[ 1]  In pullo ex ovo sponte egresso,
et
sed
qui nondum comederat, notavi pulmones
rostris
costis
[ 2]  utrinque firmiter adhaerere et infra diaφragma etiam aliquid utrinque costis firmiter
[ 3]  adhaerere quod putavi pro liene esse sumendum; hujusque sinistra pars paulo magis ex
[ 4]  rubro nigrescens videbatur; quam dextra pulmones adhuc magis rubebant et nigrescebant
[ 5]  itemque cordis auriculae ambae. Paulo minus rubebat hepar aequaliter in utrumque latus
[ 6]  positum, hujusque pars dextra, cui vesicula fellis innascebatur, aliquo modo flavescebat. Cor erat
[ 7]  multo magis album, hujus dextra cavitas multo magis curvata, quam in pullo, sed cujus paries exterior
[ 8]  vix tenuior videbatur quam parietes sinistrae cavitatis, qui tamen in adultis sunt decuplo
[ 9]  crassiores. Infra hepar apparebat ventriculus plane albus, in quo aliquid materiae ex flavo
[10]  virescens, conspiciebatur postquam
esset
erat
apertus ei appendebant intestina umbilicus, et a
[11]  podice erat satis remotus
ex
et
juxta illum in ventris capacitate continebatur ovi vitellus vix tertia
[12]  parte imminutus, eoque cocto inveni esse ejusdem saporis, sed multo durioris substantiae quam ovorum
[13]  recentium. Pendebat autem ille vitellus ex vase quodam inter intestina misto, et nondum notare
[14]  potui an in hepate vel alibi terminaretur. Albumen etiam nullum vidi sed totum erat consumtum.        
[15]  Ita judico per albumen spiritus animales spargi atque in eo tanquam in semine quadrupedum
[16]  membra prius formari saltem in ejus chalaza initio ac deinde paulatim in reliquo, adeo ut ejus
[17]  ultimis partibus omnium ultima cutis circa umbilicum formetur.         Venae et arteriae non fiunt
[18]  nisi juxta tunicas vitelli et albuminis quae videntur esse instar duarum tunicarum foetum
[19]  quadrupedum involventium.         Cor non formatur in medio seminis, sed potius in aliqua
[20]  extremitate ut videmus in
medio
plantarum seminibus
partem quae germinat semper esse in
[21]  extremitate aliqua.        
[22]  Cursus sanguinis in vena coronaria et dextro ventriculo volvitur in orbem ut cochleae omnes,
[23]  itemque ut gerania et faseoli, sed contrario modo quam convolvulus.        
[24]  In pisce cabeliau fauces erant multo ampliores quam gula, gula quam ventriculus;
[25]  intestina etiam erant satis angusta, et in tres tantum plicas intorta; ut
[26]  in hac figura, a. ventriculus; b. podex. Constabat autem ventriculus fibris permultis,
[27]  tanquam in palato bovis extantibus et multo longioribus. Fel adhaerebat partim istis
[28]  fibris partim intestino, lien erat infra fel et intestino etiam adhaerebat; hepar erat
[29]  valde album, et non notavi an alibi quam cordi adhaereret; haerebat autem cordi ope
[30]  venae cavae valde brevis quae versus cor admodum protuberabat ita ut iste tumor auriculae
[31]  vicem subiret, a corde egrediebatur aorta etiam valde protuberans
[32]  non longior neque crassior quam hic pingitur piscis autem erat circiter
[33]  trium palmarum longitudinis, et affixa erat anteriori et infimae oris parti, ubi in
[34]  carnes dispergebatur, adeo ut facile crediderim sanguinem in istis animalibus non circulari; fel
[35]  erat caeruleum, lien valde rubens et vividum, hepar vero album, quo confirmor
[36]  in ea opinione, quod ex liene sanguis veniens ad hepar chylo misceatur, qui chylus non fit
[37]  ruber nisi in corde. Nec multo hepate isti pisces opus habent.        
[38]  In pisce Schelfisch ex maximis suae speciei notavi manifeste cor in parte anteriore
[39]  accurate in medio haerere branchiarum conjunctioni, adeo ut ab ea tantum distaret spatio
[40]  vesiculae albae pisi magnitudinem aequantis, quae erat principium sive truncus aortae. Ex quo
[41]  trunci videbantur 8 rami, ex unaquaque parte quatuor, in branchias ire; cor
[42]  tegebatur pericardio pellucido, in quo aqua continebatur; ab inferiore ejus parte versus
[43]  tergum pendebat auricula satis magna, imo major quam vesicula superior et
[44]  ex ea per septum transversum cava descendebat in hepar quod erat valde album,
[45]  lien et fel adhaerebant intestinis et ventriculo; lien valde rubrum, et rubicans, fel
[46]  instar aquae pellucidae (hoc erat in mense Martio). Duo habebat foramina loco narium
[47]  valde manifesta et aperta rotunda erant aliquantulum oblonga sed in quaeaciculae caput immittendo non admodum alte penetrabat, vesica intus erat quae oesophagum
[48]  a spina dorsi separabat, eratque accurate in medio corporis et anfractuosa ad omnes cavitates
[49]  replendas; erant et aliae membranae omnes interiores partes involventes et simul jungentes,
[50]  erat et diaφragma quod nihil supra se continebat, praeter cor, oris cavitatem et caput.
[51]  Nec dubitavi quin cursus sanguinis in ejusmodi piscibus sit, a corde per branchias ad caput
[52]  atque inde per anteriorem spinae partem versus caudam itemque ad lienem, atque ex liene ad
[53]  hepar et intestina ex intestinis etiam succum ciborum ad hepar, et inde simul
[54]  cum sanguine ad cor. In branchiis vero etiam auditus organum esse potest, sunt enim
[55]  ex parte osseae?; nervi veniunt ex cerebro per posteriorem spinae partem non per ejus
[56]  medium.        
[57]  Cum vasa urinae vasis spermaticis in omnibus animalibus sint cunjuncta non
[58]  videtur alia esse causa distinctionis inter marem et foeminam, quam quod haec
[59]  prius urinam emiserit, quam spiritus prolifici rudimentum; hic contra. Nec mirum, quod
[60]  omnia fere animalia generent, quae enim generare non possunt, non etiam generantur nec
[61]  proinde reperiuntur in mundo.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editor's change


back to index