congelantur. +) Saeviente bruma maxime
[ 15]  post nivem attrectatam incalescunt manus
[ 16]  quia impeditur circulatio sanguinis, hinc
[ 17]  multus sanguis praesertim arteriosus colligitur.
[ 18] 
Si manus maxime frigidas igni admoves,
[ 19] 
maximum dolorem sentis
et semiusta parte
[ 20]  igni admota major (+ puto minor, aliud si aquae
[ 21]  admoventur +). Dolor quia frigus
per accidens
[ 22] 
partes ignis colligit,
unde novus calor accedens
[ 23]  humorem facile educit, et ignem auget (+ pu–
[ 24]  tarem potius motum obstructum violentius se
[ 25]  exerere via facta +).
Congelata poma
[ 26] 
vel ova calidae immersa corrumpuntur,
quia
[ 27]  glacies est massa spumarum seu bullarum, non
[ 28]  mirum ergo si congelata facile resolvat;
[ 29] 
si vero aquae frigidissimae immergantur in–
[ 30] 
tegra deinde servantur, quia cum novi fri–
[ 31] 
goris accessione magis densentur, nova
[ 32] 
illa condensatio foras exprimit mercurium
[ 33] 
congelativum, qui deinde ad instar glaciei
[ 34] 
extra adhaeret. Hinc Boreales
quibus membra
[ 35]  hyberno
frigore
itinere
congelantur, non statim acce–
[ 36]  dunt ad focum, ne summo dolore afficiantur,
[ 37] 
sed
manus
membra
gelidae immergunt,
[ 38]  non ut quod simile attrahat simile,
ut
[ 39] 
vult Sennertus
, sed quod gelida magis con–
[ 40]  densat, unde sequitur expressio.
Frigus
[ 41] 
parens inertiae
hinc
nam
stupefacit nervos,
[ 42] 
frigore manus et vultus lividum calorem
[ 43] 
contahunt, quia frigus constringit, hinc
[ 44] 
impedit sanguinis perlocationem, ac proin–
[ 45] 
de sanguis collectus hunc colorem
habet
[ 46] 
analogiam habes in contusa carne.
Hinc
[ 47]  et ob collecti sanguinis intumescentiam in–
[ 48]  flantur, imo finduntur, humore nimio plus
[ 49]  aequo tensae, hinc vulnera in frigido
[ 50]  difficilius curantur, quia coeunt calore
[ 51]  partes opera filaminum,
quae quasi
[ 52] 
faciunt stamen vitae, haec
[ 53]  autem filamina non nisi caloris opera
[ 54]  duci possunt. Medicamenta quoque
non
[ 55] 
agunt nisi per corpuscula,
et ita indigent calore ut
[ 56]  educantur, frigus etiam stringit partes ita benignus
[ 57]  calor et partis laesae restaurator excluditur. Hinc frigus
[ 58]  sanguinem sistit, quia stringit meatus. Pallorem facit, quia
[ 59]  stringendo sanguinis affluxum prohibet. Sic et stringendo
[ 60]  lacrymas prov[o]cat et nares stillare facit et compressio–
[ 61]  ne vel constrictione
intestina ad egestionem solicitat, et
[ 62] 
post pastum hyeme
major horror,
vulgo vitulina
[ 63] 
febris quia primae alimenti particulae paulo cru–
[ 64] 
diores capillres venas obstruunt. Hinc sanguis ar–
[ 65] 
teriosus percolari non potest, nex ad partes externas ap–
[ 66] 
pelli,
adde divisionem ignis per haec corpuscula
[ 67]  quae ciborum ium appellare queas. Febris accessio fa–
[ 68]  cit frigus, quia materia morbifica obstructione san–
[ 69]  guinis percolationem impedit;
timor etiam frigus
[ 70] 
et horrorem
facit, movet in sanguinem ad centrum.
