[ 1]  Observationum Anatomicarum ex ⟨M⟩so. Cartesii (II)        
[ 2]  Secta posthac gula in directum reperi adhuc herbarum frustula intus indigesta, unde mihi
[ 3]  innotuit hunc vitulum fuisse grandiorem natu quam mihi erat relatum, jamque
[ 4]  herbas comedisse quae ibi in palearibus haerebant.        
[ 5]  Notavi etiam in aspera arteria, duos inferiores ramos ex eodem annulo infimo et latiori
[ 6]  emergere; 3tium vero dextrum 7em altius et in reliqua denique arteria quamvis totam non
[ 7]  haberem, 40 tamen annulos numeravi, quot fuerint amplius ignoro.        
[ 8]  Dixi quidem supra quo pacto venulae et arteriolae in cordis superficie apparerent. Fibrae autem
[ 9]  ex quibus ipsa cordis caro constat in alias partes flectuntur, nempe vel omnes perpendiculariter vel
[10]  certe potius a dextra ad pectus, nec sane ventriculorum distinctio in illis est cujusdam momenti,
[11]  sed recte consideranti videtur tota cordis caro ab impulsu cavae facta esse quae mittebat
[12]  sanguinem versus mucronem, et inde major ejus pars in partem sinistram flectebatur. Qui vero
[13]  spiritus erant subtiliores, magis versus medium cordis sive ipsam motus originem reflectebantur;
[14]  in
aorta
aortam
qui crassiores supra erant in venam arteriosam, qui vero subtilissimi per cordis carnem
[15]  evadebant reflectebantur deorsum in exiguum istud foramen quod notavi esse infra cavam
[16]  ibique sequebantur vestigia primae venulae (quo solo in loco vasa cordis
cutacea
cutanea
et ejus
[17]  fibrae eandem viam servant) ac deinde in spatio intra pericardium contento dispergebantur; ibique
[18]  condensati ipsum cor vel alebant, vel certe conservabant. (In via autem ista primae
[19]  venulae carnis fibrae utrinque latiores in basi cordis versus mucronem in illam confluebant pari
[20]  modo utrinque non tam accurate, sed sinistrae magis versus mucronem in dextrum flectebantur[)].
[21]  Jam sumendo sinum duos ramos aortae et venam arteriosam, videbatur facere unicum
[22]  vas ex anteriore cordis basi egrediens, contra auriculae utrinque cum carne intermedia partem instar
[23]  valli cingebant per quam partem tum cava, tum arteria venosa et cavae propago sinistra
[24]  in cor penetrabant: haec cavae propago est haud dubie coronaria dicta, et ubi habet ortum
[25]  a cava disseminat omnes venulas quas supra notavi esse in superficie cordis, quae ideo vergunt
[26]  in alias partes quam fibrae cordis
quae
basi cordis crescente magis quam
juncta
mucro
harum fibrarum extrema
[27]  locis quibus adhaerebant manserunt affixa.        
[28]  Apertis postea vena cava in directum et duabus auriculis et coronaria, vidi istam coronariam
[29]  ab origine mucronem versus descendentem ibi paulatim ex corde se subtrahere, cum interim meatus
[30]  essent transversi in fibris cordis per quos in cor rursus penetrabat, quicquid per illam egredi
[31]  conabatur; eodem modo ramus ejus praecipuus per medium parietem transiens excipiebatur
[32]  a quatuor aut quinque exiguis foraminibus in basi cordis si quid crassius per illam effluebat
[33]  ex quibus unum directe respondebat illi supra notato infra cavae ingressum in cordis cute. Vidi
[34]  quoque distincte partem cavae inclusam in pericardio plane ejusdem fuisse substantiae atque
[35]  auriculas cavamque ab initio sursum ascendentem ocurrente illi obstaculo stagnasse
[36]  in pectore, ibique in molem f.b.c. ex duabus auriculis et carne media concrevisse, postea
[37]  vero exitum sibi fecisse, tum sursum versus pectus per e, tum versus spinam in pulmones per
[38] 
d.
a.
arteriam venosam; ac praeterea in medio istius molis carneae cor formasse, tandemque in illud
[39]  et per b et per valvulam inter b. et d. suos ventriculos excavasse; valvula
[40]  enim ista adhaerebat moli carneae in parte i per quasdam fibras, ita ut pateret sanguinem
[41]  quidem semper decidisse per illam ex cava in sinistrum ventriculum, nunquam vero quicquam
[42]  ex sinistro ventriculo in
dextram
dextrum
vel cavam, sed quod ex sinistro ventriculo redundabat in
[43]  pulmones, ibat per arteriam venosam, ex qua rursus in cor regurgitabat, ex qua regurgi–
[44]  tatione formata est valvula bi.        
[45]  Erat os dextrum cavae in cor triangulare quodammodo unde 3 ibi valvulae, os vero tum
[46]  cavae tum arteriae venosae in sinistrum quasi ovale, unde tantum duae, idque ex conjunctione
[47]  sinuum necessario sequebantur.        
[48]  Apertis postea aorta et vena arteriosa praeter vulgaria omnia animadverti
[49]  tres venae valvulas vix totas posse aperiri claudi autem quam maxime carne scilicet
[50]  intra ipsas protuberante, item valvulam aortae quae pectus respiciebat, eodem modo
[51]  aperiri vix posse propter eandem rationem, sed alias duas e contra vix claudi posse, quod
[52]  juvat ad cognoscendum, cur major vis in sinistro latere confluxerit. Denique ibi observavi
[53]  nervum (sexti paris ut puto) in cor absumi inter aortam et venam versus anteriorem
[54]  partem, jungebantur autem aorta et vena in communi valvularum interstitio indissolubiliter.
[55]  Excussi deinde venas et arterias cutaneas venae erant 1a ex 4 venulis perpendicularis ad
[56]  mucronem ex cava et secunda ex propagine cavae cutanea, et alia inter utramque in basi cujus
[57]  originem, non vidi apparentem, nec item aliarum quae deorsum ex ea descendebant quamvis
[58]  caeterae magis sanguineae apparerent, puta propter situm. 3tia et 4ta ex supra nominatis
[59]  simul veniebant a ramo ex aorta in medio valvulae posterioris exeunte. Ramus autem
[60]  ex medio valvulae anterioris (de quibus supra) exibat quidem in cutem ex medio cordis versus finem
[61]  auriculae dextrae, sed majori ex parte in ipsum cor rursus absumebatur: caeterum venae istae
[62]  cutaneae et arteriae non poterant ab invicem visu distingui nec alio modo nisi ratione
[63]  originum, earumque tunicae erant versus extrema tenuissimae et facile a cordis carne
[64]  separabantur et perforabantur in extremis.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editors deletion
editor's change


back to index