[  1]  Hon. Fab. tract. 2. lib. 3. prop. 7.
[  2]  refert sententiam cujusdam recentioris,
[  3]  qui lumen explicat per systolen et diasto–
[  4]  len, id est intumescentiam et detumescentiam
[  5]  corporis lucidi. (+ Sed ego non video quomodo
[  6]  hoc sit possibile, nisi perpetua partium rei
[  7]  emmissione. Nam quae intumescere faciunt
[  8]  extrorsum tendunt, quae extrorsum tendunt
[  9]  abire conantur, quae abire conantur si non
[ 10]  possunt abire non conantur ultra mo–
[ 11]  mentum. +) Effectus quem praestat lumen
[ 12]  in corpore illuminato est tantum rarefactio per se,
[ 13]  nam quod luna humectat, fit quod calore solis
[ 14]  reflexo particulae ab humiditate abripiuntur. Est autem
[ 15]  rarefactio non major quam quae sufficiat
[ 16]  ad visibilitatem, seu liberam radiorum
[ 17]  trajectionem. Etiam in oculo nil aliud praestat
[ 18]  lumen, quam quod rarefacit. Nam
retina
[ 19] 
ex ductili substantia cerebri contexta cum infi–
[ 20] 
nitis propemodum venulis et arteriolis fa–
[ 21] 
cile rarescit
, hinc
per rarefactionem explicantur
[ 22] 
subtilissimae fibrae, ex quibus retina constat, ac
[ 23] 
proinde cum ducantur a cerebro per nervos opticos,
[ 24] 
facile illa tensio, ille motus, illa affectio in cerebrum
[ 25] 
traducitur, si enim chordam tangis tota illico tremit.
[ 26]  Minus lucidum aliquid est ob
aliquid
admixtum
[ 27] 
non lucidum.
Ut calor, unde non consistit in in–
[ 28]  tensione, sed extensione.
Litheosphoros est
[ 29] 
lapis mineralis in agro Bononiensi vulgo na–
[ 30] 
scens, qui recte calcinatus ut aiunt vel ustus et
[ 31] 
debito modo praeparatus, si primum soli expo–
[ 32] 
natur tum deinde in obscuro conclavi aspiciatur,
[ 33] 
lumen emittit ad instar carbonis accensi, mo–
[ 34] 
dico cinere aspersi, sed hoc lumen sensim languescit,
[ 35] 
tandemque deficit,
differt in eo ab his noctilucis,
quod
[ 36] 
lumini expositus accendatur
(+ forte hoc in caeteris
[ 37]  quoque +).
Alii dicunt vaporem subtilissimum
[ 38] 
aeri admixtum facile lucem concipere a sole, qui
[ 39] 
vapor luce concepta in poros lapidis calcinati
[ 40] 
subit, ibique frigore cogitur, et cum partibus per–
[ 41] 
spicuis quae lapidi intersunt conjunctus, tandem
[ 42] 
lucidus evadit.
At contra concipit lapidem et
in
[ 43] 
vitrea pyxide hermetice sigillata,
dicendum lapi–
[ 44]  dem esse plenum igne, qui accendatur a sole. Praeparatio
[ 45]  fit saepe repetita calcinatione, accenditur
non tamen
ad instar
[ 46] 
naphtae
, nam ductiles radii,
quod scilicet du–
[ 47] 
ctiles radii ignem conceptum in aere conse–
[ 48] 
quenti quasi insensibilis fomitis inflammatione
[ 49] 
introrsum adducant;
alioqui lapis ad nostrum
[ 50]  quoque ignem accenderetur, quod non est. Si oculos
[ 51]  proxime oculis admoveatur, senties calorem, si naribus
[ 52]  odorem sulphureum, si humore dissolvas
senties
[ 53] 
teterrimum odorem, quasi ex nitro sulphure et bi–
[ 54] 
tumine spirantem. Calore solis melius accenditur,
[ 55]  quia sol igneus est. In pyxide opaca accenditur.
[ 56] 
Ex parte perspicuus est
ex parte opacus. Lux
[ 57]  non nisi in loco obscuro videtur. Per calcinationem
[ 58]  seperatur humor aqueus non inflammabilis
[ 59]  unde repeti debet. Etiam intus lucet et in
[ 60]  nova superficie, etsi frangatur. Hinc quasi
[ 61]  cinis aspersus videtur dum sensim extinguitur.
[ 62]  Majorem lucem praebere videtur evigilanti, adeo
[ 63]  ut ab eo adhuc videatur cum aliis extinctus
[ 64]  videtur. Adde
si quis per aliquod tempus oculos
clauserit.
