[ 1]  In vituli junioris corde notavi manifeste parietem medium componi ex duobus
[ 2]  ventriculorum parietibus, item dextri b ventriculi cavitas erat inflexa, ut cd, et
[ 3]  sinistri a erat triangularis e. Item nullae adhuc erant valvulae arteriae venosae nec
[ 4]  venae cavae
imo erant earum rudimenta
, sed in dextro sinu illud tuberculum rotundum, quod duas valvulas conjungebat
[ 5]  in priori corde, in hoc erat instar columnae conjungens medium parietem cum pariete
[ 6]  externo dextri lateris, ita tamen ut adhaereret medio parieti versus basin, et externo
[ 7]  versus mucronem. Item valvulae aortae et venae arteriosae erant perfecte factae, ut
[ 8]  in priori mucro sinistri lateris multo longius producebatur quam dextri, et erat longe
[ 9]  magis cavum in fine, apertum erat illud sinistrum latus a dextro amplexum fuisse sic
[10]  complicatum, et poterat adhuc explicari. Caro erat mollior, multo quam praecedentis.
[11]  Latus dextrum erat superior et omnino versus sternum positum,
latus
atque
auricula
[12]  dextra etiam superior.         Gula magis versus sinistrum latus asperae arteriae
[13]  descendebat quam versus dextrum ab origine et aspera arteria habebat in posteriori
[14]  parte quasi cristam quandam cui gula incumbebat a sinistris.        
[15] 
Vena arteriosa sic initio a cava procedit per spiram abc et dividitur in tres ramos,
[16] 
quorum 2 d et e ad utrumque pulmonem tertius f cum aorta confunditur, estque canalis
[17] 
ille medius, de quo libri, qui paulum in adultis obliteratur.
       
[18]  Notavi hic venam umbilici esse ejusdem fere compositionis atque tunicae arteriae.
[19]  Hic videtur initio cava fuisse in anteriore parte atque inde ascendendo per sinistram
[20]  partem supra cor transiisse versus spinam, atque ibi in arteriam magnam descendisse (simulque
[21]  in pulmones, ut vena arteriosa existens) ramos emisisse. Tuncque arteria venosa etiam
[22]  in
ex
anteriore
parte, sed magis versus latus dextrum
descendere
descendendo
cor fuisse ingressam,
[23]  atque inde versus sinistram ascendisse rursum in aortae partem ascendentem simulque ramum
[24]  in venam arteriosam demisisse, qui sensim factus est ramus aortae descendentis venae
[25]  cavae truncus ascendens dirigebatur in sinum inferiorem auriculae sinistrae per laxam valvulam
[26]  ibi positam, atque inde in sinistrum ventriculum cum arteria venosa quae multis ramis
[27]  in sinum sinistrum ex pulmone descendebat, qui rami faciebant superiores anfractus
[28]  auriculae sinistrae. Solus igitur ramus cavae descendens a capite in dextrum sinum ingrediebatur
[29]  imo etiam ascendens prius eo ibat quam ad sinistrum, sed erat vas insigne (simplici
[30]  tunica praeditum) in summo medii parietis inter ingressum cavae et arteriam venosam a
[31]  dextro ventriculo supra sinistram auriculam ad truncum aortae descendentis se applicans,
[32]  nempe erat alius ramus cavae ascendentis.        
[33]  Circa 1mum hepar juvenis vituli haec notavi, 1o vena umbilicalis ita in
[34]  hepar immergebatur, ut hepar supra revolveretur, et quasi fossam faceret duorum
[35]  digitorum quasi profunditate, in quam venam umbilicalem admittebat, ligamentum
[36]  e peritoneo suspensorium dictum, venae quoque umbilicali adhaerebat, videbaturque
[37]  distinguere mediam partem ejus hepatis qui fuerat antequam traxisset umbilicum, nempe
[38]  forma hepatis erat maxime irregularis, in dextro enim latere quadruplo vel quintuplo
[39]  major erat quam in sinistro, nempe quod ventriculus ex sinistra parte illum repulerat, eratque
[40]  ejus quidam lobus d in dextro latere, cui apparebant etiam ligamenti suspensorii vestigia
[41]  quae recta per a c super hepar transibant, infra vero suspicor ea ab accedente
[42]  ventriculo rupta fuisse, et videbantur ita deflexisse, ut ex c ad i vasa fellis, et ab
[43]  i ad d lobum dextro ascititium procederent, unde patet fellis vesicam e genitam
[44]  fuisse, cum hepar magna vi cresceret, tumque illam non tam in
[45]  dextro latere, ut est in adultis, sed in ea parte, quae tum erat hepatis media genitam
[46]  fuisse, et in loco a cava maxime remoto. Manifestum erat etiam venam portam
[47]  totam a vena umbilicali procedere, ductus enim ab umbilico ad portas hepatis erat praecipuus
[48]  aliusque erat inde ad lobum dextro ascititium, etiam insignis, ex quo confirmatur mea
[49]  conjectura, nempe istum lobum quasi fractum et disjunctum fuisse ab ea parte hepatis
[50]  in qua erat umbilicus superveniente ventriculo. Venae autem portae exitus ad
[51]  mesenterium erat praecise inter istum lobum et umbilicum, ut fel, sed supra inter
[52]  fel et truncum cavae, adeo ut praecise ex loco medio partis inferioris hepatis
[53]  emergeret.         Nihil circa fel notare potui, nisi quod videretur ex humore in
[54]  cavae ramis concocto conflari, quoniam ramus insignis e cava supra illum absorbebatur;
[55]  praeterea exonerabatur in magnum quoddam vas, quod puto fuisse duodeni intestini
[56]  partem juxta portas hepatis positam, quanquam ejus ductus in substantiam hepatis magis pateret.
[57]  Pulmones erant in duas partes ita divisi, ut sinistra paulo minor quam dextra videretur
[58]  vasa omnia sinistrae partis egrediebantur ex eodem loco fere in anteriore parte
[59]  vasa autem dextrae
partes
partis
egrediebantur quidem simul etiam ex eodem loco, sed
[60]  non tam ex anteriore parte, imo potius ex medio, nisi forte unus aut alter
[61]  ramus qui jam excisi erant, magis ex anteriore parte procederent. Videbatur ergo
[62]  dexter lobus in duos rursus divisus, sed et hi in plures, ut etiam sinister erat in
[63]  plures dissectus, ita tamen ut cum in dextro tum in sinistro, esset una pars praecipua
[64]  et magis continua quae deorsum tenderet, reliqua tantum modo ex sequaci carne
[65]  conflata videbantur excrevisse ad thoracis cavitatem replendam.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
insertion 1
editor's change


back to index