[ 1]  Consideravi postea figuram cordis illudque sursum sinistra per aortam et cavam ascendentes
[ 2]  attrahens et per cavam infra tanquam ex hepate paululum dextra trahens verum,
[ 3]  ejus situm sum contemplatus, veniebatque cava paululum a dextra et posteriore parte; vergebatque
[ 4]  in sinistram et anteriorem, ascendebatque supra aortam ita ut vicinior esset pectori. Jam
[ 5]  vidi ambarum auricularum origines dextra enim cava deorsum incipiens ei ascendenti
[ 6]  adnascebatur, ejusque extremitas erat in sinu inter aortam recta ascendentem et tubum
[ 7]  aortae descendenti, et venae art. communem, ideoque sursum erat magis inflexa, contra
[ 8]  vero sinistra veniebat a ramo satis insigni, qui a cava veniens per medium cordis parietem
[ 9]  tubum aortae descendentis amplectebatur, et nescio an rursus cavae
conjungeretur
jungeretur
versus caput
[10]  vel seorsum ascenderet, vel
rursus
potius
inter pulmones absolveretur; sed auricula sinistra ei adnata
[11]  non tam alte cum illo sequebatur, depressa scilicet a trunco cavae descendentis sub quem latebat,
[12]  ideoque ejus extremitas deorsum flectebatur, quanquam etiam in medio sui etiam aliquantulum magis
[13]  deorsum
dependeret
descenderet
, non erat vero minor dextra, et utraque habebat extremitatem instar cristae
[14]  galli totaeque erant corrugatae, sed sinistra duobus in locis magis rugosa, quod nempe 1o ascendebat
[15]  cum ramo cui adnascebatur, postea vero descendebat a trunco cavae pressa; quare etiam
[16]  duobus in locis deorsum flectebatur.        
[17]  Jam circa basin cordis undiquaque adeps erat, nulla vero versus mucronem nisi quaedam
[18]  vestigia, quae per quasi venas super cor apparentes descendebat, cujusmodi erant quatuor
[19]  ex triplici tantum origine. 1ma erat infra cavam hepar versus tanquam ex origine auriculae
[20]  dextrae quae desinebat versus, mucronem magis, ut puto, quam cavitas dextri ventriculi, cujus
[21]  tantum lineamenta referebat; secunda ex origine auriculae sinistrae veniebat
[22]  descendens quoque versus mucronem tanquam vestigium ventriculi sinistri, sed jungebatur tamen
[23]  tertiae longe altius quam in fine cavitatis sinistrae; nec
ascendebant
ostendebant
nisi per exiguum
[24]  sinistrum sinum, simul tamen junctae usque ad finem mucronis fere descendebant. Jam tertia
[25]  et quarta simul oriebantur ab extremitate auriculae sinistrae nempe in sinu a descensu aortae
[26]  facto, quarum 3a ut dixi 2ae jungebatur ita ut ex protuberantia foris apparente posset
[27]  tamen judicari cavitatem dextram non adeo esse profundam. Jam 2da et 4ta, aliaeque
[28]  innumerae quasi venae a basi cordis versus mucronem non ad perpendiculum descendebant, sed
[29]  tanquam a spina versus sinistram, deinde ad dextram flectebantur; sola 1a videbatur
[30]  esse perpendicularis quae vero in sinistro latere erant minus flectebantur quam quae
[31]  in dextro; sola tertia denique in contrarias partes flectebatur,
ut scilicet,
ut scilicet 1mae
[32] 
jungerentur: apparebat
jungeretur: apparebant
vero etiam tales venulae transversae in ipsa basi una inter
[33]  origines utriusque auriculae, alia sub auricula sinistra; sed erat etiam alius exiguus ramus
[34]  ex dextrae auriculae extremitate versus extremitatem sinistrae reflexus, tanquam
[35]  ut cum tertia vena concurreret. Notandum vero ex his quas voco quasi venas
[36]  alias revera venas videri, alias tantum
vel arterias
arterias vel
nervos: Avulsis deinde quam potui
[37]  accuratissime fibris tenacissimis ex pericardio quae vasa e corde egredientia circum–
[38]  plicabant, ipsa vasa
circumplicabant
consideravi
, quae erant duo ab origine
[39]  maxime unum ex media basi nempe aorta, quae recta quidem sursum tota ascendebat, sed
[40]  statim in duos ramos dividebatur, e quibus sinister deorsum in aliud majus vas
[41]  ferebatur: aliud foris plane ex anteriore
pectoris
cordis
parte egrediebatur, nempe vena
[42]  arteriosa, quae statim versus sinistrum deorsum versus tendebat, sed statim etiam haec in duos
[43]  ramos secabatur, e quibus superior et dexterior in aortam descendentem confluebat quod
[44]  vas aortae descendentis erat omnium longe maximum et decuplo
major
majus
trunco cavae,
[45] 
minor
minus
tantum erat venae arteriosae initio, in quo notanda erat insignis ruga in egressu
[46]  e corde quae ibi cavitatem faciebat, eratque indicium illud fuisse longe majus sed jam
[47]  decrescere.         Alter vero venae arteriosae ramus inferior statim in duos alios insignes
[48]  ramos dividebatur, qui in duobus pulmonum lobis ibant, horumque dexter rursus ex se 3tium
[49]  ramum insignem emittebat, pro superiori parte dextri pulmonis, adeo ut omnino
3tius ramus
[50] 
tribus ramis
asperae arteriae responderent; notandum vero hos duos ramos praecipuos supra
[51]  duo foramina arteriae venosae existere et esse latiores imo tertium supra tria
[52]  foramina venae arteriosae; item hos tres ramos non diu conservare duritiem membranarum
[53]  suarum sed absque ulla sectione a carne pulmonum avelli potuisse, ita ut vix transversi
[54]  digiti latitudinem retinerent.        
[55]  Notavi praeterea nervum exiguum (procul dubio ex 6to pari) inter initia venae arteriosae et aortae
[56]  ex medio cordis sursum cum aorta ascendentem. Vasa ad cor ingredientia erant truncus
[57]  cavae ae qui fere solus proprie cor ingredi videbatur; alia vero vel ex ipsa vel a
[58]  corde esse exorta nempe ramus e d c per medium parietem de sursum dc ascendebat in
[59]  parte sinistra, deinde tria orificia i o l arteriae venosae tribus asperae ramis correspondentia.
[60]  Erat autem d f e carnea moles utramque auriculam conjungens et plane ejusdem cum illis sub–
[61]  stantiae et cum vena cava, erat autem sinus in puncto e inter illam et dextram
[62]  aurem, quare alias dixeram sinistram auriculam esse quasi duplicem. Infra autem istud
[63]  punctum e, ubi 1ma quasi vena cordis cutanea basi committitur, est exiguum foramen
[64]  adeo angustum, ut nondum sciam an penetret in cor longius denique inter vasa
[65]  omnia ubicunque erat aliquid spatii illud adipe quadam molliori et in glandulas
[66]  degeneranti replebatur, nec istarum glandularum substantia aliter a
[67]  cordis adipe differebat, quam auricularum caro a cordis
[68]  carne, quod nempe
[69]  una motu firmiore
[70]  fuerat siccata quam
[71]  altera idem etiam
[72]  dicendum de differentia
[73]  inter venae et arteriae
[74]  tunicas.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editors deletion
editor's change


back to index