[ 1]  Manifeste observavi plexus choroides non adhaerere ventriculis, sed instar
tapetiorum
tapetorum
[ 2]  esse ibi appensos, et quidem circa glandulam pinealem, ex qua
onopei
conopei
instar pendent
[ 3]  et tegunt foramen cerebri, quod infundibulum excipit, adeo ut spiritus ascendentes per
[ 4]  hoc infundibulum ex glandula quam pituitariam vocant, ad pinealem inde perveniunt,
[ 5]  modo sint satis fortes. Sin minus reflectuntur 1mo versus ventriculum 4um per
[ 6]  canalem qui est infra nates, deinde versus foramen quod est post nervorum opticorum
[ 7]  occursum; unde elabuntur ex cerebro. Easdem etiam vias sequuntur partes eorum
[ 8]  superfluae, cum sunt satis fortes; et praeterea ex ventriculis versus nates purgantur.
[ 9]  Quippe notavi accurate unam glandulam alteri superponi, infundibulum plane
[10]  esse ejusdem substantiae atque arterias carotides quae ipsi insident.         Cum venae
[11]  omnes
in vitulo cujus caput ita percusserant,
cum
mactando
, ut ossa ab invicem in sutura
lamboides
lambdoides
essent disjuncta
et nares et spatium inter piam matrem et cerebrum et plexus choroides multo
[12]  sanguine concreto implerentur; nullus fuit in carotidibus nec in isto infundibulo,
[13]  nullusque in ventriculis praeterquam circa glandulam pinealem ubi plexus choroides.
[14]  Post concursum nervorum opticorum adhuc patebat via, per quam spiritus ex ventriculis
[15]  egredi possent; licet ibi etiam circumcirca mistus esset sanguis; canalis etiam
[16]  sub natibus patebat, et membranula qua tegitur sursum erat evecta.        
[17]  Novemb. 1637        
[18]  Vitulus e matrice excisus 5. vel 6 hebdomadis post conceptionem ut
[19]  suspicor, erat indicis mei longitudine, a summo capite ad podicem plane formatus
[20]  uteri cornua erant versus anteriorem partem reflexa. Vituli caput erat versus dextrum
[21]  cornu dorsum versus fundum matricis et umbilicus versus orificium; in quo umbilico
[22]  quatuor vasa facile distinxi, quorum duo scilicet rubebant et alia duo magis
[23]  nigrescebant, ita ut 2as venas et 2as arterias esse appareret, reliqua autem
[24]  erant diaφana. Hujus longitudo mediam ipsius vituli longitudinem superabat.
[25]  Non autem erat ullo modo intortus, nisi forte aliquantulum videretur coepisse
[26]  torqueri tanquam si caput foetus fuisset initio versus umbilicum venae, et inde versus
[27]  dextrum latus se convertisset: postquam autem umbilici intestinum a foetu ad
[28]  membranas
illum
investientes pervenerat in duas insignes partes dividebatur, in
[29]  quarum unaquaque erat una vena, et una arteria, quae in plures ramos
[30]  dividebantur, et unae versus dextram, aliae versus sinistram uteri partem se
[31]  spargebant.        
[32]  Immisso deinde stylo satis crasso, nempe magnae aciculae caput in foramen
[33]  nempe quod inter istas duas intestinuli partes apparebat, inveni ibi esse
[34]  patentissimum meatum (urachum videlicet) qui tamen versus foetus umbilicum,
[35]  angustior evadebat. Humor in uracho intestinuli contentus, magis lentus ac glutinosus
[36]  videbatur, quam inter membranas erat.        
[37]  Podex vituli nondum videbatur perforatus, sed
erat
apparebat
tamen puncti
[38]  instar foraminis locus, ut in oculis palpebrarum fissurae rudimenta. Sed
[39]  infra podicem apparebat tuberculum, quod initio pro scroto sumebamus
sed
[40] 
admota
autem acicula vidi esse carunculam
vidi esse carunculam
versus caudam
[41]  reflexam, ut abc et intra istam flexuram esse rimam partem quae caput
[42]  minutae aciculae admittebat, et quam pro vulva foemellae accepi; erant etiam
[43]  4 mamillae formatae, ut in mare, quem alias vidi. Et suspicor in embryone
[44]  scrotum semper humore aliquo distendi, qui humor si foris versus umbilicum reflectatur
[45]  format membra masculi; si versus caudam format femellam; si utrinque hermaφroditum.
[46]  Totus foetus nigricanti sanguine plenus erat unde judico magnum esse calorem
[47]  sanguinis a quo formatur, nempe qui est tantum purissimus, qui per arterias
[48]  matris accedat. Oris anterior pars erat aperta, nondum autem posterior;
[49]  item etiam nares nondum manifeste patebant, sed carunculae ex illis videbantur
[50]  protuberare. Adeo ut a materia intus contenta et egredi volente, debere
[51]  aperiri appareret. Humeri collum et caput paulo magis albebant quam crura,
[52]  venter autem omnium maxime nigrescebat: caput clunibus crassius erat, ventris
[53]  autem regio erat crassissima: aures videbantur esse aliquantulum perforatae,
[54]  sed ab humore etiam egrediente ista autem foramina tegebantur extremitate
[55]  auris triangularis figurae, quae a reliqua cute erat excisa.        
[56]  In hoc vitulo intestinum rectum ad finem usque videbatur esse perforatum, nam erat
[57]  multo crassius jejuno, ut neque colon,
necque
nec
caecum etiam crassius notavi. Ventriculi
[58]  autem tumebant, erantque aliquo humore glutinoso repleti, caro hepatis non erat
[59]  firma, sed instar sanguinis concreti lienem non inveni, sed notavi aliquid ipsi simile
[60]  valde exiguum a tergo ventriculi, quod prius pro hepatis parte sumebam non
[61]  enim erat alius coloris. Renes firmiter adhaerebant spinae erantque valde crassi
[62]  et vicini vesicae, nec ullos ureteres notavi. Unde conjicio illos postea
[63]  a faecibus in recto intestino et colo collectis, sursum propelli. Vesica et urachus intra


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editors deletion
insertion 1
editor's change


back to index