[ 1] 
Francesci Travagini super observationibus a se factis tempore ultimorum terrae motuum
[ 2] 
ac potissimum
Ragusini
Ragusiani
, physica disquisitio, seu gyri terrae diurni indicium.
Juxta
[ 3]  exemplar Venetiis impressum. 1673. 4°. Inscripsit Haberto Mommor
[ 4]  tempore novissimo terrae motus omnes erant persuasi aliqua vertigine et credebant motum esse
[ 5]  in suo capite, qui erat in terra ipsa.        
[ 6]  Anno 1667. 6 April. hora 13. circiter contigit terrae motus qui Ragusium diruit.
Versabar
[ 7] 
tunc Venetiis ac forte illo momento quiete agebam in Musaeo meo, quo factum, ut nec primus ejus impetus
[ 8] 
me latuerit.
Quo facto statim aperui fenestras, ne quae circumstantiae
fugerent diligentiam meam,
[ 9] 
ac praecipue earum,
quae mihi magnum veritatis indicium fecerant. Fuit is ille qui contigit in Aemilia
[10]  vulgo Romagna Anno 1661. 22 April. post meridiem.
Observavi primo terram tunc
[11] 
moveri ac ferri tranquillissime multiplicatis vibrationibus ab occidente ad orientem ac reciproce
[12] 
ab oriente ad occidentem, ita ut vix bene me regerem
sed quasi titubarem prorsus ut qui in cymba stans
[13] 
subito improviso aliquo motu dejicitur a pacifico tenore, quo antea immotae similis dilabebatur.
[14] 
Caeterum nullam tunc sensi terrae successionem, quia scilicet ipsa recedens a suo centro vel me, vel
[15] 
domos circumstantes in altum succuteret, nec
alius
ullus
fuit hic Venetiis
qui talem motum notaverit.
[16] 
Secundo observavi, atque ab aliis omnibus a quibus inquisivi, video confirmatum, canales omnes, quos hic
[17] 
Venetiis plurimos habemus, ab oriente ad occidentem recta linea deductos, tunc undas suas, (quae
[18] 
tunc maximae factae sunt, cum antea prorsus nullae essent), secundum eandem lineam refluas
[19] 
ac reciprocas habuisse. Atque enim contra in iis qui septentrione ad meridiem deducuntur eas
[20] 
undas fuisse laterales ab una ripa ad aliam. Hoc est et ipsas quoque ab oriente ad occidentem
[21] 
atque ab occidente ad orientem invicem reciprocantes. Tertio quod campanilia
[22] 
atque aliae ejusmodi fabricae erectiores, eodem modo hinc inde lateraliter vibrarentur, ac
[23] 
tantummodo orientalibus atque occidentalibus aedibus quas habebant vicinas, suae molis ruinam
[24] 
interminarentur. Quarto quod omnia quae ex domorum laquearibus aliquo fune ligata pendebant, cujusmodi
[25] 
sunt omnes lampades, Ecclesiarum, tunc etiam ab occidente ad orientem vibrarentur. Porro
[26] 
haec
omnia qu
eadem quatuor
in superiori jam dicto terrae motu olim observaveram, prout lego
[27] 
in observationum mearum diario.
Interrogavi alios quotquot novi talium non indiligentes
[28]  observatores, qui
inde
unanimi confessione me confirmavere, ne uno quidem contrarium asserente
;
[29]  sed et seniores non pauci qui aliis interfuerant terrae motibus, interrogati ex arte motum
[30]  semper talem fuisse asseruere. Ragusii motus fuit mixtus ex laterali et succustatione
[31]  in altum, et ex laterali motu seu vibratione Ragusium inter et Venetias quasi
[32]  medio intervallo, mixtus etiam motus, sed lateralis vibratio videbatur major visa tamen
[33]  semper reciproca ab oriente in occidentem. Ratio succussationis non est
[34]  hujus loci, et habet multas causas possibiles, quas hic inutile discutere. Quod attinet motum
[35]  lateralem, is a motu succussationis produci non potest, quia inde non
[36]  potest oriri motus ab oriente ad occidentem, res constans ab inconstante et irregulari. De
[37]  causa igitur hujus motus ita ratiocinatur. Si quis in cymbam translatus dormiens,
pleno
[38] 
secundo
amne placidissime labatur, exporrectus ne somniabit quidem se moveri. At si cymba forte impingat
[39]  in saxum, duos sentiet motus, unum succussationis, alterum vibrationis
motum
seu progressivum
. Nimirum
[40]  cum cymba incidit in impedimentum vel retinaculum, quod brevi licet tempore ejus
cursum moretur,
[41] 
vel a placidissimo suo tenore dejiciat certissimum est,
quod
cessante illo impedimento, ubi cymba cursus sui tenori
[42] 
restituetur: quod ipse tunc sentiet, et quod locus ubi est movetur,
et in quam partem movetur
[43]  sed ubi cymba restituetur insensibili placiditati, iterum eam stare arbitrabitur, donec rursus
[44]  incidat in impedimentum.
Tellus quo Tempore succutitur sensibiliter videtur vibrari versus
[45] 
orientem et immediati post retrocedere versus occidentem ad punctum a quo retrocesserat,
idque fit
[46]  quoties actio iteratur. [+ Videtur explicare sed non explicat unde fiat vibratio seu itio et reditio
[47]  etiam in cymba. +] Ait succussationem motum placidum toti communem in partibus succussis
[48]  retardare. Nimirum si contingat motum cymbae subito accelerari vel retardari, statim
[49]  pendula malo appensa, et aquae in catinis lateraliter
fluent
vibrabuntur
. Et quidem
[50]  ab occidente ad orientem seu in eam partem in quam est motus. [Hoc etiam non explicat
[51]  in quam primum partem debeat esse lateralis vibratio, et quomodo revibretur. Sed nec
[52]  causam satis distructe explicat eorum quae contingunt in cymba.[]] Variatio celeritatis non est
causa, sed imp
[53] 
quod res mota
sola causa sed
fluidum circumstans, quod turbatur ab hac variatione; videndum et quomodo
[54]  succussatio retardet;
an quod
non video enim
, quomodo non corpus succussum observatam continuitatem
[55]  simul procedat cum toto, nec duorum motuum compositio imminuit priorem. Item aliud atque
[56]  aliud oriretur, prout succussatio fieret magis vel minus perpendicularis ut si rem succussam
[57]  in eam partem oblique pelleret, in quam jam a motu fertur, contraria omnia deberent evenire
[58]  itaque, satis manifestum arbitror phaenomenon hoc debere oriri a motu terrae diurno,
[59]  unde enim oriatur, si non ab illo, sed quomodo ab illo oriatur nondum satis video explicatum.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index