[  1]  Hon. Fab. Phys. Tract. 2. lib. 4. prop. 1. et 2.
[  2]  Humidum corpus seu quod quamlibet alterius figu–
[  3]  ram induat dari necesse est, ad replendos siccorum
[  4]  corporum hiatus. Alioqui quomodo corpus reperiemus
[  5]  quod angulo contingentiae commensuretur ad tollen–
[  6]  dum vacuum. Contra siccis opus est ad humida
[  7]  formanda et continenda.       
[  8]  Hon. Fab. Phys. Tract. 2. lib. 4. prop. 26.
[  9] 
Humida in cumulum congeri non possunt,
[ 10]  sed quaerunt aequilibrium. Prop.
28.
27.
Ignis non
[ 11]  est humidus, sed siccus, nam etsi flexibilis, tamen
[ 12]  resistit, si omnia flexibilia sunt humida,
[ 13]  etiam filum erit.       
[ 14]  Hon. Fab. Phys. Tract. 2. lib. 4. prop. 28.
[ 15]  Succus seu uligo seu pinguedo est ab igne
[ 16]  humori mixto. Non ab aere, fabula enim
[ 17]  est ignem aere ali, et certe alioquin totus
[ 18]  aer tandem face admota accenderetur. In
[ 19]  mixtis resolutis, resolvitur terra
[ 20]  in sal, aqua in mercurium, ignis in sul–
[ 21]  phur, aeris resolutio non est sensibilis.
[ 22]  Corpora humana his pinguibus optime
[ 23]  nutriuntur quia optime nutriunt, quae
[ 24]  facile neri possunt. Sulphur, seu succus est
[ 25]  humidum igni mixtum. Aridum dicit absen–
[ 26]  tiam non tantum humoris, sed et succi.
[ 27]  Aqua stygia solvit tenuibus et acutis seu
[ 28]  denticulatis quas vehit partibus, et
[ 29]  rumpit partium filamina, quae ignis
[ 30]  iterum connectit (+ cur ergo fluentia
[ 31]  in igne liquida et incohaerentia +). Oleum
[ 32]  difficilius penetrat, nisi humore dilutum,
[ 33]  ita vinum purum in mantili quasi in gut–
[ 34]  tulas tornatur, ut dilutum statim per poros
[ 35]  subit, idem accidit in vase hederaceo sed
[ 36]  contra filamina faciunt, ut res diutius oleo madeat
[ 37]  corpuscula autem illa corrodentia dura
[ 38]  et sicca esse necesse est. Ergo potest siccum esse te–
[ 39]  nue, contra humidum potest esse crassum ita
[ 40]  aqua multa terra, gypso, uligine diluta sanguis
[ 41]  crassus qui difficulter per venas capillares per–
[ 42]  colatur. Ferrum est durius vitro, licet vitrum
[ 43]  sit siccius friabilia facile, non dicimus dura.
[ 44]  Dura fortioribus filaminibus et pluribus unita.
[ 45]  Ergo durum multo igne constat, sed et multa
[ 46]  terra. Ita oleum est multi ignis, non durum ta–
[ 47]  men; durum ergo constat multo igne, et multa
[ 48]  terra ignem dividente, unde dura frigida,
[ 49]  plumbum multa terra, multo humore,
[ 50]  modico igne; ferrum multa terra,
[ 51]  multo igne, modico humore. Terram te–
[ 52]  statur pondus, humorem liquefactio; vitrum
[ 53]  minus durum, quia multae terrae, modici ignis
[ 54]  glacies multo humore, modica terra, et
[ 55]  igne humore bene diviso. Testa multa terra
[ 56]  crassiore et minus subacta, modico igne. Ut
[ 57]  plurimum densiora et graviora sunt duriora
[ 58]  quam leviora et rariora caeteris paribus. Sic
[ 59]  hebenum et buxum alno et abiete. Inter me–
[ 60]  talla chalybs durissimus, quia multus in eo
[ 61]  probe divisus ignis. Inter lapides adamas,
[ 62] 
hinc ex adamante et cristallo ignis excutitur,
[ 63]  ut ex silice. Perspicuus autem est adamas, quia in
[ 64]  eo partes homogenae terrestres secundum lineam
[ 65]  rectam sunt dispositae. Interdum
frigus
[ 66] 
indurat calor
, ut lateres testam, quia hu–
[ 67]  morem facit avolare, interdum frigus, ut in
[ 68]  aqua congelata, cera, pice metallis, quia
[ 69]  frigus partes ignis dividit,
ac proinde sunt plu–
[ 70] 
ra filamina quae majorem et arctiorem
[ 71] 
faciunt plexum,
ut funis majore vi in–
[ 72]  torsus. Humor arenam indurat, dum
[ 73]  vacuitates in ea occupat. Spirabilitas
[ 74]  maxime distat a duritie. Inter liquidum
[ 75]  et spirabile medius est crassus vapor, itemque
[ 76]  fumus: item pinguis et tenax halitus, qualis
[ 77]  qui cellam musto fervente occupat, et ex can–
[ 78]  dela fumante ascendit, his adde flammam.
