[  1] 
Lumen solis colores minus vegetos reddit, v.g.
[  2] 
si peristromata vegetis tincta coloribus soli expo–
[  3] 
nantur, pallescit color, [...] quia calore solis [...] subtilia
[  4] 
corpuscula resolvuntur, quae lunam tingunt, [...]
[  5] 
hinc panni tincti ita complicantur, ut lucem
[  6] 
fugiant. [...] Hinc si diu subtiliores panni cancellis
[  7] 
vitro obstructis seu specularibus obducantur, ad mitigan–
[  8] 
dam vim aestus, post aliquot annos vitrum eadem
[  9] 
tinctura leviter tamen imbuitur, praesertim si
[ 10] 
color
pannorum
sit vegetus, croceus, rubeus etc.
imo
per poros
[ 11] 
subeunt vitri, totumque adeo vitrum leniter
[ 12] 
inficiunt.
Retina rarefactionem et di–
[ 13]  latationem a lumine facile recipit, quia ex
[ 14]  ductili cerebri membrana, innumeris venis
[ 15]  et arteriolis quasi in rete quodam, unde
[ 16]  retinae nomen, contexta est. Sed et uvea dilatatur
[ 17]  ut videmus, quanquam potior retina. Ergo pu–
[ 18]  pilla seu centrum uveae ipsa dilatata contrahitur
[ 19]  lumine. Populorum septentrionalium visus hebes,
[ 20]  quia inter perpetuas nives habitant quae lucem
[ 21]  reflectunt, et oculos perstringunt; tum potius quia
[ 22]  retina externo frigore induratur, imo
frigus ocu–
[ 23] 
los ita stringit ut lacrymas exprimat.
Adde
[ 24]  quod
cristallinus frigore concrescit, hinc flecti
[ 25] 
nequit.
Ophthalmia efficit ut ophthal–
[ 26]  mici etiam modicam lucem fugiant
[ 27] 
quia ophthalmia multam oculo inflam–
[ 28] 
mationem conciliat, sed retina ita affecta
[ 29] 
modico calore seu lumine plus aequo rarescit
[ 30] 
atque afficitur, nempe ex nimia tensione lace–
[ 31] 
rantur et distrahuntur fibrae. [...] Hinc ophthal–
[ 32] 
mici ignem fugiunt, et frigida oculos ab–
[ 33] 
luunt, [...] hinc destillatio vel defluvium oculi calo–
[ 34] 
ris excessum
notat, non signum est, multum
[ 35]  eo caloris
arteriosi confluere, cujus cum par–
[ 36] 
tes humoris percolatione separentur, partes ignis
[ 37] 
colligi necesse est, [...] hinc tumor oculi ex sangui–
[ 38] 
nis et humorum appulsu.
Per quietem reficitur
[ 39]  oculus per accessionem novarum partium quibus
[ 40]  novum accidit luce affici, unde nictanti oculo
[ 41]  lucem evigilantes intuemur,
propter
[ 42] 
nimiam rarefactionem quae retinam afficit;
[ 43] 
ex qua [...] distractio fibrarum
seu dolor. Unde
[ 44]  et qui ex tenebris, diuturnis prodit,
[ 45]  aegre lucem sustinet. Adde quod
cum retina
[ 46] 
citius afficiatur quam uvea pupilla quae tunc
[ 47] 
explicatior est, nimiam lucem admittit,
[ 48] 
hinc nictatio et dolor
adeo ut quidam
[ 49]  ex diuturnis tenebris facti sint caeci, aut
[ 50]  saltem hebetis visus retina frigore indura–
[ 51]  ta, fibris diu in eodem situ haerentibus. Oculus
[ 52]  fixus solem intueri vix potest propter nimiam lu–
[ 53]  minis vim, et distractionem retinae, et quia
[ 54]  lenticularis humoris cristallini forma radios
[ 55]  instar vitri ustorii colligit, adeo ut
non se–
[ 56] 
mel adhibito bubulo cristallino perinde ac
[ 57] 
lente vitrea pulverem tormentarium
incen–
[ 58]  derimus. Senum oculos lux minus afficit,
[ 59]  quia habent retinam sicciorem, et ita
[ 60]  minus flexibilem, nam sicca, ut testa, la–
[ 61]  teres, ossa, quae plus terrae habent, minus
[ 62]  rarescunt. Adde quod sicciores parti–
[ 63]  culae tot sanguinis percolationibus, quot
[ 64]  in corpore humano fiunt colliguntur.       
