[  1] 
Artificium ut p. 201. determinandi accurate distantias
[  2] 
lentium per artem non casum, ope camerae obscurae.
[  3] 
        In tubis ordinariis
potest fieri
(p. 205) potest esse
duorum concavorum
[  4] 
alterum concavum circiter in medio tubi. Interius sphaerae majoris
[  5] 
seu parum concavum. Ita non divaricabit radios ab objectivo
[  6] 
sed impediet tantum ne minus cito se uniant, et portans
[  7] 
longius faciet uniri omnes simul. Et quia nec lentes uniunt
[  8] 
omnes radios in eadem distantia possunt ante aut post poni
[  9] 
aliqua ex istis vitris concavis. Ita tum ut proportionalissimum
[ 10] 
sit concavum ad convexitatem ejus, cujus defectum minuere
[ 11] 
volumus, quanquam sic fiat longior tubus.
[ 12] 
        Etiam hoc fieri potest: lens ocularis auget magnitudinem
[ 13] 
sed minuit claritatem (+ sed quia majus auget quam
[ 14] 
minuit +)
ideo
potest adhiberi magnifica quidem lens, sed ei
[ 15] 
subjici vitrum concavum quod reddat claritatem p. 206.
[ 16] 
        Optimum est vitra concava esse convexa concava, sed major
[ 17] 
sit concavitas.
[ 18] 
        Vitrum subtilius etiam majoris convexitatis radios ad
[ 19] 
majorem distantiam unit quam crassius demonstrante Cavalerio.
[ 20] 
        Optimum est vitrum maxime refringens.
[ 21] 
        (+ NB. Potest usus esse exhausti aeris si inspiciatur
[ 22] 
objectum in ipso seu camera obscura sit intus. Nam si
[ 23] 
rusus extra videatur, nihil juvat, restituuntur enim omnia
[ 24] 
in statum priorem. [+)]
[ 25] 
        Notabilis inventio ad compendium laboris vitrorum
[ 26] 
magnarum sphaerarum. Fiat convexitas, portio sphaerae
[ 27] 
minoris et concavitas majoris; vitrum facit effectum convexi
[ 28] 
sphaerae majoris. Cum sit difficilis perfecta circularitatis in
[ 29] 
vitris magnorum diametrorum praesertim quod conveniens propor–
[ 30] 
tio concavitatis et convexitatis optimos parere effectus potest
[ 31] 
in uniendis melius radiis quam unius superficiei. (+ NB.
[ 32] 
Si adhiberentur hic Hyperbolae etc. quanto minor differentia dia–
[ 33] 
metrorum erit, tanto
major videbatur
majoris sphaerae effectum prae–
[ 34] 
stabunt.[+)]
(+ Si aequalia nullius. NB. Ex hoc solo concludi vel
[ 35] 
inveniri hoc potuisset. NB. Est hoc artis inventivae. +) Sed
[ 36] 
defectus hic est quod non potest dari apertura satis magna.
[ 37] 
        Sed coelestia non indigent apertura (+ propinqua etiam si
[ 38] 
accessibilia +).
(+ Potest cum hic usus esset, si sumantur sphaerae
[ 39]  tantae, quarum plana maxima sint aequalia plano chordae
[ 40]  aperturae sphaerae majoris. Ita poterimus tum sphaeris ma–
[ 41]  joribus carere sic satis. Malim ego specula majora quam
[ 42]  sphaeras majores. +) (+ An possent plura objectiva
[ 43]  non post sed juxta se posita concurrere in unam ocularem . +)
[ 44]  p. 212. Clarius videbitur character dimidii digiti in distantia
[ 45]  500 passuum, quam character digiti in distantia mille
[ 46]  passuum quia rarefactio radiorum coni radiosi
[ 47]  crescit non in distantiarum ratione, sed in ratione
[ 48]  superficierum sphaericarum quarum diametri sunt distantiae
[ 49]  id est in quadrata ratione ut taceam medii ipsius im–
[ 50]  puritatem.        
[ 51]  Telescopium tanto auget magis, quanto major diameter
[ 52]  convexitatis objectivi. Microscopium quanto minor
[ 53]  diameter convexitatum lentium. Objectum non debet
[ 54]  abesse longius a lente microscopii quam semidiametro.
[ 55] 
In microscopio lens magis convexa seu minoris sphaerae
[ 56] 
vicina objecto.
[ 57] 
        Objectum debet tangere sphaeram solidam cristalli aut
[ 58] 
aqua plenum. Cum contra objectum distet semidia–
[ 59] 
metro a lentibus.         NB.
[ 60] 
        Magnitudo objecti in microscopiis augetur aut augendo
[ 61] 
convexitatem lentis objectivae, aut augendo distantiam
[ 62] 
ejus ab oculari, sed posterius nimis minuit claritatem.
[ 63] 
        Ut augeatur magnitudo sine obscuratione addatur tertia
[ 64] 
lens ocularis majoris sphaerae quam secunda.
Ita erit
[ 65] 
quasi lens ocularis magis esset distita
Idque vel
[ 66] 
simul augendo distantiam
, vel simul parvitatem
[ 67] 
objectivae
. Caeterum artes in telescopiis etiam
[ 68] 
huc transferri possunt e converso (NB. = NB).
