[ 1]  Postea resectis arteriis et auriculis plane utrinque
disscissis
discissis
clare cognovi quomodo valvula
[ 2]  ex cava ad arteriam venosam esset disposita, nempe tali modo, ut recta ex cava sanguis
[ 3]  in extremitatem auriculae sinistrae ingrederetur atque inde postea tum ad pulmones tum in sinum
[ 4] 
sinum
sinistrum regurgitaret; ita tamen ut nihil omnino per illam ex sinistra parte in
[ 5]  dextrum sinum regredi posset.        
[ 6]  Inspexi deinde in basi, vasis resectis qualia essent eorum orificia; erantque ut ibi
[ 7]  appinxi . a est cava, b arteria venosa, c. vena arteriosa, in medio est aorta
[ 8]  cujus valvula inter c. et a. vix poterat aperiri aliae duae semper patebant, ideoque arteria venosa
[ 9]  ibi erat inflexa, nec nisi duas valvulas habitura ex quibus unica erat formata, qua
[10]  sola ab aorta separabatur; alia autem vasa omnia satis crasso interstitio ab invicem
[11]  sejungebantur,
(+ margini ascripta +) imo istae rugae erant pars auriculae quam eo intus depresserat ut appareret totum cor a cava esse factum ex eadem materia ex qua auriculae cum tamen paulatim ejus tunica durior evaderet: non autem cordis caro quod non ita alluebatur humore intus transeunte, et ideo cavae et valvulae ex ea videbantur diversae naturae quam cor.
d.b.c. est sinus sinister d a c e dexter circuitus cavae in a erat
[12]  intus rugosus, caro cordis in c. ad venam arteriosam magis prominebat quam in
[13]  caeteris locis.        
[14]  Secui deinde mucronem cordis illumque reperi tantum in aorta et vena
[15]  arteriosa perforatum, erat autem foramen plane corrugatum intus
[16]  tanquam vesica manu pressa, et poterat everti tanquam auricula planeque
[17]  ejusdem fabricae intus videbatur, nec caro in summo mucrone magis
[18]  crassa erat: eminebant vero ex eo fibrae quaedam albae quae retis instar
[19]  intertextae et prominentiis in sinus cavitate existentibus adhaerebant sursum versus;
[20]  erant vero tantum istae fibrae versus aortam.         Secui deinde eundem mucronem paulo
[21]  altius ubi perspicue vidi foramen ab aorta et arteria venosa esse rotundum a venis vero
[22]  oblongum; et illum amplectens ut a b c. Incipiebant vero etiam fibrae esse in sinistro
[23]  sinu versus arteriam venosam. Secui deinde cavam in a a basi ad mucronem per exterius
[24]  apparentia sinuum interstitia, et eodem modo venam arteriosam in b, mansitque totus ventriculus
[25]  a e b expansus, ita
tantum
ut tamen
appareret intermedia f e et columna intra f e sita
[26]  de qua supra cujus basis erat c e,
(+ margini ascripta +) exterius inferiori parti istius columnae quasi basis alterius adjuncta erat ex quo fibrae dividentes valvulas cavae in o veniebant
aut circiter, carnis autem densitas circumquaque fere
[27]  aequalis et quamvis oblique secta non tamen erat latior quam g h. Aperui denique arteriam
[28]  venosam in sui medio nempe c d et scidi membranam f inter arterias positam
[29]  potuitque totus sinus repraesentari ut pictum est, et manifestum erat, hunc
[30]  sinum ita angustum esse, quia fuerat a dextro compressum: ejus autem caro
[31]  ubique aequaliter densa duplo aut circiter densior quam alterius non tamen
[32]  multo latior sed compactior; nec vero erat magis lata vel densa in medio pariete
[33]  quam in reliquis adeo ut videretur sinus quidem hic sinister fuisse quidem inflatus
[34]  et rotundus eique postea superaccrevisse sinus dexter tanquam operculum. Notandum
[35]  etiam aperto sinu sinistro per medium arteriae venosae d c tantum potuisse explicari
[36]  priusquam valvula f scinderetur atque post; adeo ut ora venarum essent multo laxiora
[37]  quam arteriarum nempe cavae orificium erat omnium latissimum; minimum erat
[38]  aortae, reliqua duo fere aequalia.        
[39]  In bove animadverti cavum cui implantatus fuerat umbilicus, non amplius crassiuscula
[40]  carne circumvallatum sed plane acuminata, recedebatque a felle 4 digitorum
[41]  distantia erat hepatis caro magis colorata quam vitulorum, pulmonum vero minus,
[42]  sed plane albicans.        
[43]  Duae tamen apparebant insignes et nigricantes venae cutaneae cordis, utraque ab
[44]  eadem origine ortum ducebat nempe a ramo insigni cavae, qui per medium parietem cordis
[45]  ab ingressu cavae ad auriculam sinistram pervadens ibi 1mo bifariam dividebatur interjecta
[46]  valvula ejusque ramus inferior rursus bifariam divisus unam sui partem
[47]  perpendiculariter ad mucronem cordis descendentem supra medium sinistri sinus emittebat.
[48]  Altera oblique infra sinistram auriculam serpens postquam ad ejus finem pervenerat versus
[49]  mucronem cordis in separatione utriusque sinus anterius flectebatur; alius vero ramus
[50]  istius venae omnium maximus supra sinistram auriculam serpens sursum ascendebat et
[51]  juxta illam nervulus descendebat versus cor, qui tamen in pericardio videbatur absumi
[52]  ut et alii nervi quotcunque mihi occurrerunt; notavi praeterea valvulis claudi orificia
[53]  venae azygos et axillaris quae a cavae ascendentis trunco veniebat, ita ut sanguis
[54]  per illas facilius versus cor laberetur quam inde posset regredi. In arteriis autem
[55]  nulla prorsus ejusmodi valvularum vestigia apparebant: ipsae autem cordis valvulae erant
[56]  ut in vitulis nempe cavae
nempe cavae
et arteriae venosae minus perfectae, venae autem perfe–
[57]  ctissimae, aortae perfectae quidem, sed quae tamen non tam plane claudebantur quam vena
[58]  arteriosa: hujusque orificium proportione minus erat quam in vitulis aortae majus.        
[59]  Ex duobus ramulis aortae immediate supra valvulas egredientibus sinister deorsum
[60]  ad mucronem cordis anterius inter utrumque sinum simul cum vena flectebatur; dexter
[61]  oblique serpens infra dextram
auriculae partem
auriculae
auriculam
paulatim in cor absumebatur, quatuor
[62]  exiguis ramulis statim ab initio in cor demissis. Sed et sinister ramus cujus tamen
[63]  unam partem jamjam descripsi unicum praeterea ramulum in ipso initio in cor
[64]  demittens maxima sui parte infra sinistram auriculam ad principium cavae usque serpebat,


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editors deletion
insertion 1
editor's change


back to index