[ 65] 
Hinc matutino tempore major apparet lux, tum
[ 66] 
quia serotinus aer multum halitum admixtum habet,
[ 67] 
[...] quia radios puri luminis
detinet, tum quia oculos est
[ 68]  praeparatior,
hinc
Et
plus in eo aestivo tempore
[ 69]  lucis sereno quam pluvio,
lunari lumine [...] non ac–
[ 70] 
cenditur.
Quo ditius exponitur majorem lucem concipit.
[ 71]  Magis accenditur recto quam obliquo solis radio,
si
[ 72] 
nix vel glacies
propius admoveatur facilius extinguitur
[ 73]  ob emissum mercurium, ut et
si tenui flatu perfletur.
[ 74] 
Aqua lapidi aspersa, citius sensim tamen extingui–
[ 75] 
tur,
non ut carbo accensus statim, quia aqua non statim
[ 76]  in
exiguos poros [...] subire potest.
Carbo accensa in pyxide
[ 77]  aerea statim extinguitur, quia halitus quem
[ 78]  emittit in ipsum repercutitur unde dicitur
[ 79]  vulgo flamma suffocari clausa. Quod longe
[ 80]  aliam quam vulgo putant, quasi aer pabulum
[ 81]  sit rationem habet. Senescit tandem ut
lucem amplius
[ 82] 
non concipiat,
diutius tamen alius alio vivit,
[ 83]  prout plus materiae alius accendibilis habuit
[ 84]  aut amisit. Aquae immersus aliquandiu amittit
[ 85]  virtutem, tandem recuperat. Partes interiores si
[ 86]  frangas
aliquid pristinae virtutis habent, [...] sic fer–
[ 87] 
rum [...] ubi rubiginem contraxit
perdit virtutem
[ 88]  magneticam,
quae cito reviviscit
(+ ambigue
[ 89]  an sponte, an novo affrictu +) si rubiginem abi–
[ 90]  gas. Nimi calore debilitatur, ut ferrum magne–
[ 91]  ticam virtutem candefactum amittit. Lumen a
[ 92]  Litheosphoro procedens per vitrum refingitur
[ 93]  omne enim lumen hoc patitur, etiam cicindelae.
[ 94]  Sunt granula quaedam instar floris in lapide,
[ 95]  quae prae caeteris lucent, et sunt ab exudante vel
[ 96]  expressa per calcinationem subtili materia. Sunt qui
[ 97]  affirmant retinam eodem modo lucem con–
[ 98]  cipere, ut litheosphoron aliqui affirmant, quia
[ 99] 
si chartam, in qua aliquid imaginis vel figurae
[100] 
descriptum sit fixis et immobilibus oculis aliquandiu
[101] 
intuearis, ita ut charta solem inter et oculum collocetur
[102] 
tum deinde in conclavi obscurissimo in chartam albam oculos
[103] 
defigas eam primo croceam videbis, tum rubram mox pu–
[104] 
niceam, et fere omni colorum varietate depictam, tan–
[105] 
demque imaginem priorem videbis, modo nigram, modo
[106] 
flavam, modo rectam, modo inversam etc.
Sed
[107]  si quid in charta depingeretur, videret et socius tuus,
[108]  quod non est, nec potest in oculis suis lux videri. Et si
[109]  supponatur pupilla ejusdem diametri lucem inversam
[110]  non videbis, nempe cum eadem refractione
radii
[111] 
ab imagine depicta in fundo retinae per crystal–
[112] 
linum trajecti ad objectum terminantur et ab
[113] 
objecto ad retinam, est enim certissima refractionum
[114] 
regula, quod si vis pupillam dilatare etiam
[115] 
refractionem
imaginem
rectam videbis, sed majorem, ut
[116] 
constat ex regulis opticis, et nos suo loco demonstra–
[117] 
bimus. Igitur apparet tantum, mihique ipsi
[118] 
contigit, ut cum legissem aliquid, et sex horas
[119] 
dormissem suavissimo somno, ubi oculos
[120] 
aperui et in parietem ex opposito
situm
[121] 
intendi eandem penitus scriptionem distinctis
[122] 
characteribus et verbis quasi in praedicto pariete
[123] 
exarata esset, distincte legi, brevissimo dum–
[124] 
taxat tempore,
nam statim evanuit. Sic phre–
[125] 
netici ea vident, quae nunquam ante oculos
[126] 
habuerunt,
quae insignes fibrarum cerebri
[127] 
mutationes patiuntur, quae in retinam traduci
[128] 
possunt. [...] Adde quod characteres seu notae
[129] 
coloris atri facile discernuntur seu a cerebro ad
[130] 
retinam traducuntur
, quia scilicet velut inta–
[131] 
ctae relinquantur.
[132] 
       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1


back to index