[ 1]  atque ibi versus cordis mucronem deflexa sinum dextrum a sinistro in posteriore cordis superficie
[ 2]  distinguebat.         Dexter sinus multo
brevius
brevior
erat quam
[ 3]  sinister etiam proportione magis quam in vitulis ejusque caro mollior: paries exterior
[ 4]  fere triplo minor: intus reperi sanguinem rubicundum, in sinistro vero nigrum et adustum,
[ 5]  vena arteriosa aliquanto etiam mollior videbatur quam aorta, sed quod mirum, ejus
[ 6]  cum aorta conjunctio tam plane evanuerat ut nulla ejus vestigia apparerent nisi tantum
[ 7]  exigua ruga in vena arteriosa. Ipsa autem materia ex qua intermedius canalis
[ 8]  factus fuerat in durum adipem videbatur esse conversa. Meatus vero ex cava in
[ 9]  arteriam venosam plane erat etiam clausus; sed foramen adhuc instar fossae cujusdam
[10]  ex parte cavae cernebatur, et rugae multae in medio transversim protuberantes;
[11]  supra vero et infra excavatae ex parte arteriae venosae.        
[12]  Jam notavi os cordis satis durum, et quo secto medium
medium
rubebat, tanquam
[13]  ex medulla spongioso osse conclusa, erat autem hic os vel potius haec duo ossa in
[14]  radicibus aortae et plus quam mediam ejus orificii partem cingebant, unum quidem
[15]  magis ab anteriore parte cordis inter orificium cavae et aortae habebat exordium et
[16]  ibi cava arteriae proxima est quendam processum deorsum mittebat, pergebatque
[17]  postea usque ad medium intervalli inter aortam et venam arteriosam, ibique nescio an
[18]  alteri ossi jungeretur, vel potius ipsam cartilaginem factum ulterius progrediebatur ad
[19]  usque finem illius interstitii, quod est inter aortam et venam arteriosam
, ibique nescio an
[20] 
alteri ossi jungeretur, vel potius
. Valvula autem ibi in isto intervallo pro
[21]  vena arteriosa existens plane cartilaginea erat et fibrae longe duriores quam
[22]  in sinistro ventriculo, adeo ut longe major inter cordis sinus appareret diversitas
[23]  quam in vitulis.        
[24]  Non accurate distinctae erant valvulae arteriae venosae et licet duae caeteris
[25]  majores apparerent in angulis; tamen etiam aliae duae esse videbantur, adeo ut 4 possent
[26]  numerari.         Caeterum pericardium adhaerebat ipsi cordi non tantum in
[27]  basi sed etiam in parte posteriori a basi ad mucronem usque ad latitudinem 3 aut 4 digitorum;
[28]  innumeris fibris ei erat consutum quae fibrae in extremitatibus duriores erant quam in medio atque
[29]  in sinistra parte quam in dextra. In medio autem cordis inter istas fibras erat instar
[30]  cujusdam glandulae pisi romani magnitudine et figura prominens album tuberculum, quod
[31]  ibi intra ipsam cordis tunicam erat adnatum. Circumquaque vero pericardium
[32]  erat adiposa quadam veluti spuma conspersum et contectum.        
[33]  In vitulo bimestri vel trimestri ex matrice exciso haec observavi : orificium valvulae
[34]  erat
accuratissime
arctissime
clausum in b. vasa utrinque erant in f. et g. ex cornibus e et c, e
[35]  dextrum erat longe majus altero et in id corium foetus extendebatur; non autem in sinistrum
[36]  caput foetus erat versus illum, sed amnios non tam longe extendebatur sed magis in ovalem
[37]  figuram in medio, ut a dorsum foetus erat in h. umbilicus in i. contortus ut m ubi cutis
[38]  inter cornua c et e erat corrugata, quoniam uterus creverat versus d non autem versus b
[39]  et tanto arctius ejus os claudebatur; natabat autem foetus in magna aquae copia quae cum
[40]  illo includebatur, pedibusque erat erectis, apparebatque illos nunquam adhuc fuisse incurvatos,
[41]  sed crescente paulatim foetu
in curvaturas
fieri juncturas et articulos. Cartilago autem
[42]  erat in genibus et aliis tam longa, quam esset ipsum os femoris vel tibiae,
[43]  pedes autem erant perfecte formati, cauda etiam longior quam in adultis, item
[44]  etiam penis, qui omnino usque ad umbilicum protendebatur, ibique
vero
erat in
[45]  concavum quodammodo reflexus, ut videretur ipsius nervum initio eo usque
perrixisse
perrexisse
;
[46]  jam autem imminui praeputiumque ibi crescere. Penis nullum habebat foramen
[47]  sensibile. Scrotum etiam erat pro mensura corporis magnum et humore tantum
[48]  glutinoso plenum testes enim erant adhuc in corpore. Mammae autem quatuor
[49]  supra scrotum tanquam assicularum capita, maxime conspicuae eminebant:
[50]  reliquum corpus erat perfecte formatum; aures, os, nares, ut in adultis, solae oculorum
[51]  palpebrae nondum erant divisae, foris tamen jam apparebant futurae rimae vestigia
[52]  et tensa ibi cutis paulatim eradi videbatur: tunicae omnes foetum involventes erant
[53]  pellucidae,
sola
solum
corion erat
cotelydonibus
cotyledonibus
distincta
distinctum
per quos cotyledones apparebat
[54]  foetum umbilicum ad se traxisse: mammulae enim uteri in illis erant inclusae, quae
[55]  mammulae erant paulo magis albae, cotyledones paulo magis ex rubro nigricantes.
[56]  Intima autem tunica quibusdam maculis instar lentis quae in aqua corrupta gignitur
[57]  erat intus affecta; itemque umbilici pars exterior intra illam et foetum existens, erant
[58]  hae maculae albae et quasi ex adipe; ut omnino viderentur esse vitium ex
aquae
aqua
intus
[59] 
commotae
commota
contractum. Nulla adhuc ibi erat offa, qualis ab aliis describitur, ut inde omnino
[60]  appareat offam istam esse crassius excrementum alvi quod nondum foetus egesserat, quia
[61]  nimis juvenis.         Apparebat etiam quam sit ridiculum fingere aquam cui
[62]  foetus innatat, esse ejus sudorem; cum esset tam copiosa, et procul dubio crescente foetu
[63]  diminuatur. Cornu sinistrum uteri vacuum erat, taetrum odorem exhalabat, et
[64]  quasi ascarides exiguae in ejus initio apparebant.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
editors deletion
editor's change


back to index