[ 1] |
vero etiam contingere ut partes seminis non immediate sibi similes producant sed alias quasdam |
[ 2] |
quae postea alias, et tandem hae alias omnino similes iis seminis producant, quod in animalibus |
[ 3] |
videtur potius contingere quam in plantis.
Atque ex his facile intelligitur cur maxima pars |
[ 4] |
animalium et plantarum semen a reliquo corpore diversum excernant, itemque cur nonnulla sint sterilia |
[ 5] |
et alio modo quam ex semine propagentur.
|
[ 6] |
Septem sunt praecipua genera particularum ex quibus corpus humanum conflatur nempe sunt |
[ 7] |
acres amarae, dulces acidae, salsae serosae, aqueae, et pingues; inter acres numero spiritus omnes qui |
[ 8] |
per insensilem transpirationem egrediuntur humoresque illos subtiles, ex quibus pustulae et similia |
[ 9] |
quae ex flava bili oriri dicuntur amarae autem ad fel, et inde ad intestina fere omnes |
[10] |
delabuntur; dulces carnem componunt; acidae vehiculum sunt aliarum, itemque salsae, hae |
[11] |
punctim illae caesim poros omnes aperientes. Salsae, etiam acribus permixtae ut cera exasperant, serosae |
[12] |
pinguibus accurate permistae humores frigidasque fluxiones et pituitam lentam componunt; |
[13] |
pingues autem ab acribus compactae humorem melancholicum componunt, et serosas illarum |
[14] |
meatus pertranseuntes in acidas mutant.
|
[15] |
dec. 37
|
[16] |
Non dubium mihi videtur quin animalia generentur primo ex eo quod semina maris et foeminae |
[17] |
permista et calore rarescentia excernant ex una parte materiam asperae arteriae et pulmonum |
[18] |
ex altera materiam hepatis, deinde ex harum duarum concursu accenditur ignis in corde. Notandumque |
[19] |
partes aereas (ex quibus pulmo) terreas et aqueas ex quibus hepar sive ramum cavae in duas partes |
[20] |
divisisse, quarum una versus spinam auriculas cordis composuit, alia anterior ventriculum cordis dextrum produxit, se |
[21] |
scilicet sursum reflectendo in truncum aortae descendentem. Calor autem cordis effecit ut ex pulmone |
[22] |
excerneretur flatus in asperam arteriam qui tandem ad os pervenit quo etiam alius flatus ex cerebro, |
[23] |
a naribus et auribus pervenit. Excrementum autem cerebri praecipuum fuit, humor instar pituitae in ejus |
[24] |
ventriculis coacervatus ex spiritibus per carotides arterias eo ex corde ascendentibus, qui humor per palatum |
[25] |
et gulam delapsus in ventriculum restagnavit, et ex eo etiam itemque in mesenterium arteriae |
[26] |
ex coeliaca quicquid crassius continebant expulerunt, unde facta sunt intestina, in quae patentissimi |
[27] |
sunt meatus ab arteriis per quas totum corpus eo expurgatur. Angustissimi autem sunt meatus ab |
[28] |
arteriis per quas totum corpus eo intestinis in venas . Lien etiam factum est ex sanguine ab arteriis |
[29] |
eo expulso. Videmus enim crasso sanguine expurgato lien minui et aqua fabrorum lienem |
[30] |
minuit, agitatio enim partium ferri in ea exstincti siccat quodammodo et indurat ejus partes, quae |
[31] |
postea melius ramosas partes illius sanguinis in liene coacervati incidunt: nec vero forsitan |
[32] |
aquae acidae illas incidunt quia aquae meatus lienis ad illas transmittendas magis |
[33] |
apti sunt.
