[ 1]  Anatomica quaedam ex Mso Cartesii (I.)        
[ 2]  In corde vitulino a me dissecto haec observavi. 1o paries medius inter utrumque ventriculum
[ 3]  positus erat omnium Densissimus, pariesque
sinistri
dextri
lateris erat densior quam sinistri, adeo
[ 4]  ut hi tres se proportione quadam sequerentur.         Ex inferiore parte uniuscujusque sinus
[ 5]  erat unum vas, cujus tunicae substantia
nonnihil
non
multum ab ipsius cordis substantia
[ 6]  differre videbatur, nec multum ab invicem, tunicae aderant satis tenues, haec vasa credidi esse
[ 7]  in sinistro arteriam venosam, in dextro venam cavam, neque unum altero majus videbatur,
[ 8]  nec satis distincte illorum valvulas agnoscebam, tamen erant
illorum
illarum
vestigia, membrana enim
[ 9]  sinus cordis obducens in vasium ingressu desinebat in fibras, versus cuspidem parietibus
[10]  adhaerentes, haeque fibrae tenacius adhaerebant, in sinistri sinus duobus locis, et dextri tribus,
[11]  ut quod per illa vasa ingrederetur in cor, tam facile regredi non posset. Notavi praeterea
[12]  haec duo vasa in cordis ingressu
sui
sibi
invicem esse communia nec separari nisi membrana tenuissima
[13]  et laxissima, quae utrinque flecti poterat, erat autem in infima parte adhuc aperta (vel
[14]  forte a me imprudenter rupta) et videbatur ex illa parte quae aperta erat e vena
[15]  cava in arteriam venosam humor delabi posse, non contra. Si autem superior pars istius
[16]  membranae rupta fuisset, tunc potuisset humor ex arteria in venam effluere, non contra;
[17]  utrinque autem super ista duo vasa erant productiones laxae et cavernosae sursum flexae, quas
[18]  auriculas vocant, non dissimilis substantiae ac ipsa vasa, ut ibi essent tantum quasi sinus,
[19]  in quibus humor, qui in cor ingredi non poterat, congerebatur (notant etiam anatomici illas
[20]  contrarium habere motum motui cordis), nec inter utramque aliam differentiam notavi,
[21] 
quam
nisi
quod essent plures anfractus in sinistrae cavitatibus quam in dextrae, sinistraeque
[22]  membrana alba interior magis alba erat et densa quam dextrae. Illarum anfractus
[23]  eos qui sunt in sinubus cordis referebant (: adeo, ut videatur initio produci duos sinus ab arteria
[24]  venosa, et duos a cava, ex quibus duo sive sinistri sive inferiores simul uniuntur et faciunt
[25]  cor, alii duo ab invicem separati, auriculas.) Jam sinus sinister longior erat dextro
[26]  et angustior desinebatque in aortam. a. arteria venosa, b. cuspis cordis, c. aorta et dexter
[27]  in venam arteriosam. d. cava. e. cuspis cordis. f. vena arteriosa. Paries sinistri ad
[28]  sinum usque cordis pertingebat, ubi non erat admodum crassus paries dextri prius desinebat
[29]  sed majorem basis partem amplectebatur, (nempe
bf
df
est major quam ac) ideoque c. tanquam
[30]  ex medio basis surgebat et f. illam amplectebatur. Membrana sinus sinistri erat, magisque
[31]  alba et densa quam dextri; fulciebantur vero isti sinus aliquibus quasi columnis e medio pariete
[32]  versus basin in externos parietes versus cuspidem tendentibus quae licet paucae essent et promiscue
[33]  sitae, erant tamen valde rotundae; et ex similibus totus cor conflatus videbatur, ut
[34]  apparebat ex multis rimis utrinque in parietibus.         Jam sursum aorta et vena
[35]  arteriosa se mutuo tangebant ut infra aliae duae, sed nullam habebant inter se communicationem
[36]  valvulas distincte in illis vidi quales describuntur et intervallum inter 2as valvulas aortae,
[37]  e regione respondebat intervallo inter duas valvulas venae arteriosae, et immediate
[38]  supra duas valvulas aortae, quae viciniores erant venae arteriosae, vel potius intra ipsas
[39]  valvulas duo erant exigua foramina, quae ostendebant quasi duos ramos
[40]  aortae, quibus utrinque venam arteriosam amplectebatur, iique rami rursus in cor absumebantur
[41]  non autem apparebat ulla communis via inter aortam et venam arteriosam, sed
[42]  una ab altera poterat tota divelli, neutra etiam videbatur, altera multo major,
[43]  vel substantiae diversae, sed utraque erat densissima, alba
autem
et quasi cordi implantata,
[44]  non ejus substantiam constituens, ut vasa inferiora.         Erat etiam adeps
[45]  exteriori superficiei cordis versus basin multis in locis adnata, ut et tunicae aortae,
[46]  et venae arteriosae videbantur magis exteriori parti cordis quam interiori adnatae,
[47]  quod contrarium erat in vena cava, et arteria venosa, quae omnia rationibus meis tam
[48]  accurate conveniunt ut nihil magis.         Valvularum interstitia ad venam
[49]  cavam unum erat in medio parietis externi ventris dextri per fibras ex crassiusculo
[50]  quodam tuberculo exeuntes, alia duo erant in lateribus medii parietis. Fibrae dispergentes
[51]  valvulas arteriae venosae erant in utroque latere parietis externi ventris sinistri, nullae in
[52]  medio pariete.         Valvulae autem aortae et venae arteriosae non erant in ipso corde,
[53]  sed membranulae ex corde ad vasa emergebant, haerebantque utrinque uno interstitio super
[54]  parietis medii dimidium, sibi invicem e regione correspondentes aliae 4 utrinque duae erant
[55]  in lateribus simul aequali ab invicem distantia. Foris apparebat notabilis sutura,
[56]  ventrem unum ab alio distinguens, instar venae cujusdam, quae etiam per medium parietem
[57]  penetrare videbatur, ita ut ejus crassitiem quodammodo divideret.         Sed praeterea
[58]  notavi ex arteria venosa, non unam tantum, sed quasi duas auriculas emergere
[59]  unam secui quae vulgo notatur ab omnibus, aliam vero, quae in laxa illa valvula
[60]  quae arteriam venosam a cava dividit absorbetur, et a trunco cavae ascendente contegitur.
[61]  Duae autem verae auriculae habent extremitates suas, non una in aliam alia in
[62]  alteram partem, sed utraque in sinistrum latus deflexas.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index