[  1]  nempe tincturam quasi exugit. Aqua
[  2]  tingitur corpusculorum admixtione. Oleum non
[  3]  ita tingitur, quia viscositas impedit partium per
[  4]  mixtionem.
Lana et filum optime tinguntur,
[  5] 
quia corpuscula filaminibus facile impli–
[  6] 
cantur.
       
[  7]  Hon. Fab. Tract. φys. 2. lib. 5.
prop. 1.
[  8]  De resistentia agit corporum, contra fran–
[  9]  gentem vel flectentem, aitque primum Galilaeum
[ 10]  hoc argumentum tractasse, paucis, sed dignis suo
[ 11]  ingenio demonstrationibus, lingua tamen
[ 12]  Hetrusca[.]
tractasse
[ 13]  Hon. Fab. Tract. φys. 2. lib. 5. prop.
4
1
sqq.
[ 14]  agit de filis. Et notat a duobus filis (+ etiam
[ 15]  non implicatis +) corpus duplo facilius
resistere
suspendi
[ 16]  (+ At si implicentur, tunc accedit aliud, quod
[ 17]  nimirum ob intortionem suam non ita tenduntur
[ 18]  sunt ergo ut breviore, sic fortiora. Ratiocinandum
[ 19]  ergo filum sit factum tanto fortius quanto brevius [+)]
[ 20]  Artificialis est plexus iste in filis, naturalis in ligno.
[ 21]  Ubi fila a radice in ramos usque primum recta deinde
[ 22]  flexuose surguntur, nentur autem succo praeparato
[ 23]  et percolato, quippe pinguiori. Adde fibras transversas,
[ 24]  quae ad instar staminis longiores connectunt, adde ana–
[ 25]  logiam
in bubula carne elixa cujus fibrae in longum
[ 26] 
ductae aliis subtilioribus colligantur,
adde lignum, cau–
[ 27]  dicem, sericum. Imo plexus artificialis naturalem supponit.
[ 28]  Opus ovi bombycis
non est opus naturae, sed ideae, saltem
[ 29] 
imperfectae, de qua suo loco.
Lignum resistit per hunc
[ 30]  plexum,
quia
unde
si lignum putrescit, soluto filo
[ 31]  facile frangitur. Eadem resistentia in metallo, vitro
[ 32]  saxo, glacie, causa. NB.
Si funis cy–
[ 33] 
lindrum intorqueatur licet vel levi acicula
[ 34] 
supremae cylindri extremitati, altera funis ex–
[ 35] 
tremitas affigatur nulla fere vi altera funis
[ 36] 
extremitas adduci potest.
Ratio petenda est ab illo par–
[ 37]  tium asperarum affrictu in superficie cylindri
[ 38]  (+ quam quaelibet est instar aciculae +). Sed si ungatur
[ 39]  superficies cylindri ut lubrica fiat, itemque funis
[ 40]  minor est resistentia.
Hinc filum sericum quippe
[ 41] 
mollius facilius adducitur quam cannabinum.
Hinc
[ 42]  si ex utroque latere tangatur funis, ut si
[ 43]  cylinder ita sit intortus in spiram, ut totum
[ 44]  funem quasi ambiat duplicatur resistentia.
[ 45] 
Habes hoc genus organi apud Galilaeum dial. 1. prop.
[ 46] 
11. cujus scilicet opera fune in spiram, seu striam
[ 47] 
spirae aequalem
intorto
inserto
, facile quis
[ 48] 
potest ex altissimis fenestris salvis et in–
[ 49] 
tactis manibus se demittere. Si funis in latiorem
[ 50] 
zonam convertatur difficilius adducetur, quia scil. plures partes
[ 51] 
latioris zonae premunt et adductioni resistunt, praesertim
[ 52] 
si zona sit paulo asperior qualis ex pilis caprinis,
[ 53] 
vel ex asperiore lana.
Hinc si diversa longitudo,
[ 54]  latitudo, et inclinatio zonarum cylindro intortarum,
[ 55]  erunt in ratione composita longitudinum latitudinum,
[ 56]  et sinum complementi anguli inclinationis. Accedit quoque
[ 57]  crassitudo cylindri, quia tunc plures partes premuntur.
[ 58]  Hinc compensari potest numerus spirarum a crassitudine
[ 59]  cylindri, hinc mechanici crassiora pondera continent,
[ 60] 
fune circa crassiorem axem ita intorto, ut duas
[ 61] 
tantum spiras faciat. [...] Si funis circa prisma
