[ 1]  corpus unus erat canalis. Testes erant albi, satis magni, sed vix
renum
[ 2]  aequantes. Cornibus matricis appendebant.        
[ 3]  Cor erat coloris satis albi pericardio involutum, sed pars sinistra
[ 4]  pulmonum erat valde
rubicans
rubens
pars autem dextra superior erat albicans,
[ 5]  et inferior paulo magis rubea, non autem tantum quantum pars sinistra, quae minor erat
[ 6]  dextra: erant autem hae duae partes plane distinctae et potius infra cor a tergo quam supra.
[ 7]  Sed pericardium si affuit, tam fuit tenue, ut vix notari potuerit. Cor autem oris cum naso
[ 8]  crassitiem aequabat: ejus ventriculi dextri supra sinistrum inflexio videbatur a basis
[ 9]  latere sinistro (
ubi
unde
erat truncus aortae versus inferiora reflexus) per anteriora versus
[10]  mucronem dextrae partis revolvi, ubi erat ingressus cavae. Nempe erat contrarium
[11]  a cava deorsum per anteriora sursum in truncum aortae descendentem ascendebat;
[12]  erat autem hujus dextri ventriculi caro notabiliter magis rubens quam caro sinistri:
[13]  manifestus et patentissimus erat meatus a dextro ventriculo in truncum aortae descendentem;
[14]  ascendens autem vix notari poterat. Aspera arteria erat a summo gutture ad
[15]  cor usque valde longa, et ubique ejusdem crassitiei; in summo autem, ubi est cartilago
[16] 
ensiformis
scutiformis
erat multo crassior, nodi instar rotundi; et adhaerebant
[17]  ei carunculae valde rubentes, quas pro tonsillis sumsi: epiglottis jam satis formata
[18]  erat, et stylus in os immissus descendit per oesophagum inter spinam dorsi et
[19]  asperam arteriam situm usque ad intestina. Cerebri substantia plane alba erat et
[20]  subpallida sed intus in duobus anterioribus erat sanguis concretus nullo modo cerebro permistus[,]
[21]  oculi pupilla rotunda erat et satis magna licet in adultis sit oblonga, an vero pupilla
[22]  fuerit vel potius corneae pars transparens, quae ita rotunda apparuit, adhuc dubito, non
[23]  enim uveam a cornea dividere potui. Humor crystallinus valde magnus et fere rotundus
[24]  erat: notavi etiam humorem vitreum sed nullum aqueum. Omnia autem
autem
oculi
[25]  interiora
valde
transparebant: sola tunica exterior, in parte anteriore circa illud foramen rotundum,
[26]  quod pro pupilla sumebamus nigrescebat, paulatimque minus nigrescebat, et diaphana evadebat
[27]  versus posteriora, nec dum ulli erant processus citiores, avis alicujus
oculis
oculus
esse videbatur.        
[28]  Membranae foetum involventes multo ulterius in sinistrum cornu quam in dextrum
[29]  pertingebant, adeo ut probem quod inquiunt, mares in dextro foemellas in sinistro
[30]  latere gestari.        
[31]  Hujus vituli crura et pedes non tam extensa erant, quam illa paulo majoris quem olim
[32]  videram. Unde conjicio illa fuisse inflexa initio, et omnium motuum et articulorum
[33]  rudimenta tunc coepisse; postea autem aqua crescente in utero illa omnia se
[34]  extendisse,
donec
et denuo
foetu crescente illa se contraxisse.        
[35]  Observationum Anatomicarum compendium de partibus inferiori
[36]  ventre contentis 1637.        
[37]  Has omnes, peritonaeum involvit, quod constat membrana satis valida duplici, interiori
[38]  et exteriore, inter quas renes, et arteria magna et vena cava collocantur, item productiones
[39]  secundas habet, quibus vasa spermatica praeparantia ac deferentia involvuntur, cumque
[40]  renes natent in foetus corpore, hinc patet istam membranam nonnisi postea produci.        
[41]  Arteriae umbilicales ab iliacis ad umbilicum venientes, et vena ab umbilico ad hepar;
[42]  ostendunt sanguinem a corde per aortam ad ilia primum descendisse, et inde ad umbilicum
[43]  placentae uteri conjunctum rediisse. Ubi
sanguinis
sanguini
matris se permiscens reversus est ad hepar
[44]  foetus per
sanguinem
venam
umbilicalem. Urachus cum in homine non sit pervius ut in brutis, ostendit
[45]  hominem minus serosi humoris habere et magis ad avium naturam accedere, quae non mingunt;
[46]  foetusque ideo tunica allantoide etiam caret. Connectuntur hae arteriae lateribus vesicae,
[47]  quae ideo videntur ex eo tantum orta quod
sanguinis
sanguis
foetus
attingit
attingendo
in placenta matris
[48]  sanguinem aliquid ibi de humiditate sua deposuerit renesque ibi ex eadem causa producti
[49]  sunt, quippe nondum productis vel saltem auctis intestinis; ilia renes et hepar simul ad
[50]  umbilicum, et cum illo ad placentam matris pertingebant.        
[51]  Omentum semper connectitur ventriculo, lieni et colo, interdum etiam diaφragmati et
[52]  hepati, caetera propendet veli instar supra intestina anterius: nec videtur aliunde
[53]  factum, quam ex vasis quae recipit et fulcit, ut illa in ventriculum, lienem, duodenum
[54]  et colon deferat; cum enim intestina nunc vacuentur, nunc inflentur, vasa ista
[55]  non potuerunt ipsis adhaerere, cumque libera starent, circa ipsa secundae
omenta
[56] 
eodem modo
membranae
ex quibus omentum componitur, eodem modo quo peritonaeum
[57]  factae sunt.        
[58]  Vena portae radices educit varias ex intestinis ventriculo, mesenterio, omentis,
[59]  pancreate, liene et felle, itemque exiguam ex hepate,
unum
unam
etiam nempe vas breve
[60]  educit e ventriculo per lienem: Dico autem ipsam ex omnibus illis locis radices emittere,
[61]  quia in illis arterias comites habet, nempe coeliacam vel mesentericam superiorem
[62]  vel inferiorem quae in ejus extremitates sanguinem mittant, nempe vas breve
[63]  arteriale, sanguinem acidum ex splene ad ventriculum defert, et vas breve
[64]  venale succum ex ventriculo in splenem, ubi acescit, ramos autem


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editors deletion
insertion 1
editor's change


back to index