[1] | Si quod corpus ageretur sive impelleretur ad motum semper aequali vi nempe a mente sibi indita, |
[2] | (nulla enim alia vis talis esse potest) et moveretur in vacuo, semper a principio motus sui motus ad |
[3] | medium spatii percurrendi triplo plus temporis poneret, quam a medio ad finem, et sic consequenter. |
[4] | Quia vero nullum tale vacuum dari potest, sed quodcunque spatium existat semper aliquo modo resistit; |
[5] | ista semper resistentia crescit in proportione Geometrica ad celeritatem motus, adeo ut eo tandem deveniatur |
[6] | ut non amplius sensibiliter augeatur celeritas, possitque determinari quaedam alia celeritas finita, cui |
[7] | nunquam erit aequalis. Quae a vi gravitatis impelluntur, cum ista gravitas non agat semper |
[8] | aequaliter tanquam anima, sed sit quoddam aliud corpus quod jam est in motu, nunquam potest rem gravem |
[9] | tam celeriter impellere quam ipsum moveatur movetur , sed etiam in vacuo minueretur semper impulsus in proportione |
[ 1] | Lacrymae sunt sudor oculorum quod patet ex eo quod omnis res oculos calefaciens elicit lacrymas. Sudor |
[ 2] | non differt ab ea materia quae exhalat e corpore per insensibiles transpirationes, nisi copia, cruditate, et |
[ 3] | salsedine, quia cum magis laxentur meatus cutis, fit aqua quod alioqui esset aer, sed cera in oculis est lentor |
[ 4] | sudoris, ut pili et furfures la crasse, sudant quippe multum glandulae et cerebrum, quodque exudat lentius et crassius est. |
[ 5] | Urina est eadem pars sanguinis per renem interpolata, qualis est sudor per cutem, nisi quod paulo crassior sit. |
[ 6] | Ex lacte tria excernuntur, serum, pingue seu butyrum, et siccum cutem caillé .
|
[ 7] | Saccarum est sal glutinosum, atque si quod glutinosum est ex saccaro tolleretur, salsum remaneret; sanguis |
[ 8] | eodem modo dulcis est, et quicquid est in eo glutinosum, abit in carnes, ideo residuus sudor est salsus. |
[ 9] | Nimirum sudor ideo salsus est, quia cum sit ea sanguinis pars quae non facessit in carnes, nihil autem salis |
[10] | agglutinetur carnibus propter suam siccitatem, qua potius eas corroderet, ideo totus sal in sanguine existens, |
[11] | redundat in sudorem et in urinas. |
[12] | Problemata promiscua: quare glacies non liquescit gradatim mollescendo ut cera |
[13] | (+ nihil ascriptum ultra erat, nec alia problemata sequuntur +). |
S. LH004,01,04b Bl.013r, Z. 124ff.