[ 1]  omnes suos per hepar spargit; praecipue versus ejus concavam partem et eo
[ 2]  defert omnem sanguinem et succum a radicibus acceptum, ibique iccirco nullis arteriis
[ 3]  est comitata.        
[ 4]  Emulgentes sunt vasa latissima, quae ex aorta et cava prodeant, videnturque initio
[ 5]  illarum finem fuisse, ibique ideo sanguinem restagnasse, atque renes et vesicam produxisse
[ 6]  eodem tempore quo arteria ulterius pergens coepit venam conscendere, et ad ilia
[ 7]  indeque ad umbilicum per vesicae latera et in 2as divisa tendere. Hinc fit ut renum
[ 8]  situs, et vasorum ad illos valde varient. Et in foetus corpore tanquam natantes,
[ 9]  praesertim sinister, reperiantur. Extatque apud Bauhinum insignis historia
[10]  cujusdam qui habebat renem sinistrum juxta vesicam locatum et alia vasa miro
[11]  modo disposita, quae omnia ex hoc uno videntur contigisse, quod arteria, ut
[12] 
foramen
venam
conscenderet per medium venae emulgentis sinistrae transiverit, venit
[13]  enim semper a parte sinistra: unde puto omnem rationem petendam, cur hepar in
[14]  dextro latere, lien in sinistro etc. item lumbares tum venae
tum venae
tum
[15]  arteriae, quae infra emulgentes producuntur, postquam ad spinae medullam
[16]  interius penetrarunt ramos habent qui sursum versus cerebrum reflectuntur.
[17]  Quod indicat arteriam ulterius pergere conatam in omnes partes sibi viam
[18] 
fecisse
quaesiisse
: tunc autem umbilicus totam ventris capacitatem a nothis
[19]  costis ad inguina occupabat. Valvulas in venis emulgentibus dicit esse Bauhinus
[20]  quae seri refluxum impediant; de qua re dubito contra enim potius sanguinis
[21]  in renes a venis illapsum deberent impedire.         Ureteres autem ita ex renibus
[22]  prodeunt, ut in quoque rene sint 8 vel 9 infundibula carne renum instar
[23]  glandularum occlusa, quorum deinde 2 vel 3 in unum coeunt, et denique tres in
[24]  unum canalem, qui est ureter quique nervulum a sexto pari recipit, et vesicae
[25]  ita implantatur, ut ab ea sine fractione separari non possit.        
[26]  Mihi videtur in embryone lienem versus spinam in medio corporis, et hepar versus
[27]  umbilicum fuisse sita, venamque umbilicalem medio hepatis fuisse implantatam;
[28]  sed postea dum inflaretur ventriculus et aorta a sinistris cavae truncum
[29]  in lumbis conscenderet, secessit hepar in dextrum latus, et lien in
[30]  sinistrum.        
[31]  Ex venis et arteriis per lienem transeuntibus; unae sunt vas breve dictae quae
[32]  ad fundum ventriculi transeunt, et aliae ad rectum intestinum, ubi haemorrhoidales
[33]  internas constituunt. Est autem canalis patentissimus a venis lienis per truncum
[34]  portae ad hepar, et in ipso hepate a porta in cavam, et deinde a cava in cor,
[35]  a corde in cerebrum; unde fit ut nocte liene compresso vel manu, vel ob
[36]  decubitum in sinistrum latus, gravia occurrant insomnia: tetri enim vapores a liene
[37]  expressi in cerebrum statim ascendunt.        
[38]  Flava bilis in embrione videtur medium hepatis infima ejus parte occupasse,
[39]  nempe partes sanguinis amarescentes eo fuisse sponte delapsas: postea vero
[40]  crescente hepate et recedente versus dextrum latus, ejus flavae bilis rece–
[41]  ptaculum in duas partes fuisse divisum, nempe in porum bilarium qui
[42]  recipit
vel
fel
a sinistra hepatis parte, et vesicam bilariam quae recipit a
[43]  parte dextra, quaeque ideo major est poro bilario.        
[44]  In hepate notandum quasdam venae portae extremitates (ut ajunt libri) medias
[45]  venae cavae radices subire, et contra quasdam cavae medias portae radices subire.
[46]  Patet autem cavam ex hepate omnino prodire, non tantum enim ejus
[47]  pars ascendens ex summa ejus parte egreditur sed etiam descendens quae statim
[48]  reflectitur, et secundum ejus posteriorem partem descendit, atque it comitatum
[49]  aortam descendentem.        
[50]  In ventriculo observo intus illum habere
vesicas rectas
fibras rectas
, quae ab ore
[51]  per oesophagum eo pertingunt, intestina autem transversas. Item illum habere multos
[52]  nervos, et duos etiam
esse
recurrentes: item noto historiam illius qui hepate carebat, sed
[53]  omnia intestina magis carnosa: item in pueris multa excrementa a cerebro in
[54]  ventriculum delabi. Ex quibus conjicio totum ductum ab ore ad podicem, ortum habere
[55]  ab excrementis e cerebro delabentibus; ipsamque oris aperturam ab iisdem excrementis
[56]  eo regurgitantibus. Restagnasse autem ista excrementa infra hepar, ibique ideo
[57]  capacitatem ventriculi excavasse, dum sanguis in emulgentibus etiam restagnabat.
[58]  Ex hoc autem quod ex ore in jugulum laberentur ista excrementa, viamque aeri ex
[59]  aspera arteria egredi tentanti clauderent, fit, ut nares sint geminae, quia per
[60]  gulae latera iste aer sursum ascendit. (+ ingeniose +)        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editors deletion
insertion 1
editor's change


back to index