[ 71]  Hyeme plus edimus, quia non tot bilis seu sul–
[ 72]  phuris vel caloris resolutorii partes exhalan–
[ 73]  tur.
Hinc animalia [...] hyeme pinguiora
[ 74]  (nisi scillicet iis nutrimentum desit, ut lupis).
[ 75]  Hyeme humor per nares distillat, quia non potest
[ 76]  abire per sudorem, et exprimitur, hyeme manus
[ 77]  congelatione laeduntur, quia congelatum facilius
[ 78]  frangitur, macilentis et rarae texturae hominibus
[ 79]  frigus magis adversum, manus asperiores fa–
[ 80]  cilius frigore finduntur,
quia sicciores, in pin–
[ 81] 
guibus corpuscula frigida in intimas nervorum
[ 82] 
fibras non penetrant.
Frigent magis qui
[ 83]  nuper valetudinem recuperarunt. Pili et villi
[ 84]  optime frigus arcent, quia ignis filamina im–
[ 85]  plicant, unde calorem diu servant, ergo et
[ 86]  felinae pellis affrictu noctu scintillae excu–
[ 87]  tiuntur.
Vas figlinum aquam frigidam continens
[ 88] 
si diu pavimento vel laterculo incumbatur
[ 89] 
sensibile vestigium [...] relinquit, quia praedicta
[ 90] 
corpuscula vas ipsum penetrant, et deorsum
[ 91] 
facilius quam sursum eunt. [...] Si glacies im–
[ 92] 
ponatur orbi stanneo, et hic vitreo scypho,
[ 93] 
ad basin scyphi aqua congelatur quia mercurius
[ 94] 
ille facile descendit
per scyphum seu quasi ser–
[ 95]  pit. Pili frigore rigescunt, quia contrahuntur
[ 96]  pori, jam contractione apothecae cylinder
[ 97]  infixus necessario erigitur, adde quod pili
[ 98]  ipsi contrahuntur ergo rigescunt. Hinc si hyeme
[ 99]  pectimus caput dolorem quasi in pilis sentimus
[100]  quia ridigi difficilius inflectuntur,
nisi vis
[101] 
fibris, quibus radices pilorum adhaerent,
inse–
[102]  ratur. Senes frigidi, quia sicci membranosi et
[103]  fibrosi, qualia frigida.
Horrescimus affusa
[104] 
etiam calida, quia haec cuti adhaerens dividit
[105] 
partes ignis. [...] Hyeme magis rigemus cum curri–
[106] 
mus,
non quia ob motum afflatus aer novum
[107]  facit frigus, alioqui etiam rheda cito vectis
[108]  fieret, sed quia fibrae quae rigori famulantur,
[109]  jam a frigore ad rigorem determinatae,
secunda
[110] 
vice
secundo motu
quasi solicitantur.
Frigus non refrin–
[111] 
gitur,
neque reflexitur, quia consistit in halitu cor–
[112]  poreo, quia modici nisus, ut halitus odorifer non
[113]  reflectitur, nec refringitur, quia non transit poros. Frigus
[114]  sola attrectatione sentitur, non ut calor e longinquo.
[115]  Corpuscula enim frigus facientia haerent superficiei,
[116]  ut rubigo ferro, scabies cuti, furfur capiti, gummi
[117]  cortici aerugo aeri (+ unde et ex aqua non avolat quia
[118]  in glaciem concrescat +). Agit omnia in orbem, sed debiliter.
[119]  Frigora sunt ut quadrata distantiarum.
[120]  Frigida non agunt actione communi, alioqui esset magnum frigus a toto mari etc. (+ imo agunt, sed debiliter ad extra +) virtualiter frigida, ut lactuca plan–
[121]  tago cicuta, quia frigus sentitur resolutione.
[122]  Frigidi temperamenti
[123]  cerebrum membranae ossa
[124]  partes spermaticae quia ob densitatem facile frigus recipiunt et servant.       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1


back to index