[ 1]  Notavi in tertio vitulo recens nato, et in cujus ventriculo nondum lac cernebatur, sed materies
[ 2]  quaedam ex viridi nigrescens, ejus intestinum rectum supra modum fuisse inflatum et solo flatu
[ 3]  impletum supra vero aliud intestinum fuisse quadam materia nigra plenum et multo angustius.
[ 4]  Vesica etiam erat ingens, et multum aquae continebat. Hepar vero minus erat quam praecedentis
[ 5]  et ejus caro super umbilicum minus extuberabat; et fel minus ab eo removebatur, lien vero
[ 6]  dorsum (+ an deorsum ? +) versus in sinistra parte vergebat.         Aspera arteria non
[ 7]  erat tam dura quam praecedens, cristamque etiam habebat ut praecendens. Cui a sinistris gula
[ 8]  incumbebat; gulae autem truncus aortae descendentis amplissimus, eratque ad huc magis a sinistris
[ 9]  quam gula. ab. aspera arteria, b.e.f. truncus cavae descendentis; cd. gula gh.
[10]  vena cava ab hepate h ad cordis partem g ascendens.         Pulmo dexter in duobus asperae
[11]  arteriae locis ejus vasa admittebat, sinister vero tantum in uno loco, qui respondebat parti
[12]  inferiori dextri lateris infra truncum aortae descendentis, adeo ut videretur initio aortam ex anteriore
[13]  thoracis parte versus sinistram partem ac deinde in dorsum supra pulmonem sinistrum ascendisse priusquam
[14]  ex dorso viam sibi rursus fecisset, adeoque sinistrum pulmonem amplectendo ejus vasa ex aspera
[15]  arteria venientia depressisse; apparebant autem, excisis scilicet pulmonibus inter ora,
[16]  vasorum in illos ingredientium duo insignia utrinque unum e regione posita quae videbantur
[17]  esse venae arteriosae partes eratque sinistrum immediate infra truncum aortae descendentis,
[18]  infra haec utrinque etiam unum insigne erat, quod videbatur esse ex arteria venosa, sed in
[19]  sinistro latere videbantur esse plures alii, nec praecipuum erat tam insigne quam in dextro
[20]  quae unde revera prodierint, ablato pericardio cognoscam.         Antequam
[21]  pericardium tollerem manifeste observavi nervum qui a collo supra dextram partem pericardii
[22]  anterius ad diaφragma descendebat, sed et alium quoque ? supra sinistram partem pericardii eodem
[23]  fere modo ad diaφragma ibat nisi quod priusquam ejus carnem ingrederetur in duas partes
[24]  scindebatur, in ipsam enim diaφragmatis carnem utrinque penetrabant, et ibi absumebantur.
[25]  Circa lienem observavi ejus partem quae erat versus spinam esse incurvam et intus velut
[26]  exulceratam (ut etiam erat in praecedenti) et in postrema ejus parte paulo crassiorem,
[27]  in medio ejus curvitatis erant simul ingressus omnium vasorum, id est venae insignis,
[28]  arteriae item insignis, et nervi, unde videtur aperte ostendi lien in medio posterioris
[29]  partis initio fuisse genitum et postea ibi fuisse protrusum, jecore in dextram partem recedente.
[30]  Pericardium tribus membranis tenuissimis alligabatur, quarum una sursum videbatur
[31]  esse intersepiens, vel alia infra intersepientem adnata, nec notavi essetne simplex vel
[32]  duplex: duae autem aliae inferiores a diaφragmate una simul cum vena cava, alia sinistra
[33]  cum oesophago et aorta (quae ibi oblonga quadam glandula interjecta separabantur, et aorta
[34]  magis versus spinam dorsi erat) ascendebant: Erant autem hae duae membranae in
[35]  pericardio parvi digiti latitudine ab invicem sejunctae, unaquaeque duplex, et ex his
[36]  omnibus simul membranis alia circa totum pericardium producta erat, multis quasi glandulis
[37]  vel adipe conspersa, quam totam a pericardio separavi. Separavi deinde cavam a diaφragmate,
[38]  et notavi ramum exiguum ab illa in diaφragma permeantem, moxque in duos et plures
[39]  ramos dispersum. Separavi oesophagum ab eodem, notavique duo vasa insignia (quos
[40]  puto nervos sexti paris) simul cum oesophago descendentia. Separavi deinde aortam
[41]  quam vidi per aliud foramen transire quam oesophagum, nempe juxta spinam, nec ullum
[42]  aliud vas cum illa animadverti. Separavi deinde nervos oesophagi quos omnes agnovi ab
[43]  eadem origine esse; unus tamen superior in duos versus cerebrum dividebatur qui duo utrinque
[44]  per pulmones et pericardium fibras mittebant, sed et reccurrentes ad asperam arteriam
[45]  et alter inferior vel ab istis duobus vel ab uno saltem pro certo veniebat.        
[46]  Separavi deinde oesophagum quem vidi distincte per latus sinistrum asperae arteriae
[47]  descendentem accurate in medio inter utrumque pulmonem descendere, adeo ut ejus descensu pulmones
[48]  viderentur esse divisi.        
[49]  Discidi postea pericardium constans membrana tenui quidem sed tensa et quasi cornea,
[50]  utrinque laevi et polita (detracta nempe supra eam membrana ex pleura :) in eo humor adhuc
[51]  aliquis erat. Nulli parti cordis versus mucronem adhaerebat, sed circumquaque basi et ejus vasis et
[52]  asperae arteriae sive pulmonibus tam firmiter adhaerebat, ut fuerit abscindenda, frangebantur enim
[53]  vasa cum illam volebam avellere; notavi autem primo illam trunco cavae versus hepar ita
[54]  firme annecti huncque truncum qui totam aurem dextram amplectens trunco aortae ascendenti et ramo
[55]  venae arteriosae adhuc intra pericardium existens jungebatur
:)
conscendere et illa in parte ex pulmonibus
[56]  egredi, adeo ut non adhaereret trunco cavae nisi in ejus ingressu et egressu adhaerebat eodem
[57]  modo aortae et venae arteriosae in
illorum
illarum
egressu sed ita firmiter ut sursum adducta appareret
[58]  illam ex corde egredi, deorsum vero e regione quidem vasorum ex ipsis vasis alibi ex pulmonibus.
[59]  Separavi deinde asperam arteriam notavique illam cordi non adhaerere, nisi mediante pulmonum
[60]  corpore, item in illa tres esse insigniter distinctas partes per quas pulmonibus jungebatur, duas
[61]  scilicet a. et b. in dextro;
3tia
3tiam
in sinistro. Caro autem pulmonum adhaerens pericardio admittebat
[62]  vasa e corde ex quatuor locis quorum duo d et e jungebantur vasis ex c. f vero jungebatur cum b
[63]  et g cum a, et truncus aortae descendentis erat in medio h versus anteriorem partem descendebatque
[64]  versus i deprimendo d et e. Item vasa asperae arteriae egrediebantur quidem paulo magis
[65]  ex posteriori parte ejus quam ex anteriori, sed postea paulo magis in anteriorem flectebantur
[66]  quamquam hoc non ita videatur effatu dignum.        


all layers on
all layers off
last version
text replacement
editors deletion
editor's change


back to index