[ 1]  Exper. Florent. in Vacuo p. 113 sqq. Una Mignatta ultra horam in vacuo viva
[ 2]  sanaque mansit, quasi in aere. Idem fecit Lumaca, (Limax vel Cochlea) in qua
[ 3]  nulla plane differentia observata est. Duo Grilli per quartam horae partem in
[ 4]  vacuo mansere vivacissimi moventes se sed non saltantes.
Al entrar dell'
[ 5] 
aria spiccaron salti. Una farfalla
(papilio) sive a manibus inserentium
[ 6]  pressus sit, sive ab aeris absentia, certe aegre movit alas. Et paulo post
[ 7]  extractus obiit. Moscone, muscae grandiores scilicet, et,
quali volando
[ 8] 
fanno ronzio per l'aria col frullar dell'ale.
Una clausa satis
[ 9]  fortiter se movit, sed vacuo facto jacuit ut mortua, et aere immisso licet
[10]  mox obiit. Lucertola in vacuo facile interiit. Nota ipsi
[11]  vacuum fecere non ut Boylius, attractione, sed lapsu argenti vivi.
[12]  Ideo eorum vacuum totum momento factum est. Aviculae subito defecere
[13]  pisces cum aqua inclusi supini ascendebant in summam, conabantur
[14]  se invertere, sed non poterant vesicae in ipsis repertae inflatae.
[15]  Piscium vesicae habent meatus ad aerem recipiendum et emittendum
[16]  pisces aerem reddunt non per aures, sed os.       
[17]  Exper. Florent. de Conglaciatione an aqua se dilatet inter conglaciandum. Ita Galilaeus
[18]  argumento minuti ponderis et auctae molis. Experim. 1. aqua in vase argenteo
[19]  congelare incipiens, vas rupit, non quasi contraheret sese, ob vacui fugam
[20]  alioquin operculum introrsum recessisset cum extrorsum convexum fuerit
[21]  redditum. Et
planum,
mirum est tantam fuisse vim
congelatio
congelationis
non nisi superiore
[22]  velut velo. P. 134. conglaciationes artificiales egregie fiunt,
[23]  glacie sale aspersa, in qua vasa ponuntur. Dicitur p. 137. colla phiolarum
[24]  clausarum minus firma, per conglaciationem projecta fuisse ad altitu–
[25]  dinem duorum triumve brachiorum. Notabile
aureus Globus
[26]  aqua plenus, cum aqua conglaciari inciperet, extendit se servata rotun–
[27]  ditate, ob auri scilicet ductilitatem exper. 6. p. 139. Jam ut addiscere–
[28]  tur p. 143. maxima dilatatio quam aqua accipit per frigus, duae factae
[29]  sunt experientiae, altera per mensuram, altera per pondus. Per mensuram
[30]  in canna vitrea aequabilis quantum possibile erat crassitiei et ex una parte
[31]  clausa, aqua ad medium impleta posita in nive minutissime trita et cum
[32]  sale incorporata compertum est, altitudinem aquae glaciatae ad non glaciatam
[33]  esse ut 9. ad 8. circiter. Sed quia haec aequabilitas non satis perfecta sumta est canna
[34]  da pistola. Utile est aquam non sale tantum sed et aqua ardente aspergi,
[35]  quae ut omnes norunt, mirifice fortificat virtutem glaciei in conglaciando.
[36]  Alia inita est via per pondus, in canna vitrea.
Mensurata
Ponderata
enim aqua
[37]  quae intraret in cannam ultra immissam, simplicem, quae intraret
[38]  ultra immissam conglaciatam, deprehensum est bilance
grani mon–
[39]  strante, pondus
hujus ad pondus
aquae glaci
aquae initio intrantis, ad pondus
postea
[40]  intrantis esse ut
quod parum differt a proportione 8 ad 9.
[41]  seu
. Quae p. 147-49 dicuntur notabilia sunt, circa progressum
[42]  conglaciationum, adhibita est ampulla vitrea diametro octavae
unae
brachii partis
[43]  cum
collo
oblongo circiter brachii et dimidii subtili, et accurate divisi in gradus. Intus possuimus
[44]  aquam naturalem, et ascendere fecimus ad sextam circiter partem colli.
Aqua po
[45] 
Ampulla postea
in glaciem salitam immissa, subito ad contactum nonnihil
sed subito
aqua in–
[46]  tumuit seu assurrexit, id ut postea ostendemus, ob vasis contractionem.
Inde
(+ Ergo
[47]  sic observari possunt contractiones per frigus, et extensiones per calorem etiam in duris +) postea
[48]  cum motu salis ordinato aequabilique ac media velocitate descendit ad certum usque
[49]  gradum atque ibi aliquandiu quievit, postea paulatim resurgere incepit motu tar–
[50]  dissimo et apparenter aequabili, unde sine ulla proportionali acceleratione erupit
[51]  subito in saltum furiosissimum oculo non mensurabilem, sed haec summa velocitas subito
[52]  desiit in alium motum, satis quidem velocem sed incomparabaliter minus praecedente, ita as–
[53]  surgere prosequens pervenit ad summitatem colli, et inde effluxit. Inter conglaciandum
[54]  postquam aqua forte illud frigus percipere coeperat Bullae aereae copiose surgebant.
[55]  Aqua semper aut tota fuit fluida, aut tota agglaciata. Agglaciationis tempus brevissimum.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
insertion 1
editor's change
editor's addition


back to index