[ 1]  Pars IV. Excerpt. Anatom. ex Ms. Cartesii.        
[ 2]  In eo convenit formatio plantarum et animalium quod fiant a partibus materiae vi caloris in
[ 3]  orbem
circumvolutae
convolutae
, sed in hoc discrepant, quod partes materiae ex quibus plantae generantur volvuntur tantum
[ 4]  in orbem circulariter; eae vero ex quibus animalia volvantur sphaerice et in omnes partes. Nam
[ 5]  si v.g. partes materiae ex a. volvantur versus b et a per illas transeunt aliae partes ex c.f versus d.e.c.g.h.f
[ 6]  quarum cf faciunt radices dg ramos et folia ab vero truncum plantae. Si vero partes materiae ii
[ 7]  volvantur sphaerice tunicam rotundam efficiunt
qui
quae
totum foetum involvit, ac proinde hic foetus non potest
[ 8]  adhaerere terrae ut plantae. Sed ita formatur 1o materia in hac tunica sphaerica contenta dum in orbem
[ 9]  ibi circulatur transcendendo ex l versus k et inde circulariter in omnes partes ut kpl, kql, efficit
[10]  tubum lk qui repraesentat oesophagum; praeterea partes subtiliores materiae istius cum non possint semper ita facile
[11]  per istum canalem lk transire secedunt versus m ubi cerebrum repraesentant; crassiores vero utpote violentius agitatae
[12]  versus n, ubi hepar et lien efficiunt. Deinde redundantes spiritus ex cerebro efficiunt asperam
arteriosam
arteriam
eique simul
[13]  continuam venam arteriosam, et e contra spiritus ex hepate redundantes efficiunt cavam, atque ex concursu
[14]  cavae et venae arteriosae generatur cor versus o in medio corporis animalis; hinc tres ventres in omnibus
[15]  animalium, et caeterorum omnium membrorum confirmatio facile potest deduci.        
[16] 
Laetitita
Laetitia
et tristitia possunt effici ex solo sensu cordis nullo habito respectu ad res externas amor
[17]  vero est ad bonum externum et odium ad malum praesens vel elapsum, et metus ad malum impendens
[18]  et desiderium ad bonum acquisibile, et ira ad injustitiam ab alio factam etc.        
[19]  Frigemus statim a cibo cum recte valemus, quod tunc ciborum succus recta per venas ingrediens massam
[20]  sanguinis illam totam refrigerat, et tunc minus loci occupans confluit versus cor et deserit extremitates
[21]  membrorum, quae ideo magis frigent, eodem modo fit in febre, quod humor febrem causans
[22]  sanguini se immiscet, et ingrediens cor ejus ignem imminuit, postea tamen auget et sic omnia
[23]  membra calefacit (+ necesse est hunc succum esse quodammodo inflammabilem, sed cum difficultate +) ut
[24]  aqua carbonibus injecta initio quidem extinguit, sed statim rursus inflammati magis ardent. Non semper
[25]  autem frigemus statim a cibo, quod non semper ita confestim succi ciborum venas ingrediuntur,
[26]  vel etiam illi succi non refrigerant sanguinem, quin imo etiam aliqui efficiunt ut sudemus
[27]  praesertim in fronte, ut acetum, quod scilicet cor ingredientes ibi magis inflammantur, et statim
[28]  evolant versus caput; fierique potest ut eodem tempore cibus efficiat, ut fronte sudemus et extremitatibus
[29]  frigeamus.        
[30]  In sanguine quatuor sunt praecipua genera partium tenues et laeves ut spiritus vini; tenues et ramosae,
[31]  ut olea, crassae et laeves ut aquae et salia, crassae et ramosae ut terra vel cineres. Tenues et laeves
[32]  faciunt ephemeram febrim, retentae et putrescentes in extremitatibus vasorum, ob defectum
[33]  insensibilis transpirationis. Crassae et laeves faciunt febrem quotidianam putrescentes in stomacho et intestinis;
[34]  tenues et ramosae faciunt tertianam putrescentes in cysti fellis, crassae et ramosae faciunt quartanam,
[35]  in liene putrescentes; putrefactio autem humoris et adhaesio, et reactio partium ejus ad partes
[36]  parum distantes, quae putrefactio cordis igne discutitur, et ita cum humor pervenit ad venas fit accessio
[37]  (+ accès +) paulatimque discutitur. Exonerat autem se cystis fellis in ventriculum et intestina atque
[38]  inde in venas alternis diebus, lien vero 2 diebus intermissis.        
