[ 1] 
Saggi di naturali Esperienze fatte nell'Accademia del
[ 2] 
Cimento sotto la protettione del Serenissimo principe Leopoldo di
[ 3] 
Toscana, e descritte dal Secretario di essa Accademia
[ 4]  devise in frontispicio, aurum in Camino, cum inscriptione
[ 5]  provando e riprovando in Fiorenze per Giuseppe Cocchini
[ 6]  al insigne della Stella 1667. Al Serenissimo Ferdi–
[ 7]  nando II. Gran Duca di Toscana.       
[ 8]  Exper. Florent. praef. Academia instituta 1657       
[ 9]  Dichiaratione delle instrumenti del caldo e freddo, fig. 1.
[10]  ibi ait a vitri flatore formandam pilam cum canali, ita com–
[11]  paratam, ut repleta spiritu vini ad certum colli signum, simplex
[12]  frigus aut glaciei non sufficiat ad condensandam infra 20 gradum
[13]  canalis, nec summus calor aestatis
ferventissimae
sufficiat ad extendendam
[14]  ultra gradum 8O. Sed quia difficile plane evacuare rectius
[15]  erit fortasse, canalem esse summae subtilitatis. Habent
[16]  Thermometrum fig. 4. (pag. 9.) intortum, sed hoc propter
[17]  nullam aliam rationem, quam quia idem longissime productum
[18]  pondere suo frangeretur. Nihil ergo hoc ad Barometrum
[19]  meum spirale.       
[20]  Declaratio Hygrometri. Sumitur Truncus coni ex saccaro,
[21]  intus cavus et pice obductus, extra sopponato di latta,
[22]  acumine deorsum vergente, inseritur in similem conum vitrum,
[23]  impletur intus nive, aut glacie minutissime trita. Humidum
[24]  aeris subtilissimum frigori vitri paulatim adhaerebit, primumque
[25]  instar subtilissimae telae velabit, post in guttas formabitur
[26]  in Cylindrum suppositum in gradus divisum distillantes, et pendulo
[27]  notabitur, quanto tempore quantum aquae sic paretur. Id enim
[28]  determinabit gradus humiditatis. Inde et determinabimus qui venti
[29]  magis humidi vel sicci.       
[30]  De Chronometro. Palam penduli ex duobus filis
[31]  suspendunt ne in spiras se circa filum intorquere
[32]  et gyrare potius quam vibrare possit. Idque utile est etiam
[33]  ad attrahendum facile laxandumque filum, attrahitur
[34]  enim saltem in uno loco ut in a.pila nihilominus semper in infimum
[35]  locum descendere vibrationes frequentiores intra idem tempus
[36]  quanto brevius filum. Galilaeus qui primus jam
[37]  anno 1583. observavit vibrationes pendulorum esse proxime aequi–
[38]  diuturnas observavit inquam non
omnia pendula moveri
omnes vibrationes fieri
in temporibus
[39]  praecise inter se aequalibus. Nam quae quieti propiores eas breviori
[40]  tempore absolvi quam primas, ut dicetur suo loco. Et repetitis vibratio–
[41]  nibus differentia tandem reditur sensibilis. Primus omnium Galilaeus cogitavit de
[42]  pendulis ad Horologium applicandis, quod anno 1649. filius ejus Vincentius Gali–
[43]  laei executus est, ibi enim pendulum viribus Elaterii vel ponderis cogitur ex eadem semper altitudine labi. Habebat pendulum quod absolve–
[44]  vat vibrationem in dimidio horae minuto secundo. Breviores tam velo–
[45]  citer vibrant, ut oculi sequi non possint.       
[46]  De pressione Aeris. Primus Torricelli anno 1643. invento
[47]  experimento Hydrargyri credidit aeris pressionem esse in causa. Aqua
[48]  in vacuum Torricellianum attrahi potest ex altitudine
di braccia
[49] 
diciassette e mezzo
in circa, idem aer sustinet brachium et di–
[50]  midium circiter argenti vivi


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1


back to index