[  1] 
Lux solis
Ratio
cur animalia illa alti–
[  2]  vola tam acute videant, est ut praedam
[  3]  videant. Lux solis sternutationem provocat, quia
[  4]  fibrae tenduntur, ut si quis nares intus plu–
[  5]  ma vellicet. Subrubram flammam praefer–
[  6]  runt quae multum fumi emittunt, inter–
[  7]  mixtis quasi umbellis, unde rubor.
Aquae
[  8] 
vitis flamma caerulea
est ab intermixto humo–
[  9]  re qui accendi nequit, unde et
flamma cerae
[ 10] 
ad radicem coni caeruleum colorem praefert
[ 11]  (+ Ergo nigrum luci mixtum est rubrum,
[ 12]  perspicuum mixtum caeruleum +),
itemque sulphuris
[ 13] 
flamma, si praedictae aquae aliquid aeruginis
[ 14] 
admisceas,
habebis
virentem flammam, si
[ 15] 
cinnabarim, rubeo colore
habebis. Hinc li–
[ 16]  gnum siccum et cera alba puriorem lucem
[ 17]  alunt.
Stellae
Noctu
lucentia magis vi–
[ 18]  demus, quia nocte explicatur pupilla,
[ 19]  unde lucem minorem facile recipit, die
[ 20]  contrahitur. Hinc stellas quoque de die non videmus
[ 21]  quia contracta pupilla insensibilem tandem
[ 22]  angulum faciunt, unde, si quis mane stellam
[ 23]  fixo obtutu intueatur, continenter eam decresce–
[ 24]  re observabit, donec tandem ob parvitatem
[ 25]  evanescat quia si quis dum
venerem vel aliam
[ 26] 
illustrem stellam inspicit, cereum accensum o–
[ 27] 
culo admoveat, statim eam imminui et tandem
[ 28] 
evanescere videbit, [...] et si testem adhibeat, is pu–
[ 29] 
pillam contrahi videbit,
lucerna admota. Hinc stellae
[ 30]  videntur majores quam in tanta distantia. Qui
[ 31]  ex illustri conclavi in obscuram transit,
[ 32]  initio nihil videt, quae alii qui jam ibi fuere,
[ 33]  quia vincit adhuc remanens impressio lu–
[ 34]  cis prioris. Unde si claudatur oculus citius prior
[ 35]  affectio deletur, et pupilla aperitur, et intus
[ 36]  posita videntur. Hinc ratio patet cur identidem
[ 37]  oculos claudamus, hinc suadeo debilem visum
[ 38]  habentibus
ut identidem dum legunt, oculos
[ 39] 
a libro avertant distrahant, claudant, et
[ 40] 
aliquandiu relaxent.
Ab eo qui pupil–
[ 41]  lam explicarit, et aliud lumen excluserit,
[ 42] 
de nocte
stellae videri possunt de die
. Quod
[ 43]  quomodo fieri debeat, viderint mechanici,
[ 44] 
certe si quis in altissimo puteo esset, [...] et aliqua illu–
[ 45] 
stris stella
in illo coeli tractu esset, qui puteo respon–
[ 46]  deret, stella videretur haud dubie. Adde et si
[ 47]  tubus longus ad stellam dirigatur, sed hoc casu fieret,
[ 48]  quia incerti sumus, quo dirigere debeamus.
[ 49]  Ergo sane adhibitis testibus
venerem aliquando
[ 50] 
a solis ortu usque ad meridiem
vidi.
Expli–
[ 51] 
cata pupilla
(+ vel quod idem est contracto oculo +)
[ 53] 
majus lumen extensive et intensive in oculum
[ 54] 
incidit. [...] Primum constat, quia lumen sub majore
[ 55] 
angulo appellitur, igitur major
eius quantitas, dein–
[ 56]  de quo major cristallini portio detecta est, radii
[ 57]  in eum obliquius cadunt, igitur major est an–
[ 58]  gulus refractionis, igitur major angulus decus–
[ 59]  sationis, igitur major retinae portio afficitur
[ 60]  (+ NB. retina est quasi paries, cristallinus quasi vitrum
[ 61]  camerae obscurae +). Porro est et majus lu–
[ 62]  men instensive, quia a singulis ob–
[ 63]  jecti punctis ad singula retinae detectae puncta
[ 64]  radii ducuntur. Igitur plures radii ad
[ 65]  idem retinae punctum determinabuntur. Hi
radii
[ 66] 
qui ex lucerna distracti progredi videntur,
sunt
[ 67]  ex reflexione ciliorum. Hinc oculo omnino
[ 68]  aperto non videntur,
hinc cilia quasi
[ 69] 
committuntur et palpebrae ex parte clauduntur,
[ 70] 
hinc dum quis mane evigilat istud phaeno–
[ 71] 
menon clarius videt, quia cilia uliginoso
[ 72] 
humore per somnum collecto diluta sunt, atque adeo
[ 73] 
melius reflectunt, hinc videntur tremere illi radiii
[ 74] 
quia flamma lucernae tremulo motu subsultat,
[ 75] 
hinc curvi esse videntur, quia et cilia curva sunt,
[ 76] 
sunt demum duo radii propter duplicem or–
[ 77] 
dinem ciliorum.
