[ 1]  pars III. Excerpto–
[ 2]  rum Anatomicorum
[ 3]  ex Ms. Cartesii
[ 4]  In ovis cerebro primo animadverti ejus figuram inferiorem partibus parum laxatis ut
[ 5]  melius distingueretur circiter talem esse, ab spinalis medulla; c processus quem pontem cerebelli
[ 6]  nominant, d cerebellum; e nervus 5ti paris; f nervus quarti paris, ex g ad h
[ 7]  cavitas exigua, supra quam eminet quasi colliculus h. quem sequitur vallis versus i. ibique
[ 8]  est foramen quod vulvam vocant, et ad l. est concursus nervorum opticorum vulvae
[ 9]  rimam terminans; ibique exterius spinalis medulla terminatur. k est protuberantia
[10]  alba, quae separatis aliquantulum cerebri duabus partibus apparet easque unit; m est processus
[11]  mamillaris
n pun
n
n
punctu
punctum
est nigricans
color intra processus mamillares in cerebri superficie
[12]  conspicuus: in cavitate ad h nullum vidi foramen postquam cerebrum in aqua pernoctasset
[13]  notavi nervorum opticorum substantiam esse mollissimam, contra aliorum omnium durissimam;
[14]  quatenus extra medullam spinalem egrediebantur; in ipsa autem medulla radices nullas
[15]  habere duriores. Pia mater erat etiam longe durior, quam prius.         Inverso
[16]  cerebro, notavi superius torcular Lambda efficere intra duas partes cerebri et cerebellum,
[17]  et emittere vas insigne e medio versus pelvim ejusque partem reflecti supra fornicem qui
[18]  fornix incipit supra tertiam plicam medullae spinalis;
cerebri parte
cerebelli
fibrae
[19]  in medio erant transversae et fere etiam ad latera cerebri
etiam
erant potius oblongae.
[20]  Medulla cerebelli una cum ejus
parte
ponte
, qui totus etiam est ex medulla videtur crassum
[21] 
annullu
annulum
efficere, totam medullam spinalem ambientem. Sed illi adhaeret
[22]  inseparabiliter hic annulus ubique praeterquam sursum, ubi spinalis medulla est excavata
[23]  et processus vermiformis deorsum reflectitur, ut illam cavitatem impleat, estque haec
[24]  cavitas cerebelli ventriculus. Hanc cavitatem sequitur foramen infra 4am plicam,
[25]  sive protuberantiam spinalis medullae, quae omnium minima est, nec ejus duo latera
[26]  rima distinguuntur ut aliae, sed linea recta, quae est unum ex vinculis duorum laterum
[27]  spinalis medullae. a. podex bb vinculum hoc ubi b est 4a plica interior spinalis
[28]  medullae; atque haec 4ta plica directe occurrit intra cerebrum et cerebellum, ideoque nulla rima
[29]  secundas ejus partes separat, quod nulla excrementa illac debent transire sed tertia
[30]  plica quae proprie natibus potest assimilari rimam habet intermediam; subjacet enim
[31]  posteriori parti cerebri, ex qua nonulla excrementa in pelvem delabi possunt.
[32] 
Hoc
Hac
autem 3a plica videntur duo tuberculi subrubri superstantes supra tabulatum
[33]  album cujus una pars est bb, dd altera; cc sunt duo tubercula, e est penis obturans
[34]  foramen per quod ex ventriculis cerebri delabuntur excrementa in pelvim.
[35]  Huic ad foramen quod podicem vocavi continuus est canalis rectus ab a ad pelvim e
[36]  cui superstat planum ae album; denique infra e. Inter e et f duae partes secundae plicae
[37]  inter se uniuntur, ita ut excrementa partium anteriorum per f. possint labi in pelvim
[38]  et illa posteriorum per e.        
[39]  In aure ovis ossicula tria sunt, sed paulo
majora
minora
quam in vitulis excepto malleo, qui
[40]  proportione major est. Stapes
cum
auris
utriusque est plane ejusdem figurae incumbitque supra
[41]  membranulam claudentem unam ex fenestellis cochleae et labyrintho communibus. Nervi
[42]  auditorii notavi tres ramos praeter partem duram, quae per proprium canalem
[43]  ferebatur: praecipuus ramus directe ferebatur ad medium orbium cochleae; 2dus
[44]  multo minor directe infra stapedem, ubi incipiebat canalis ter revolutus
[45]  labirinthi, 3us rursus in labirintho inter primam et secundam revolutionem
cochleae;
[46] 
canalis
, cujus 1ma revolutio tantae erat magnitudinis vel et figurae
[47]  cochlea est canalis spiralis sensim in angustam desinens, vel
[48]  potius duo canales conjuncti, videturque patere tantum ingressum ex fenestella ovali in
[49]  initium unius ex istis canalibus, sed ex ejus fine rursum patere ingressum in finem sive
[50]  angustiorem extremitatem alterius canalis; et denique ex altera latiore extremitate hujus
[51]  secundi canalis via quaedam patet extra os petrosum ut videtur, versus cerebrum,
[52]  an vacua sit ista via, vel nervus, vel aliud quid illam impleat, nondum scio.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
deletion 1
editor's change


back to index