[ 69] 
        Optima proportio lentis ocularis ad objectivam est ut
[ 70] 
10. ad 1. in microscopiis.
[ 71] 
        p. 244. Auctis distantis differentia refractionum decrescit
[ 72] 
ut sinus arcus a sinu totali.
[ 73] 
        Si objectum sit 1000 palmorum distantia angulus
[ 74] 
rationum ex eodem puncto non erit 10 minutorum se–
[ 75] 
cundorum. [ At differentia effectibus sensibilis. Alioqui objecti
[ 76] 
omnia puncta viderentur confuse. ]
[ 77] 
        Radii omnes non uniuntur in unum punctum. Tum
[ 78] 
quia non vere paralleli, tum, quia refractio
[ 79] 
non est angulis sed sinubus proportionalis
quod
sinus
[ 80] 
autem ab angulis
tanto magis abeunt quanto an–
[ 81] 
gulus
notabilissime abire incipiunt
, si sinus sit
[ 82] 
major quam 30
graduum
minutorum
seu anguli incidentiae
[ 83] 
et refracti non habent semper proportionem eandem.
[ 84] 
Haec erroris causa major, quam prior, in remot–
[ 85] 
is praesertim.
[ 86] 
        Modus securissimus et facillimus in praxi (p. 232) dandi
[ 87] 
aperturam majorem et multos radios inutiles faciendi utiles
[ 88] 
ut colligantur in unum circiter punctum. Sumatur
[ 89] 
vitrum concavum in medio perforatum positum
[ 90] 
inter vitrum objectivum et lentem. Id enim
[ 91] 
radios utiles in medio positos patietur transire,
[ 92] 
inutiles alioquin et nimis mature se unientes
[ 93] 
longius feret, quorsum debent.
       
[ 94]  (+ Puto haec ut et vitra Elliptica et Hyperbo–
[ 95]  lica utilia esse pro exigua objecti parte circiter
[ 96]  in axe optico posita. Utile si mobilia sint si adhi–
[ 97]  beantur simul vulgaria, ut eodem tempore
partem
[ 98] 
confuse totam
totam confuse distincte partem
spectemus +).        
[ 99]  (+ Possent etiam
diversae lentium partes
diversa simul vitra
[100] 
pro diversis partibus
locari, saltem ut procuremus
[101]  partem objecti axi optico vicinam videri quoniam
[102]  distinctissimam ut accedamus Hyperbolicis
[103]  saltem mechanice.         Hyperbolicae et Ellipticae
[104]  ergo maximam aperturam ferent et proinde auge–
[105]  bunt magnitudinem quantum nobis placet,
[106]  sed parva objecti pars videbitur. Cartesius
[107]  sperat animalia in luna videri posse. At citius
[108]  videbuntur Atomi in aere seu fumi impedien–
[109]  tes +).         Aut fiat
etiam
convexoconcavum
[110]  quod obvertit concavum objectivo vitro convexitatem
[111]  oculari ponaturque ante intersectionem
idem
[112]  radiorum alioquin nimis cito se uniturorum
[113]  eos longius feret. (+ Nota
Si adhibi
[114] 
inventis
lentibus Hyperbolicis opus erit motu
[115]  lentis celeri ita repraesentabit totum objectum
[116]  subito distinctum,
ut facil
quasi
totum simul
[117]  detexisset. Et hoc unicum est remedium
[118]  defecturae sic augendae +).        
[119]  Inverso modo fieri potest ut omnes radii uniantur
[120]  vicinius, etiam ii qui nimis longe feruntur
[121]  si medii incidant in vitrum convexum
[122]  ut supra extremi in concavum perforatum.
[123]  (+ NB. Si radius sit 100. pedum erit
[124]  diameter 200. et circumferentia 600.
pedum
, ergo
[125]  15 minuta erunt
pedis seu
pedis.
[126]  Ergo vitrum
100 pedum feret aperturam
pedum diam. feret aperturam dimidii
pedis.
[127]  Si supponamus semper aperturam sphaerae esse
[128]  15 minuta. Si 30 feret aperturam pedis.        
[129]  Figura sphaerica cum accedit Hyperbolicae melior.
[130]  Errore forte laborantis. Unde Hevelii modus
[131]  faciendi Hyperbolica in sphaericis patinis +).        
[132]  (+ An forte procurari potest, ut simul plures
[133]  sint tubi Hyperbolici, quorum unus hoc alius aliud
[134]  objecti punctum distincte repraesentet, loco motus
[135]  unius. +)        
[136]  Lana ipse dicit p. 243. si
objectum in plure
una
[137] 
nec magnitudo nec distantia objecti nota sit obser–
[138] 
vandum esse in 2 distantiis diversis.
       
[139]  P. 236. Qui posset facere vitrum 30 palmorum in diam. quod uniet
[140]  radios perfecte ut vitrum unius palmi, faceret ut vitrum in tubo 30 pal–
[141]  morum faceret objectum trigesies appareret majus quin vitro unius
[142]  palmi, cum nunc vix possit fieri 5 aut 6 vicibus majus.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index