[ 62] 
v.g. Trigonum intorqueatur anguli fortius premuntur
[ 63] 
quam plana,
imo plana vix omnino,
hinc quo prisma
[ 64] 
plures habet angulos magis premit funis intortus
[ 65]  maxime si sit circulus in qua anguli infiniti.       
[ 66]  Hon. Fab. Tract. φys. 2. lib. 5. prop.
15
16
sqq.
[ 67]  Si funis a proprio pondere frangitur, fran–
[ 68]  getur in
basi
summa extremitate
, idem
[ 69]  de cylindro ferreo, vitreo etc. Funis crassior
[ 70]  et longior majoris tensionis capax est
[ 71]  sed praescindendo a tensione vel sumendo
[ 72]  rem non tendibilem duplicata funis vel
[ 73]  cylindri v.g. vitrei non tendibile crassitu–
[ 74]  dine poterit a duplo prioris pondere frangi.       
[ 75] 
Omnes funes ejusdem materiae qui proprio
[ 76] 
pondere franguntur sunt ejusdem longitudinis
[ 77] 
licet sint diversae crassitudinis.
Quia in
[ 78]  crassioribus quo plures sunt rumpentes hoc
[ 79]  contra plures sunt sustinentes (scil. si
[ 80]  sint aequalis crassitudinis +).
[ 81]  Hon. Fab. Tract. φys. 2. lib. 5. prop. 31
[ 82] 
Prisma cujus basis non est quadratum, sed re–
[ 83] 
ctangulum
muro infixa
magis resistit
[ 84] 
appenso ponderi si latus magis basis sit per–
[ 85] 
pendiculo parallelum, minus vero, si minus.
[ 86]  Unde tabula facile frangitur,
si latior super–
[ 87] 
ficies sit horizonti parallela,
difficile si
[ 88]  planum minus. Hinc isto situ
in tabulatis
[ 89] 
aedium trabes disponuntur.
Multa ibi similia
[ 90]  elegantissime demonstrantur. Notan–
[ 91]  dum est quod et
Galilaeus observat, opera naturae
[ 92] 
non posse plus aequo augeri servatis [...] iisdem
[ 93] 
proportionibus, ne mole sua ruant. [...] Hinc
[ 94] 
si corpora gigantum easdem quas nostra
[ 95]  proportiones haberent, debilissima essent. Hinc
[ 96]  ingentia illa navigia quae mare sulcant, si duro solo
[ 97]  incumberent propio pondere ruerent, nisi mul–
[ 98]  tiplici fulcro fulcirentur; ingentia illa piscium monstra
[ 99]  quae facile in aqua sustinentur, vix possunt in sicco
[100]  consistere. Equus triplo crassior vix seispum ferret.
[101]  Formica potest ferre
plus quam vigecuplum cor–
[102] 
poris sui,
equus vix simplum. Elephas non est for–
[103]  tis pro corporis sui portione. Si puer et vir
ex
[104] 
eadem altitudine cadant, hic utique magis lae–
[105] 
detur. Idem de columnis.
De Trabibus propor–
[106] 
tionalibus certum est vix majores propio pon–
[107] 
deri resistere, quod in tabulatis aedium
[108] 
accurate observandum est (+ ut potius
[109] 
sint multi quam magni specus excavati [+)]
[110] 
si latius pateant terra subsidit, modo exca–
[111] 
ventur in formam parallelipipedi, de
[112] 
fornicibus
suo loco. Baculus innixus scyphis
[113] 
vitreis facile frangitur si in centro infligitur
[114] 
ictus quia segmenta cylindri volvuntur
[115] 
circa puncta ubi incumbit scyphis. Ictus
[116] 
vero omnis colligitur in punctum
etc.
prop.
[117] 
72. exprimit rationem ex qua multum
[118] 
fructus capere mechanici possint, nem–
[119] 
pe si pondera ex plano quodam trian–
[120] 
gulari muro affixo suspendant, idque esse
[121] 
aptius parabolico Galilaei, porro quia
re–
[122] 
sistentia crescit in ratione duplicata altitudinum
[123] 
et momenta tantum in ratione ponderis pro–
[124] 
prii
, ideo multa plana triangularia
[125] 
sunt componenda.
[126] 
       
[1]  Sed? {L?} si filius ? sol


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
insertion 1
editor's change


back to index