[ 1]  Bis repetito experimento inveni in ovo, cui tantum per septem integros dies
[ 2]  gallina incubuerat, non rostrum pulli esse formatum, sed in partem capitis posteriorem
[ 3]  valde tumidum esse, post octavum autem diem plane rostrum esse formatum et fissum;
[ 4]  ita ut immittendo aciculae caput in foramen, sine ulla difficultate usque ad posteriorem
[ 5]  capitis partem, ubi tumor fuerat, perveniret illum autem tumorem esse valde imminutum.        
[ 6]  Notavi etiam nono die nulla adhuc esse intestina, sed ventriculum occupare
[ 7]  infimam ventris capacitatem supra hunc esse hepar et cor, nihilque amplius; caput
[ 8]  crassius erat reliquo corpore et collum erat longius reliquo corpore, pterygium sive
[ 9]  cauda etiam longa erat imo longior quam pedes, musculi in pectore nulli adhuc
[10]  apparebant sed spina dorsi omnium prima post caput formatur.        
[11]  Quantum notare potui ex dissectione pullorum plus quam triginta omnis aetatis
[12]  quos ex ovis eduxi, die 2da incipit aliquid apparere, hoc est cor est formatum
[13]  et sanguinem versus superficiem tam albuminis quam vitelli mittit. 3tia die caput
[14]  et spina dorsi ad extremitatem pterygii usque formata sunt. 5ta die cor optime videtur
[15]  pulsare, et infra ipsum apparet ventriculus albus pedes et alae etiam apparent sed
[16]  pterygium longius est quam pedes. Cerebellum vero valde tumet, nec non partes cerebri
[17]  anteriores oculi
autem
vero
etiam tertia die formati sunt; paulo post septimum diem
[18]  rostrum formari incipit et cerebellum, itemque et cerebrum et spina dorsi detumescunt.
[19]  Decimo die apparet etiam hepar, et fel partim hepati adhaerens, partim etiam
[20]  ventriculo, ex quo illud punctum viride, quod pro felle sumendum puto, videtur esse
[21]  vehiculum quo intestina ex ventriculo egrediuntur. Cor est tunc insigne, nondum hepar
[22]  valde magnum, ventriculus juxta caudam. Die 12 etiam lien a sinistra parte supra
[23]  fel ventriculo et hepati conjunctum notari potest. Die 15. 16. 17. et 19 notavi eadem
[24]  omnia nec multo plura imo in pullo 19 dierum, qui biduo post debuisset excludi,
[25]  nondum ullam partem vitelli notabam, sed ejus intestina magnam partem extra ejus ventrem
[26]  erant ovi vitello adjuncta, adeo ut existimem duobus ultimis diebus totum vitellum
[27]  una cum residuis intestinis, ingredi ventrem pulli.        
[28]  In ovis in quibus pulli erant 16 vel 19 dierum apparebat placenta quaedam oblonga
[29]  quae ex materia putaminibus ovorum simili facta videbatur.         Umbilicos quidem
[30]  duos sive vasa ad umbilicum duo insignia notavi unum ex albumine aliud ex vitello,
[31]  sed non vidi vasa ex albumine aliud accedere quam pellem pulli, nec vitelli vasa aliud
[32]  quam unum ex intestinis extra pullum existentibus adire.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement


back to index