[ 65] 
Aliquando lucem de nocte evigilantes
[ 66] 
vident,
non ab oculo emissam, unde circum–
[ 67]  ferunt. Tiberii oculos aliorumque lucem emi–
[ 68]  sisse. Sed multos vidi quorum oculi lumen
[ 69]  egregie reflecterent, quorum emitterent, nullum.
[ 70]  Et quod feles ajunt noctu videre quia
[ 71]  lucem emittant falsum est. Vident
[ 72]  quodam tempore, et quaedam animalia
[ 73]  noctu, quia retina ita praeparata, ut debi–
[ 74]  lem lucem sentiat. Felem et noctuam in
[ 75]  obscurissimo conclavi habui, nihil lucis vidi. Idem
[ 76]  de vespertilionibus, imo cane, equo, bove. Ita
[ 77]  et somno, praeparari retina potest, quia et
[ 78]  nimia luce perstringitur. Unde animalia
[ 79]  quae noctu vident die minus vident, quia
[ 80]  enim parva lux iis ad visum sufficit, nimia
[ 81]  minus sufficit et proinde nocet, unde iis dies
[ 82]  pro somno. Ophthalmici quoque modica luce
[ 83]  ad legendum indigent. In squamis quoque pi–
[ 84]  scium lucem vidi, in oculis nunquam. Quod
[ 85]  si qua lux talis sit, non retinae inerit
[ 86]  sed uveae, vel certo humori corneam inter
[ 87]  et uveam, circa utriusque margines. Caetera
[ 88]  cur evigilantes subitam lucem vident, potest et
[ 89]  ut supra ab imaginatione proficisci.
[ 90]  Nonnunquam
qui
hebetiorem
visum ha–
[ 91]  bentibus ita subito acuitur visus, quanquam
[ 92] 
brevi temporis spatio, ut distinctissime vi–
[ 93] 
deant,
quae prius confuse videre solebant.
[ 94]  Necesse erat retinae subitam dispositionem ac–
[ 95]  cessisse
a congestione particularum ignis, vel ap–
[ 96] 
pulsu repentino subtilissimae materiae.
Ex oculi com–
[ 97] 
pressione lux emicat de noctu ad instar modici
[ 98] 
fulgetri,
quia retina compressa exprimuntur sub–
[ 99]  tilissimae partes humoris et ignis colligitur.
Hinc
De
[100]  noctu tantum et in tenebris hoc lumen sentitur,
[101]  et a me non aliis. De die lumen majus prae–
[102]  valet, ut hoc non sentiatur.
Hinc
fulgetrum appa–
[103] 
ret in parte oculi, non a qua sed versus quam
[104] 
fit compressio.
Hinc
si capiti vel oculo
[105] 
ictus infligitur scintillas
emittere videtur agi–
[106]  tatione illa humorum seu sanguinis arteriosi
[107]  (+ an et alliis appareat, et non puto +).
[108] 
Scintillae ex affrictu felis in dorso emicare
[109] 
videntur,
quia frictu exprimitur humor, ergo
[110]  partes igneae, quarum magna in pellibus et pilis
[111]  vis, maxime in felinis (+ quomodo cum pili prae–
[112]  beant tantum sal volatile +) nam in tanta
[113]  pilorum sylva ignis implicatur. Imo
scin–
[114] 
tillae avolant etiam ex ligno calefacto prius,
[115]  si postea succutiatur.
Hinc si pellem igni
[116] 
admoveas,
maxime si ignis
linis
lignis
resinife–
[117]  ris; abie, pinu, alatur.
Probabile est illa
[118] 
animalcula
subtilia
quae mixto insunt tantae
[119] 
parvitatis, ut [...] oculos fugiant, si oculos habent,
[120] 
etiam de nocte videre,
et alioqui frustra oculos
[121]  haberent. Illi optime vident quorum retina
[122]  facile modico lumine afficitur, sed tamen
[123] 
talis est temperamenti,
ut etiam
maximae luci re–
[124] 
sistat,
nec ut ea distrahatur. Multo igitur igne con–
[125]  stare debet, sed praeparato et substantia solida.
[126]  Tales falconum et aquilarum oculi qui et solem sine nictatione
[127]  intuentur. Ratio cur animalia illa altivola tam acute videant, est ut praedam videant.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change
editor's addition


back to index