[ 1]  Jam foramina duo ad nares et unum ad palatum ex cerebro maxime conspicua
[ 2]  et aperta erant, et palatum ab isto foramine ad dentes erat quibusdam rimis quasi serratum,
[ 3]  quae factae videbantur flatu ex cerebro in palatum alliso: Os autem maxime apertum
[ 4]  aquam cui innatabat non poterat non admittere, habebatque item duo foramina
[ 5]  in gutture, gulam scilicet
et aspe
et arteriam asperam
, quae semper aperta videbantur
[ 6]  nec epiglottidem notavi, sed immisso per os stylo recta in gulam ivit, cum nihilominus
[ 7]  adhuc pateret arteria; jam liquore glutinoso et multo crassiore quam ille cui innatabat
[ 8]  foetus stomachus implebatur; unde jejuna intestina alba erant; alia non magis
[ 9]  crassa sed nigriora erant; podex denique ni fallor semper patens, sphinctere nondum
[10]  facto, et intestinum rectum album erat, ut appareret nihildum per istud, quam flatum
[11]  et aquam limpidam exiisse.        
[12]  Cerebrum amplum erat et in tres partes a b c ita divisum, ut
eorum
earum
unionem videre
[13]  nequiverim, medulla spinae d exigua: cor nucis avellanae cum putamine magnitudinem
[14]  aequabat nec cum pericardio majus erat uno ex ventriculis cerebri; pericardium durum
[15]  erat imo durissimum; nullum dissepimentum notavi sed diaphragma erat plane
[16]  formatum, pulmones erant maxime rubri, nec solidi, sed instar sanguinis concrescentis,
[17]  item hepar sed magis nigricans; a dextro cordis sinu cavae truncus descendens a sinistro
[18]  ascendens oriebatur. Renes erant maximi et nigricantes, aorta descendens etiam
[19]  maxima, rami ex illa ad renes maximi; ureteres a renibus ad imam partem urachi
[20]  insignes. Vesica autem nulla sed urachus latissimus, instar cuculli vel infundibuli, arteriae
[21] 
ascendentes maximae
umbilicales
maximae; et aortae descendentis ramis quibusdam inserebantur
[22]  grandiores quanquam et hi essent insignes stylumque admitterent. Renes non erant aequaliter siti,
[23]  sed uter altior, non notavi testes albi satis conspicui, etiam intra corpus natabant. Lien
[24]  maxime vegetum, et ex rubro
albo
splendidissimo
quasi caeruleum stomacho adhaerebat.        
[25]  In vitulo ad me allato eadem die qua natus est; cumque certus essem, eum nihil unquam
[26]  edisse; mirum dictu foenum in ore, in gutture, et ventriculo habebat, etiam tantae longitu–
[27]  dinis, quantae est manus: in aliis vero intestinis stercus erat viride in podice et recto intestino
[28]  erat flavescens, adeo ut non modo certum esset, illum antequam nasceretur comedisse, sed
[29]  etiam ex matris oesoφago sive ventriculo per venas ad uterum usque paleas et indigestum
[30]  alimentum defluxisse, ibique a vitulo exceptum fractis scilicet omnibus membranis ipsum
[31]  involventibus, neque enim per umbilicum paleae transire potuissent ad gulam, cum
[32]  praesertim in vena
umbilicari
umbilicali
nihil appareret: in arteriis autem umbilicalibus
[33]  erat sanguis concretus; ren sinister nulli loco fixus haerebat, sed quasi natabat in corpore.
[34]  Uterus (erat enim foemina) habebat cornua utrinque reflexa ni fallor supra arterias
[35]  umbilicales utrinque, hancque puto rationem esse cur cornua
facta
flexa
sint, eique proxime
[36]  testes adhaerebant; stabatque intra vesicam et rectum intestinum hepar fere totum
[37]  erat in latere dextro magis etiam quam in paulo grandioribus, lien vero non
[38]  erat adeo incurvum; incipiebat tamen.        
[39]  Uteri cornua sursum versus umbilicum reflectuntur et in praegnantibus foetus est in ventris
[40]  capacitate infra cornua, unde facile est noscere quodnam sit dextrum cornu, quod
[41]  sinistrum, etiam in vulva excisa: Uterus af non erat plane perforatus,
sed
[42] 
nisi
usque ad b, inde in duos ramos dividebatur, ita ut bf esset paries utrique ramo
[43]  communis fc cornu, et d testis. Intus tota vulva erat exiguis glandulis albis exigui
[44]  pisi magnitudine disseminata usque ad extremitatem cornuum.        
[45]  In vesica vix patebant ureterum meatus, patebant tamen, et stylum
[46]  vitreum admittebant.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editor's change


back to index