[ 79]  Sed non sunt liquida, quia in plano declivi
[ 80]  non fluunt sensibiliter. Laevitas fit ab
[ 81]  radendo partes extantes adhibetur pumex
[ 82]  qui asperitate partes extantes rodit,
item durissimi pulveres
admi–
[ 83]  scetur aliquid humoris vel olei, quia pulverem
[ 84]  in intimos recessus defert, quos alioqui pe–
[ 85]  netrare nequiret is pulvis, vel pumex.
[ 86]  Unde oleum in metallis levigandis adhibetur.
[ 87]  Marmor vitrum, chalybs laevari possunt,
[ 88]  pumex tophus et multi lapides non possunt, quia toti inaequalibus hiatibus constant.
Adhi–
[ 89] 
betur autem ad polienda corpora arenula ex
[ 90] 
cretaceo lapide, scobs stanni, pumex, cos, li–
[ 91] 
ma, quae suis denticulis corpus atterit.
[ 92]  Quia villi repere non possunt in lubrico
[ 93] 
hinc ut in glacie firmiorem pedem sista–
[ 94] 
mus, vel mucronem ferreum adhibemus,
[ 95] 
vel villosum pannum soleae annectimus
[ 96]  (+ NB. posset adhiberi instrumentum, cuius
[ 97]  ope quis decurrere per glaciem, et tamen
[ 98]  cadere non posset +). Lubricum est ves po–
[ 99]  litura, vel ab uligine obducta, ut pisces angues,
[100]  sapo, qui rugas manuum occupat,
non ita
[101] 
corpus retinere potest quod scilicet dum stringitur,
[102] 
in eam partem quasi exploditur.
Observat ibi
[103]  autor peculiarem quandam potentiae auctio–
[104]  nem in hoc casu, et ait in plano inclinato
[105]  minorem esse potentiam quo angulus est ob–
[106]  tusior, in hoc contra.Tenacia partes ex–
[107]  tantes corporis asperi
quasi totidem uncinis
[108] 
seu retibus apprehendunt. Hinc levigatissima
[109] 
corpora vix glutine conjungi possunt. Hinc
[110] 
charta facile
glutinatur, quia filaminosa, fila–
[111]  mina autem filaminibus facile implicantur.
Ut
[112] 
arenatum muro tenacius adhaereat, aspe–
[113] 
ratur et humectatur superficies muri. Cur
[114] 
asperetur dictum jam fuit:
humectatur,
quia
[115] 
humida humidis facile adhaerent et com–
[116] 
miscentur.
Nam humor filaminibus impli–
[117]  cantibus meatus aperit. Gluten
exsiccatum
[118] 
arctius adhaerescit, [...] primo quia dum humor
[119] 
exhalatur, multa filamina spargit,
[120] 
deinde quia metu vacui, dum humor
[121] 
avolat contrahuntur meatus, hinc filamina
[122] 
arctius stringuntur. [...] Hinc affuso humore agglu–
[123] 
tinata prius charta facile deglutinatur, quia
[124] 
humor qui subit filamina solvit laxatque meatus
[125] 
praesertim si calida affundatur etc. Hinc affusa
[126] 
calida facile velluntur pili, quia humor affusus
[127] 
poros laxat.
       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index