[ 1]  Certum est membra foetus inchoari ex solo semine antequam sanguis fluat per umbilicum alioquin omnes
[ 2]  partes solidae fierent intortae cum cor magis vergat
per
in
sinistram partem quam in dextram.        
[ 3]  Arteriae ubique eo feruntur quo leges motus eas dirigunt non habita venarum ratione venae vero eo feruntur
[ 4]  quo ipsis per arterias licet unde fit ut arteriae sint infra venas in cute quod minus a partibus internis
[ 5]  impediebantur ab initio quam ab occursu externorum.        
[ 6]  Vena adiposa dextra est ab emulgente et sinistra a trunco cavae propter inclinationem hepatis versus
[ 7]  sinistram.         Ad ratiocinationem intelligendam quae exprimit in foetu ea quae a matre attentius cogitantur, supponendus est foetus in utero ita situs, ut caput habeat versus caput
[ 8]  dorsum versus dorsum et latus dextrum versus dextrum matris et sanguinem a capite matris versus
[ 9]  omnem uteri ambitum aequaliter dispergi ac deinde colligi in umbilico velut in centro, unde
[10]  rursus eadem ratione ad omnes foetus partes tendit.        
[11]  Certum est cavitates oris et narium humoribus impleri initio quibus cutis distenditur, donec
[12]  os et nares perforentur, vidi enim in pullis 5 vel 6
diebus
dierum
locum rostri esse valde crassum
[13]  et tumidum, et deinde in pullis 7 vel 8 dierum esse plene acutum rostri instar ore scilicet perforato
[14] 
os
elapsis humoribus quibus cavitates illae implebantur.         In vitulis recens natis clare
[15]  patet oesophagum adhaerere sinistro lateri asperae arteriae versus spinam, et truncum descendentem aortae ire
[16]  adhuc magis versus sinistrum et tamen non videri recedere a medio corporis, oesophagus autem
[17]  juxta cor transit intra illum truncum aortae descendentem et venam cavam versus sinistrum latus, sicque
[18]  cava manet versus pectus et latus dextrum. Hic apparet a dextro cordis ventriculo arteriam versus inferiora
[19]  descendisse quae statim in duos ramos divisa est ex eo quod inter utrumque aer collectus sit qui asperam
[20]  arteriam formare coepit inter duas arterias, quarum una versus spinam vergens abiit in pulmones et
[21]  dicta fuit vena arteriosa alia versus pectus ascendens occurrit sanguini ex trunco aortae ascendentis versus
[22]  inferiora
reflexi
reflexo
atque ideo versus inferiora reflexa est, et dicta truncus aortae descendentis; quare vero
[23]  haec aorta descendens versus sinistram partem asperae arteris potius quam versus dextram et versus
[24]  spinam potius quam versus pectus, est quaerendum.        
[25]  Cor ascendens directe fuit in medio corporis versus spinam
a
capite vero ad cor
capite vero ad
a corde ascend
. Truncus cavae ab hepate ad
[26] 
caput ascendens
inflexus fuit versus partem dextram et versus pectus, sicque conjunctus trunco
[27]  aortae ascendentis ejus dextrum latus contingens; auricula dextra fere tota versus pectus, sinistra
[28]  versus spinam vergebat, erat vero in parte anteriore inter duas auriculas intervallum venae
[29]  arteriosae ex dextro ventriculo egredientis; in posteriore
nullam
nullum
nisi valvulae per quam
[30]  sanguis ex cava in arteriam venosam fluebat.        
[31]  Vitulus in aqua suffocatus habebat utrumque cordis ventriculum concreto sanguine plenissimum, ut et
[32]  venas non autem arterias; et extrahendo sanguinem ex dextro ventriculo, qui erat in sinistro,
[33]  per valvulam arteriae venosae, sequebatur et crassities grumi sanguinis per illam venam
[34]  egredientis, aequabat minimum meum digitum.         Dexter ventriculus anteriorem partem omnem
[35]  occupabat, sed magis in dextram vergebat, sinister vero ita occupabat partem posteriorem, ut
[36]  plane in medio corporis situs videretur.        
[37]  Fibrae in superficie corporis recta descendere videbantur a basi ad mucronem venae vero sequi
[38]  sanguinis descensum in cor; et arteriae ejus e corde egressum, atque ideo se invicem decussabant.        
[39]  Arteriae venosae duae valvulae erant omnium cordis maxime vicinae spinae, eique parallelae
[40]  apertaque illa quae erat spinae proxima, vidi alteram solam distinguere meatum aortae ab arteria
[41]  venosa sanguinemque per hanc in cor labi premendo
ex
a
dextra parte tum ex pulmonibus tum
[42]  praecipue ex cava per valvulam, atque inde transversim versus auriculae sinistrae extremitatem, ut
[43]  postea tam ex dextra quam ex sinistra deorsum reflexus sinistrum hunc ventriculum egrediatur. Sanguis
[44]  in dextrum latus incidebat a tribus partibus
maxime
manifeste
distinctis, nempe sinistra, media et dextra, sinistra erat
[45]  truncus cavae inferior, media erat truncus cavae superior; dextra erat extremitas auriculae ex qua refle–
[46]  ctebatur: in eodem etiam ordine erat vena coronaria quae videbatur esse quartus meatus ex
[47]  quo sanguis in dextrum latus fluebat, et omnium maxime a sinistra parte veniebat, sed aliis erat
[48]  minor. Hicque apparuit sanguinem qui ex cava in sinistrum ventriculum fluit per valvulam
[49]  non venire, nisi a
cava
cavae
parte inferiori, quae a superiori apparet esse distincta, ut et coronaria videtur
[50]  ab utroque trunco distincta quanquam earum tria orificia in dextrum ventriculum simul incidant.        
[1]  Electrica frictu calefacta trahunt, igni admota non trahunt, quippe ut trahant debet aliquid egredi
egredi
quod redeat.
[2]  Ait in magno coenaculo rotundo et alibi se observasse voces ab una parte ad aliam transferri etiam musica obstrepente
[3]  ita ut quod ex una parte summisse dicitur aure apposita muro diametraliter opposito possit audiri, non autem in aliis locis.
[4]  Cujus rationem ait, quod aer utrinque motus in semicirculo ibi concurrat. Recte.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 1.1
text layer 1.2
text layer 2
text layer 3
text replacement
deletion 1
editors deletion
editor's change


back to index