De hoc suo loco. Tersus oculus
[ 78]  luci excipiendae aptior, explicantur enim tunica
rugae,
[ 79] 
quae reflexionem impediunt. Hinc ebriorum oculi mi–
[ 80] 
cant,
turgent enim humoris appulsu, unde cornea magis
[ 81] 
tenditur, fitque magis tersa, igitur melius reflectit, ira
[ 82] 
correptis idem accidit,
et laetis
languent moe–
[ 83] 
rentibus et timentibus, quia humores concentrantur, hinc
[ 84] 
oculus minus plenus flaccescit.
       
[ 85] 
Cicindelarum
[ 86] 
species variae, aliae volantes aliae non volantes,
[ 87] 
volantes minores sunt et minus lucent idque quasi al–
[ 88] 
ternis scintillationibus, propter alarum motum, quas
[ 89] 
modo contrahunt modo explicant, dum explicant
[ 90] 
lux videtur, dum contrahunt obtegitur. [...] Quae non vo–
[ 91] 
lant
majores sunt vel minores. Majores quasi erucae, minores frequentiores. Lux in extrema alvo (+ uti
[ 92]  odor Zibeti in testiculis +).
Haec lux ab igne,
collectis parti–
[ 93]  bus per percolationem, optime in corpore animali ut constat,
[ 94]  ex vitali calore. Continetur materia multis pelliculis
[ 95]  quasi coagulatis, et etsi perenni effluvio abeant, re–
[ 96]  staurantur tamen ex excrementis animalis (+ NB.
[ 97]  tentandum an animal diu vivum sustentari queat,
[ 98]  et retineat semper lumen, deinde an inclusa ma–
[ 99]  teria vitro sigillato lumen retineat +). Quando
[100]  tangitur contrahit se et minorem lucem diffundit. Nam
[101]  membranulam contrahit quae lucem tegit, etsi quidam
[102]  putent a cicindela lucidam materiam introrsum adduci,
[103]  si interfecta est nitedula, et
spargitur in chartam ma–
[104] 
teria lucens post aliquot dies sensim lucem amittit;
ju–
[105]  cundum tamen visu est, si hac materia imaginea effor–
[106]  mes in charta, ita figuram lucidam in tenebris aspi–
[107]  cies. Lucet non urit, quia et debiliter lucet, ergo in te–
[108]  nebris lucet. Humor qui luceat ex cicindelis distilla–
[109]  bilis nullus. Vix enumerari possunt pisces quorum squa–
[110]  mae lucent. Continent succum uliginosum,
hinc si squamam cultro
[111] 
vel vitro radas, vel ad ignem exicces, nullam lucem emittit.
Finis
[112]  naturae est,
ut ab aliis quibus infesti sunt, fugiantur, [...] lucius
[113] 
enim qui hanc lucem prae caeteris habet, est voracissimus
[114] 
sic lupus animal terrestre, non luce sed odore abigit
[115] 
oves.
Quaedam ostrea, quae Plinius solenes appellat, succum
[116]  habent lucentem, quo si vel manus, vel vultum ungas
[117]  lucet. In squamis ab intrinseco etiam praeparatione
[118]  per corpus animalis
exudat, hinc circa commissuras po–
[119] 
tissimum lucet.
Lignum putridum sepultum esse oportet,
[120]  nam si aere exponatur aliquandiu non amplius lucet
[121]  (+ an retinet lucem, Hermetice sigillato in vase [+)].
[122]  Agaricum noctu lucet ob eandem rationem, est fungi et
[123]  plantae genus, cum eo singularis percolatio, nam et ma–
[124]  gna vi corpus purgat, est ex parte diaφanum. Lucio–
[125]  la vel lingua serpentis, planta quae aliquid lucis
[126]  scil. virtute vegetativa praeparatae emittit.
Flu–
[127] 
ctus marini remo percussi, vel tempestatibus [...] agitati
[128] 
debiliores scintillas emittunt. Constat enim aqua ma–
[129] 
rina uligine multa.
Umbra nucis dicitur capiti dolorem
[130] 
conciliare [...] fraxineas umbras serpens fugit,
ut ajunt fraxinus
[131]  sudorem exitat. Ratio non ab umbra sed corporum profluviis
[132]  quae extra umbram sol discutit. Captamus umbram contra
[133]  aestum, ergo laxioribus poris facilior passus, adde dormientes faci–
[134]  lius affici, adde solum vel plantas ibi consitas saepe et corpuscula illa olfactu probamus. Adde proximas paludes; fervens
[135]  calor plura corpuscula excitat, aestu
rarescit aer superior fitque levior, hinc corpuscula citius descendunt.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement


back to index