[ 1] | Ex Manuscripto Cartesii in 4o |
[ 2] | Problemata |
[ 3] | |
[ 4] | a radiis non movetur sudor enim corporum est salsus, non enim excutitur a solo calore et est potius |
[ 5] | sedimentum ejus ex quo subtilior vapor in substantiam corporis conversus est, et videmus scilicet aquam |
[ 6] | quae diu bulliit magis salsam, quia scilicet ex ea plus vaporis dulcis exhalavit in fumum. |
[ 7] |
Falsum videtur quod jamjam dixi de sale. Aqua enim est aeque pellucida atque sal. Sed loco |
[ 8] | diaphani dicendum est esse pervium motui sal caloris propter suam siccitatem aqua vero licet motui luminis |
[ 9] | sit pervia non est tamen motui caloris (qui est in partibus paulo solidioribus aut majoribus) propter suam |
[10] | humiditatem; hinc forte reddi potest ratio cur aqua maris noctu luceat. |
[11] |
Nulli quod sciam fructus salsi proveniunt, quae satis indicant sal esse valde fixum nec a sole in plantas elevari, |
[12] | sed nec ullae carnes salsae sunt, ne quidem piscium marinorum, quod indicat sal esse valde siccum, neque vero |
[13] | nisi glutinosa in carnes possunt transire. |
[14] | |
[15] | aureorum etc. Abstergunt autem amara omnia vehementissime et exiccant; imo etiam exulcerant, et |
[16] | venarum extremitates resecant, ideo concludo esse partes in fumum quidem ab initio a calore excitatas, ideoque |
[17] | opacas, et nigras, (ut in nucis cortice) postea vero in arbore a partibus fluidis celeriter motis paulatim |
[18] | secretas et simul constipatas (unde olivae quo maturiores eo magis amarae) ac proinde quae faciunt corpus |
[19] | humidum crassissimum, quod se toto, respectu carnis nostrae est siccum, ideoque abstergit; illi enim quod crassissimum |
[20] | est in humoribus adhaeret, et sic omnia secum vehit, fluidissimis exceptis, quae relicta calefaciunt et siccant.
|
[21] | Grando![]() |
[22] | globi esse videretur, pluvia heri praecesserat, sol jam hodie apparuerat, boreas flabat, aer erat tepidus |
[23] | ventus gelidus. Non multum decidit. Ex quibus conjicere licet, nivis filamenta simul cum vento a Borea |
[24] | in guttas aquae reliquae ex pluvia hesterna et a sole in guttas coactae, incidisse, istasque guttas circumquaque |
[25] | congelasse, sed ita tamen ut partes calidiores ad earum centra confluerent, cumque istae guttae simul dum |
[26] | congelabantur, dejiciebantur versus terram agitatione dividebantur, non poterant autem ullo modo facilius |
[27] | dividi quam in duas partes, media autem illarum pars adhuc facilius in duas dividebatur et quarta |
[28] | adhuc in duas; octava autem cum proxime accederet ad globum non poterat ulterius dividi. Confirmatur |
[29] | guttis ita congelatis partes aquae tepidiores ad centrum confluxisse (quo posito reliqua aperta sunt). |
[30] | Ex eo quod alias, si bene memini viderim talem grandinem plane rotundam, sed cujus centrum magis |
[31] | albicans erat, extremitates vero magis pellucidae, id est magis densae, quod tunc contigisse puto, quod |
[32] | guttae aquae minores erant, et ventus frigidior. Nec ideo frangebantur. Grando autem |
[33] | quae aestate decidit, plane pellucida fit, quod ventus est subtilior. Fit autem saepe concreta (+ an |
[34] | cornuta , an confusa +) non aliam ob causam, ni fallor quam quod ventus illam dejiciendo congelat, |
[35] | et valde subito unde fit ut partes quae 1mae illi occurruntur, citius durentur, nec ulla servetur |
[36] | aequalitas. Notandum etiam est istius grandinis turbinatae grana |
[37] | non ita inter se fuisse aequalia, ut sunt nivis stellae, cujus ratio clara est, quod stellae nivis fiunt in continuo |
[38] | ideoque omnes aequales esse debent, grana vero hujus grandinis octo tantum fiunt ex una gutta quae |
[39] | debent inter se aequalia esse, sed ex alia majore gutta fient octo majora. |
[40] | Quare cum aqua fluminis crescit vel alta manet non ita ingreditur vicinas cellas ac dum descendit, |
[41] | nec ita dum celeriter crescit ac minuitur, quam cum lente; nempe propter eandem rationem propter quam |
[42] | si vas vacuum angusti orificii in aquam demergas, non ita implebitur aqua si celeriter |
[43] | demergas, quam si lente nec quicquam aquae ipsum ingredietur quamdiu totus erit demersus cum |
[44] | autem rursus ex aqua extrahes, si nondum ea sit plenum, nova aqua illud ingredietur, quippe pori |
[45] | et concavitates in terra vasi isti similes sunt. |
[46] | Quare nervus digito pulsatus duplex apparet ? Nempe quod dum circulariter movetur diutius |
[47] | manet cum eodem respectu ad oculum cum est sursum vel deorsum, quam cum ascendit vel descendit |
[48] | ut planetae cum sunt stationarii. (+ ingeniose +) |
[49] | Quare halitus ore clauso emissus est frigidus ? Quod tunc omnes partes corporis quas tangit versus easdem |
[50] | partes eandem partem detinet immotas contra autem, cum minus fortis est illas movet adeoque est calidus, ut videmus |
[51] | aliquando cum magnus ventus est, et in eandem partem aequaliter flat , non moveri sylvarum arbores nec |
[52] | vela navium sed tunc moveri cum ejus impetus remittitur vel primum incipit, et magis cum |
[53] | tantum levis aura flat, et hoc de halitu demonstratur ex eo, quod si ore clauso flemus versus |
[1] | Baculus aequaliter fortis utraque manu, arcus instar curvatus in medio inter manus intervallo frangetur, et quo manus ab |
[2] | invicem erunt remotiores eo facilius frangetur, quod utrinque sint quasi vectes hypomochlium habentes in loco ubi fit fractio. |
[1] | Poma ex arboribus ita formantur, emergunt particulae ex trunco recto motu, quae deinde in orbem reflectuntur |
[2] | et fit alius motus circularis decussatim, cujus cum priori mistione particulae franguntur magis et magis, et |
[3] | ita fructus maturescit; paulatim vero iste motus circularis ipsam pomi caudam in orbem rodit, donec maturo |
[4] | fructu tota separetur et fructus cadat insitio vero vel etiam solius terrae cultura faciunt ut fructus |