[39]  De accretione et nutritione, 1637. Nov. Accretio duplex est alia mortuorum et quae non nutriuntur,
[40]  fitque per simplicem partium appositionem sine ulla
partium immutatione
earum
immutatione, vel
[41]  saltem sine magna; ita crescunt metalla in fodinis, ita mel in apiariis etc. absque ulla
[42]  partium mutatione: ita crescunt etiam lapides
et similia
sine magna partium mutatione, (vel etiam cum
[43]  magna nihil vetat) et fit etiam transmutatio ligni vel alterius corporis in lapidem per modum
[44]  talis accretionis, dum partes lapidis poros ligni ingrediuntur, et praecedentes vel sibi assimilant
[45]  vel extradunt; vel partim hoc partim illud.         Alia accretio est viventium sive eorum
[46]  quae nutriuntur, et fit semper cum aliqua partium immutatione. Nempe partes variae variarum
[47]  figurarum sibi mutuo occurrentes miscentur et ita permixtae in se mutuo agunt, donec quasdam determi–
[48]  natas figuras acquirant. Interdumque fluidiores ex his elabuntur, minus fluidis manentibus quae unae aliis
[49]  impactae durum corpus componunt per quod rivuli omnibus simul mixtis repleti varii ubique excurrunt
[50]  et crassiores partes illis rivulis contentae in locum circumjacentium paulatim succedunt pulsae a tenuioribus,
[51]  atque ita fit nutritio: vel rivulum unum in duos aut plures dividunt atque ita fit accretio; nempe corpus
[52]  ita crescens innummeris ejusmodi rivulis est refertum; et cum ob senectutem partes duriores ita impactae
[53]  sunt ut rivuli illis circumsepti non dilatari amplius possint, ut ex uno duo fiant cessat accretio, manetque
[54]  tantum nutritio quod si deinde successu temporis istae partes crassiores adhuc magis compingantur, ut
[55]  ab aliis advenientibus loco pelli non possint, cessat etiam nutritio et vita.         Est autem haec
[56]  accretio sive nutritio vel imperfecta vel perfecta. Imperfecta est cum materia illos rivulos replens
[57]  aliunde advenit jam ita permixta vel proxime, disposita ut ita misceatur et formetur, et ita nutriuntur
[58]  pili, ungues, cornua, fungi, tuberes, partesque omnes tum animalium, tum plantarum, itemque plantae
[59]  quodam semine carentes, et forte etiam animalia imperfectissima, ut ostreae quae simile non generant.
[60]  Perfecta nutritio sive accretio simul generationem sive seminis productionem continet et fit
[61]  quando materia rivos replens est talis, ut aliam advenientem (non quidem absolute quamlibet,
[62]  hoc enim vix unquam posset contingere, sed quamlibet non nimis contumacem et diversae naturae)
[63]  sibi possit omnino assimilare, ita scilicet, ut si constet exempli causa particulis trium generum tantum
[64]  nempe perexiguis prismatibus, paulo majoribus conoidibus, et aliis certo modo ad has duas simul
[65]  jungendas apto, concavis, ex omni materia quae tris miscebitur, fiant rursus quaedam prismata conoidea,
[66]  et partes concavae his simul jungendis aptae, nec tamen repugnat quin simul ex eadem materia varia
[67]  alia partium genera emergant ut semper vel fere semper accidit, sed hae tres solae existentes semen
[68]  componunt aliis vero diversimode conjunctae, vel etiam aliae
novae
sine ipsis componunt lignum, corticem, radices, folia,
[69]  flores, fructus, etc. in plantis; idemque in animalibus carnes, ossa, cerebrum, membranas, sanguinem etc. Potest


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index