|
[34] |
1631
|
[35] |
Partes similares et excrementa et morbi. Praeter spiritum animalem constat homo |
[36] |
spiritu animali nostro aeri homogeneo humore aquae homogeneo et solidis partibus quae cum |
[37] |
terra possunt comparari. Ex spiritus animalis mixtura cum humore fit spiritus vitalis igni comparabilis. Ex |
[38] |
imperfecta mixtura humoris cum partibus terrenis fit sanguis imperfectior vero contumaciorumque |
[39] |
partium mixtura est flammabilis
flava bilis , perfectior quidem, sed in qua subtilissimum humoris evanuit |
[40] |
est atra bilis acida, satis perfecta etiam sed in qua humor redundat est urina; satis perfecta etiam |
[41] |
sed in qua desunt extrema tenuitatis et soliditatis est pituita lenta et mucus. Perfecta denique efficit carnes |
[42] |
nervos et ossa, prout in ea plus vel minus est solidarum partium.
Ungues et pili sunt ejusdem materiae |
[43] |
cum ossibus nec tamen ita durescunt quia nimis cito fluidae partes exhalant. Dentes autem ejusdem profecto |
[44] |
materiae atque cornua, durescunt tamen instar aliorum ossium quoniam ore tecti plus humoris habent, |
[45] |
lentiusque coalescunt.
Per aures exhalat spiritus excrementitius unde sibili et tinnitus, cum scilicet spiritus |
[46] |
ille a sordibus aurium impeditur ne exeat, illisque allisus tunc sonitum edit.
Per oculos etiam |
[47] |
spiritus exhalat ut patet in menstruatis quarum oculi vaporem emmittere dicuntur; quippe totum corpus mulieris |
[48] |
turget humoribus cum emittit menstrua, et quidem crassiore humore per vulvam purgatur, subtiliore |
[49] |
vero per altiora, nempe per oculos.
|
[50] |
Horror omnis et frigus in corpore fit, quod partes fluidae confluunt in unum quemdam focum in quo tunc summus |
[51] |
est calor. Sic post cibum frigent extrema, quod partes calidae confluunt ad stomachum; sic in illis febribus quae |
[52] |
a frigore incipiunt est affirmandum illas habere aliquem focum in quo vitiosus humor primum accenditur sive hoc |
[53] |
sit in corpore
corde quod puto, sive alibi. Sed iste vitiosus humor primo inficit sanguinem; qui sanguis dum ingreditur cor, |
[54] |
efficit febrim, hinc accessus febrium nosci possunt.
|
[55] |
Tres foci accenduntur a homine, primus in corde ex aere et sanguine, alius in cerebro ex iisdem sed |
[56] |
magis attenuatis, tertius in ventriculo ex cibis et ipsius ventriculi substantia; in corde |
[57] |
est quasi ignis ex sicca materia et densa in cerebro est quasi ignis ex spiritu vini in ventriculo ut ignis ex lignis |
[58] |
viridibus; in hoc cibo
cibi etiam sine ipsius adjumento possunt sponte putrescere et incalescere, ut foenum humidum |
[59] |
etc.: jam in hepate ex consequentia ventriculi accenditur calor per mixturam chyli et |
[60] |
sanguinis prius in eo existentis, hepar autem dicitur calidum , quando in eo multum est sanguinis jam facti; |
[61] |
illud autem cito ad se trahit chylum sive partes maxime calefactas quae continentur in cibis, |
[62] |
ideoque reliquiae difficilius corrumpuntur, unde putatur esse frigidus ventriculus. Jam accenduntur alii ignes |
[63] |
non naturales in toto corpore, nempe phlegmones erysipelates abscessus, pleuritides etc. |
[64] |
his modis: vel fit anastomosis venae et arteriae unde phlegmo, nempe cum sanguis calidior |
[65] |
et acrior pervadit venae tunicam; vel idem sanguis acrior non potest quidem penetrare per |
[66] |
venae tunicam sed extremitates, simul cum spiritibus sparsis facit erysipelatem erisipelatem vel materia |
Die Humoralpathologie kombinierte die vier Krpersfte mit bestimmten Organen und Eigenschaften. Demnach wird in der Leber gelbe Galle produziert und dies Organ mit den Eigenschaften warm und trocken verbunden.