[ 1]  Pars V excerptum anatomicorum ex Mso. Cartesii       
[ 2]  Vena arteriosa directe per medium pectoris e corde egrediebatur atque ibi erat interstitium
[ 3]  duarum ejus valvularum, cum tertia esset duabus arteriae venosae parallela; haecque est a
[ 4]  parte anteriore, velut alia a posteriore. Interjacet autem pars aortae ascendens, et arteria venosa
[ 5]  statim versus sinistram, et spinam reflectitur.         Sanguis ex sinistro
[ 6]  ventriculo ascendit per unicum orificium
qui
quod
statim in alia duo dividitur, anterius et posterius.
[ 7]  Anterius est aorta ascendens, posterius deorsum a sinistris reflexum est descendens; eique jungitur ramus
[ 8]  ex vena arteriosa.         Orificium venae arteriosae per quod sanguis ex dextro ventriculo
[ 9]  egreditur est in ipso corde magis versus sinistrum latus quam orificium aortae.
[10]  His inspectis recte videor conjicere solum primum cordis ventriculum formatum
[11]  fuisse ante umbilicum, ac tunc inchoata omnia solida membra et excrementa in ore, in
[12]  vesica, et circa totum corpus collecta.         Notavi arterias umbilicales
[13]  nato foetu sponte contrahi nec manere nisi pelliculam eas integentem, quae in ligamentum
[14]  abit earumque extremitatem ex contractione claudi.
[15]  Videtur descendisse oesophagus una cum nervis sexti paris usque ad cordis
[16]  viciniam priusquam foetus aleretur per umbilicum, ac deinde sanguine adveniente ex umbilico
[17]  exspumasse unde pulmones, qui postea crescentes nervos recurrentes versus caput reduxerunt;
[18]  redundasse, unde lien recta versus spinam, et hepar versus pectus; ac viam excremento
[19]  cerebri abundasse unde ventriculus et ex mora oesophagi in vicinia cordis antequam ventriculus
[20]  fieret hujus orificium superius. Tunc autem etiam vel formatus vel auctus est dexter
[21]  cordis ventriculus quod effecit, ut oesophagus inter cavam et truncum aortae descendentem
[22]  transierit, versus latus sinistrum; et dum inflatus est ventriculus protrusit hepar versus latus
[23]  dextrum; quod demonstratur ex eo quod in gallinis ubi dexter cordis ventriculus tenuissima
[24]  tantum pelle tegitur et ventriculus et hepar manent in medio
cordis
corporis
: adhaeret
[25]  autem ventriculus in parte superiore et posteriore, lieni in anteriore hepati, cui communicando
[26]  aliquas arterias ejus sanguis vicinus exspumavit in bilem unde vesica biliaria, quae adjuncta
[27]  illi parti ventriculi, effecit ut ibi perforaretur, et producta sunt intestina innumeris modis inflexa
[28]  prout bilis exitum quaerens volvebatur.         Cordis dexter ventriculus videtur
[29]  eodem fere tempore factus quo sinister, originem enim habet ex eo quod cum materia subtilior
[30]  sive mobilior in medium cor laberetur, et inde per liniam rectam versus caput ascenderet spumosior et
[31]  magis aerea circa illam se vertebat, quare vero verteretur a spina versus dextrum latus (ut apparet
[32]  ex fluxu venae coronariae) potius quam versus sinistrum, est difficultas quam hactenus enodare non potui.
[33]  Huic dextri cordis ventriculi productioni non obest quod postea umbilicus factus sit accurate
[34]  in medio ventris, non in parte dextra; nondum enim formato ventriculo truncus aortae, a quo
[35]  pendebat locus umbilici nihilominus mansit in medio corporis saltem ad sensum, nam quod paulo
[36]  magis vergeret in sinistrum latus quam in dextrum, patet ex eo quod venam conscendat ex parte
[37]  sinistra inter emulgentes et ilia hincque etiam fortasse est, quod pars corporis dextra soleat esse robustior
[38]  quam sinistra quia scilicet est aliquanto carnosior.        
[39]  Formatur autem necessario secundus ventriculus ex eo quod multae sint aeriae particulae
[40]  in sanguine quae cum non tam cito possent relabi in cor, quam terreae et
aquae
aqueae
, facilius
[41]  autem inflammarentur, ad latus ipsarum, sive in ambitu debuerunt dilatari.         In avibus
[42]  major est inaequalitas inter dextrum et sinistrum cordis sinum, quam in quadrupedibus quod
[43]  sero, eorum sanguis minus abundat, adeoque est multo calidior, aereis particulis destitutus,
[44]  iis vero involutus, minus habet virium.        
[45]  Coctis 6 ovis quibus gallina per 15 dies et amplius incubuerat inveni cum
[46]  dura cocta essent in omnibus majorem extremitatem solo aere plenam esse. Ac fracta deinde
[47]  pellicula per quam totam multae venae spargebantur, aliquid aquae elapsum est
[48]  sicque inter corticem et superiorem ovi partem aliquid spatii intercessit, in omnibus autem
[49]  foetus erat in superiori parte sinistro lateri incumbens, ita scilicet ut sinistrum latus versus
[50]  acutiorem ovi partem respiceret, pullusque esset incurvatus, tegebaturque pelle quadam ex albumine
[51]  facta ex qua etiam plumulae crescere videbantur. Infra pullum erat vitellus, infra
[52]  vitellum
denique
erat albumen, quod in quinque ovis corticis exteriori parti firmiter adhaerebat
[53]  ibique erat durius quam paulo altius, et linea sive cavitate quadam orbiculari a superiori
[54]  albuminis ovi parte distinguebatur; in sexto tamen ovo nulla talis distinctio erat an forte quia
[55]  in 5 illis ovis duae chalazae fuerunt, in illo una tantum. Supra albumen erat
[56]  vitellus, ab eo etiam linea quadam inter utrumque excavata distinctus, sed in ea ovi
[57]  parte in qua erat dorsum pulli albumen supra vitellum ascendebat, quod videbatur esse
[58]  ad alendum ejus integumentum in parte autem pulli anteriore inter ejus caput et podicem
[59]  pars vitelli satis crassa sursum ascendebat, ex qua pendebat umbilicus, et extra corpus pulli,
[60]  loco umbilici videbantur esse intestina, intus autem non apparuerunt intestina, sed tantum
[61]  cor valde album, cujus dextra cavitas major quam sinistra et non ita in orbem curvata,
[62]  ut in adultis videbatur et hepar valde magnum et forsan pulmo, et corpus quoddam valde
[63]  album, quod pro ventriculo accepi, denique rostri pars superior albidior erat, et incipiebat
[64]  durescere.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index